Tulliana Vettio suo quamquam Claudio, attamen Aperto et faustissime recuperato s.d.p.
Ille Americanus, si scire velis, iam me visitavit ferens laurum carminis sui et maerore plenam narrationem de meo Dilecto in tenebris pedem conferrente in proelio cum Vettii avido et turpissimo Iano Elevatore Ferreo. Gloria victori! At Ianum
es korakas mitto!
Quaedam iuvenis medica certissime iam properat, ut tibi sanationem una cum secunda mensa ad corporis animaeque corroborandum afferat.
Utinam aegrotus patiens et sanationi fidens sit!
Extra semiiocum consilia mea bene, etsi nimis lente progredi videantur.
Diffficile dictu, cuius rei maxime cupida sum. Una ex parte fere omnia ad felicem vitam necessaria mihi sunt, quamquam caret mihi aliis, quae alium, maximum a me desideratum currum rei efficere possint. Veniam peto pro meo obscuro responso, tamen nec possum, nec audeo hoc in loco planius tibi explicare, quod venit mihi in mentem.
P. S. Si velis mihi aliquid donare, lege, quaeso, iterum responsum, quod modo dedi alii Americano meo.