Iulia omnibus philosophiae studentibus, praecipue Spartaco s.p.d.
Primum gratias tibi agam oportet plurimas, mi Spartace, quod tam diligenter Vulgatam perscrutatus es de Satan. Respondissem, nisi problemata computralia habuissem gravissima, et nisi constanter mihi tempus defuisset ad ea tollenda...
Ad quaestionem, an possimus de malo malisve loqui non ad Christianitatem spectantes:
Homines quaerunt causas egestatum, bellorum aliorumque malorum omni, ut puto, loco ac tempore. Postulant autem deum quondam summum hominibus faventem. Si ergo mala accidunt, oportet eum deum vel assentire vel nescire vel prohibere non posse. Si assentit, plerumque crimina hominum punire vult, si nescit vel non potest prohibere, alia potestas (deus vel fatum) id malum producit. Ea potestas est aut supra deum (ut fatum) aut infra (ut plerique alii dei) aut par, ita ut sors hominum regatur bello hominum protectoris in adversarium.
Puto ergo esse aliquid bonum malumque vel stoicorum verbis commodum incommodumque et extra religionem Christianam.
Praeter eas non video aliam facultatem, qua malum possit invadere mundum a deo bono servatum. Si autem deus iste summus contra homines esset, nos longe perdidisset, nisi alia potestas bona nos servavisset. Homines ergo eam colerent potestatem.
Igitur religione permissa malum non potest esse nisi pars boni aut fatum.
Si autem religionem omnem excludimus, res alia est. Sine deis enim restant fortuna et fortasse fatum. Ambo aeque bona dant et mala.
Si est fatum, id est si omnia sunt praedestinata, quaerere potest an sit teleologicum. Si enim omnia persequuntur finem aliquem, et mala quae dicuntur eo prosunt. Sed hinc non multa desunt, ut id fatum deum possimus appellare.
Si omnia a fortuna reguntur, ea certe non facit differentiam inter malis et bonis, ex quo fit, ut ea quaestio nullum habeat sensum.
Mea opinione ergo haud possumus de bono et malo disputare, nisi religionem postulamus.
Expecto vestras opiniones.
Valete.
Postridie Non. Iun. E Saxonia Inferiore.