De Italicis deabus

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Italicis deabus

Emitteby magister hirpinus on Iov 26 Mart, 2009 22.41

Primo vere, ecce Campania, in Italia inferiori, et maxime Neapolis ac Pompeiorum conspectus incredibile est quam recens desiderium meum vergilianorum locorum fecerint. Praeter specum Cumanae Sibyllae, alterum spiraculum Ditis apud Vergilium invenimus. Appennino Campano, saluberrimo montium, subiaciunt Ampsancti Valles, in Hirpinorum natione. Hirpini, gens Italiae in Samnio ad fines Campaniae, Lucaniae et Apuliae, in regione montana, irrigata a fluviis Calore et Aufidi, intersecta via Appia et Traiana, vicatim habitabant. Hi cum Samnitibus contra Romanos bella gesserunt. Post Cannensem pugnam Hannibalis partes secuti sunt; ad ultimum Romanorum dominationi se submiserunt. Augustus territorium Hirpinorum regioni secundae annexuit.
In Vallibus Ampsancti semper aer spiritu aliquo movetur, frequentius tamen auras quam ventos habet. Regionis forma pulcherrima: imaginare amphitheatrum aliquod immensum et quale sola rerum natura possit effingere. Vallis colli bus cingitur . Inde caeduae silvae cum ipsis colli bus descendunt. Sed, ubique aquae plurimum, palus nulla, quia devexa terra, quid quid liquoris accepit nec absorbuit, effundit in torrentem, qui per vallem fluit. Pestifer afflatus (vapor sulphureus), qui humo profluit, efficit ut aqua torrentis effervescat.
Hic erat delubrum Mefithi (in libris ut plurimum Mephitis occurrit) dicatum, quam Itali habebant deam sulphurearum exhalationum ex humo. Teste Servio ad Virg. Aen. 7. 84: “Mephitis proprie est terrae putor, qui de aquis nascitur sulphuratis et est in nemoribus gravior ex densitate silvarum”.
Viri docti, archeologiae periti, opinantur in deam Mefitim collata esse quae Iunoni attributa erant.
Etiam Servius (ad Virg., ibid.): “Alii Mephitim deum volunt, Leucoteae connexum, sicut est Veneri Adonis, Dianae Virbius. Alii Mephitim Junonem volunt, quam aerem esse constat”.Primariae religiones Mefitis in Italia Inferiori nascuntur, praecipue in Samnitium regione, testi bus rerum scriptoribus, poetis, epigraphis et vestigiis quae ad veterum artis monumenta spectant.
Frequentia sulphuratorum fontium videtur esse pracipuum deae, quae ex epigraphicis studiis habuerit multos habitus. Mefitis dea Oscorum et Samnitium, sed etiam Utianorum, tribus Lucanorum, praesidebat agris et fonti bus.
Vergilius dicit (Aen, VII 563-571) ianuam Ditis aperiri in Vallibus Ampsancti:

est locus Italiae medio sub montibus altis,
nobilis et fama multis memoratus in oris,
Amsancti ualles; densis hunc frondibus atrum
urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus
dat sonitum saxis et torto uertice torrens.
hic specus horrendum et saeui spiracula Ditis
monstrantur, ruptoque ingens Acheronte uorago
pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys,
inuisum numen, terras caelumque leuabat.

Maleficus afflatus Mefitis efficit ne Lavinia nuberet Aeneae, sed Latini et Rutuli bellum moverent contra Troianos. Allecto, infernalis furia, de bello inter Troianos et Latinos, certiorem fecit Iononem, quae timens iras Iovis iussit Furiam redire sine mora in Inferos. Allecto liberavit caelum et terram a sua malefico conspectu et sibilans alis cum anguicomis per fauces Vallium Ampsancti caput in terra mersit
Mecum ipse quaero num Vergilius Ampsanti Valles cognoverit. Difficile est apte respondere. Tamen non dubito quin Mantuanus poeta descripserit apte loca, in quibus patefaciunt exhalationes naturales et hodie . Mihi videtur iusta esse fabula “medievalis”, in qua nomen Vergilii coniunctum sit regioni Hirpinorum, id est Mons Virginis et hortus vergilianus, a quo “poeta magus” suas herbas carpserit.
Seculo duodevigesimo inceptae sunt effossiones, sed dimidio seculi vigesimi pervestigationes de Mefiti, dea italica, increbuerunt inventis vestigis archeologicis in pago Hirpinorum, cui nomen est Rocca San Felice, et in Lucania, apud Rossano di Vaglio. Sacra fiunt Mefithi in non nullis regionibus Italiae, in his: apud Cremonam ( Tacitus, Hist. III 33), Laude Pompeia (hodie Lodivecchio, C.I.L. V, 6353) Romae (Varro, De Lingua latina, V 49), Tiburi (Aen. VII, 84 et Servius. Ib.), Canneto in agro Frusinati (CIL X, 5047), Pescarola et Casalattico eodem regione Frusinati, Casalbore et Rocca Sancti Felicis in Hirpinis, Rossano di Vaglio et Grumentum in Lucania.
magister hirpinus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Lun 30 Iul, 2007 23.02
Location: Campania

Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron