by Marcus Favonius Ursinus on Mart 10 Nov, 2009 11.53
Marcus Rhumaki ceterisque amicis suis sal.
Ecce versus Latini, quibus vir doctissimus imitatus est carmen a se ipso Italice compositum:
Est mens, quae vegeto inspiravit pectora sensu,
Quamque iuvit volucres humeris ingignere plumas,
Corque ad praescriptam celso rapere ordine metam:
Unde et Fortunam licet et contemnere mortem;
Arcanaeque patent portae, abruptaeque catenae,
Quas pauci excessere, quibus paucique soluti.
Saecla, anni, menses, luces, numerosaque proles,
Temporis arma, quibus non durum est aes adamasque,
Immunes voluere suo nos esse furore.
Intrepidus spatium immensum sic findere pennis
Exorior, neque fama facit me impingere in orbes,
Quos falso statuit veros de principio error,
Ut sub conficto reprimamur carcere vere,
Tanquam adamanteis cludatur moenibu' totum.
Nam mihi mens melior; nebulas quae dispulit illas,
Fusim, qui reliquos arctat, disiecit Olympum,
Quando adeo illius speciem vanescere fecit,
Undique qua facile occurrit penetrabilis aer.
Quapropter dum tutus iter sic carpo, beata
Condicione satis studio sublimis avito
Reddor Dux, Lex, Lux, Vates, Pater, Auctor, Iterque:
Adque alios mundo ex isto dum adsurgo nitentes,
Aethereum campumque ex omni parte pererro,
Attonitis mirum et distans post terga relinquo.
Oro vos investigetis et nomen viri illius sapientissimi et carmen illud Italicum, quod ex quattuordecim constat hendecasyllabis. Ne inextricabilis vos decipiat error, hoc addere velim: Vir quadringentis ante annis crudelissime in quodam campo concrematus est.
Valete. IV Id. Nov.