HagarQim templa antiquiora pyramidis

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

HagarQim templa antiquiora pyramidis

Emitteby Area Latina on Mart 02 Mart, 2004 14.59

HagarQim templa antiquiora pyramidis
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: mallia borg antonius | 19.08.2003 - 21:23 | |
--------------------------------------------------------------------------------
sermo est de Hagar Qim et imnajdra templis in insula Melitensi quae cum illo dicto Ggantija in insula Gauli considerantur de facto magnum patrimonium mondiale. unde necesse est ut non tantum summa cum cura conserventur sed etiam valor eorum non lateat studiosis. haec templa prope mare condita tam ingentibus lapidibus constucta, non obstantibus temporum conditionibus, decursu longissimis temporibus, sunt testimonia validissima capacitatis constructorum
Adhuc videri possunt cubicula oraculi necnon loca cultui addicta

Historia
multissimis jam abhinc saeculis, mare mediterraneum non erat sicut hodie exstat. Europa cum Africa iuncta erat, ideoque animalia ut cibum necessarrium invenirent necnon securitatem ac meliorem conditionem vitae sese movere. Sic hipoppotami et alia genera animalium et volatilia hoc fecerunt. Non excluduntur omnino, quando tamen nescimus, de animale rationale nempe homine.
Decursu annorum propter diversa phoenomena naturalia uti forsan
terrae movimenta, latera insularum melitensium profundiora facta sunt, haec autem insulae quae cuinque numerantur,videlicet Melita, Gaulus, Kemmuna, Kemmunett e Filfla in superficie eiusdem maris locum tenuerunt.
Hoc autem conprobatur ex dictis fossilibus ut ahuc inveniuntur in museo Ghar Dalam de quo invenitur liber scriptus a Georgio Zammit Maempel Melitense Curatore de "National Museum of Natural History
Recolitur memoria quando terra de qua formata erat ex fluminibus, paludibus, montibus, aptissima animalibus et volatilibus cuiuvis generis.

Pyramidi Aegypti sunt posteriora templis supra descripta. Latere sinistro fluminis Nili, pyramidi sunt sepulchra bellissima apta Pharaonibus antiquitatis, condita a multis constuctoribus lungo intervallo. Juvat de his aliquis scribat pro eruditione legentium
Quod est in votis
antonius mallia borg
ab insula melitensi


RE: HagarQim templa antiquiora pyramidis
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 19.08.2003 - 23:36 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salve, Antoni!
Gratias tibi ago, quod animum meum in Melitam insulam advertisti, qua in describenda sane versatus esse videris. Perge, ut coepisti. Sed oro mihi scribas, num reliquiae adhuc exstent illius Junonis fani , cuius Cicero mentionem facit in oratione „de signis“ (Verr. 4, 46, 103): „Ab eo oppido (sc. Melita; MF) non longe in promunturio fanum est Iunonis antiquum...“. Vale.
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron