Novus es in foro? Huc accede!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby soter on Merc 02 Aug, 2006 14.18

Soter optimo Dionysio Nomadi s.d.p.


Macte ! Macte, virtute, Dionysi mi ! “ Nemo .... nostrum non peccat . Homines sumus, non dei â€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby soter on Merc 02 Aug, 2006 20.13

Soter Mercurio Hungarico, Amico suo clarissimo carissimoque, s.d.p.


Gratias ago maximas tibi, Mercuri, Amice mi spectatissime, quod comiter, nuntio # 5526, verbum Hungaricum “almaâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Dionysius Nomas on Iov 03 Aug, 2006 8.52

Dionysius Soteri amico s.d.p.

Gratias tibi maximas pro loco apud Petronium indicando ago - non enim in operibus ispius auctoris sententia illa mihi occurrit, sed in chrestomathiam Latinam a me quondam lectam. Non multa - proh dolor - opera auctorum Latinorum legi, atque ea quae legi plerumque fragmenta in antologiis variis erant... Ciceronis tamen perlegi in Catilinam aliasque orationes cunctas, Sallustique de bello Catilinae nonnullas partes etc. - classicis imprimis scriptoribus alor. Auctores ceterum mediaevales etiam mea intersunt - Erasmi legi fabulas, capitulaque varia ex Philothei de Symbolis Christianis libro.

Iterum tibi, Soter urbanissime, gratias ago - pro adhortatione tua ut Lectionem illam Magnam respiciam.
"Lectionem Magnam" aliquo abhinc tempore legere conabar, at me satis doctum et litteratum nondum esse arbitror ut talis rei particeps sim. Forum id quum perlustrarem maxima adficiabar admiratione eruditionis litterarumque scientiae vestrae, sodales.
Tanta a vobis perlecta! Res sane miranda! Vita me tota defectura videtur si libros recensos prelegere coner!
Ipsi nuntii vestri ut liber iucundissimus et ad docendum aptissimus videntur!

Libris auctoribusque Latinis commemoratis, id te, Soter docte - atque omnes in foro versantes - interrogare velim: liberene et ubique in civitatibus Europaeis libri Latine scripti comparari in tabernis librariis possunt? (In Casachia enim grammaticae tantum Latinae suppetunt, opera tamen Latina rarissime in bibliopoliis inveniuntur. Omnia fere quae Latine lego in TTT reperio, desit quum mihi tempus ad bibliothecas visitandas nec ipsis in bibliothecis magna sit copia librorum Latinorum.)

Cura ut valeas, amice!
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby Mucius Scaeuola on Iov 03 Aug, 2006 11.51

Mucius Dionysio ceterisque salutem!
Italus ego sum, et in tabernis librariis italicis plerumque opera auctorum latinorum inueniuntur cum uerbis scriptoris ipsis in paginis aduersis, sic emere potui multa opera uersionem latinam habentia, etsi adhuc legere non quiui omnia ea, cum etiam tardior sim in latine legendo et non expeditissime progrediar... :?
Haec est causa quo nec ego quidem particeps sim fori "Lectionis magnae"!
Sed spero uehementer me ociorem cito et abiliorem fore, ut plura perlegam opera tota.
Mihi autem displicet in aliquibus regionibus latina scripta non inueniri posse...
Vtcumque, in interreti uidi omnia opera autorum latinorum adesse latine, et quamquam non idem sit in computatore legere et in libro, illud enim uidetur incommodius, repperire illic omnia scripta potes.
Vale et ualete!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby soter on Iov 03 Aug, 2006 14.00

Soter Dionysio, optimo amico suo, amicissime s.d.p.


Hic, Dionysi, Auctores et Opera Litterarum Latinarum in interreti invenire et gratis extrahere poteris:

http://www.thelatinlibrary.com/

http://www.thelatinlibrary.com/medieval.html

http://www.thelatinlibrary.com/neo.html

http://www.intratext.com/Latina/Romana

http://www.fh-augsburg.de/~harsch/a_chron.html


Si, autem, libros Latine scriptos comparare vis, hic optime et, praecipue, sine periculo (et ipse interdum hoc feliciter feci !) eos edere poteris :

www.amazon.com (Anglice)

[etiam www.amazon.france (Francogallice) et www.amazon.de (Germanice)]


[etiam www.bol.it (Italice)].


Haec tibi usui sint !!

Facias, amice mi, ut quam optime valeas !

Soter

A. d. III Nonas Augustas a. D. MMVI - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Dionysius Nomas on Iov 03 Aug, 2006 15.28

Salvete, Muci Soterque amici!

Hominem te beatum puto, Muci fortunate, quod libros tantos emere potes ut legere eos omnes nequeas - semper igitur aliquid habes quo delectari possis! :wink: Legendo atque Latine conloquendo mox tibi peritiam Latinitatis accreturam spero maximeque exopto!

Valde quam gaudeo, Soter amicissime, te mihi tantam copiam locorum interretialium, ubi Opera Latina inveniri possint, ostendisse! Gratias tibi maximas! Inscriptiones isti - quarum nonnullae iam mihi notae videntur - maximo mihi lectoribusque ceteris usui erunt.

Bene feliciterque sit vobis!

Valete, amici mei Italiani!
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby Dionysius Nomas on Lun 07 Aug, 2006 10.06

Salvete, sodales!

Una est mihi quaestio, sed - cum responsum breve nec ambiguum fore sperem - novum thema creare nolens, hic eam proponere velim, si liceat:
Quo pronomine personali uti debeo, si ad hominem quendam reverentia dignum accedere volo - "vos" aut "tu"? Qua verbi (Anglice, "verb") forma grammatica - singulari aut plurali? Exempli gratia, utrum "partem animi mei tibi dono" an "... vobis dono" dici oportet? "Carissimus/a mihi es" aut "Carissimi/ae mihi estis"? (reitero: me cum uno homine (viro vel muliere) locuturum, non cum plurimis hominibus).

Anglice "you" ubique adhiberi constat.
Russice "ты" = "tu" dicimus, si amicum vel aequalem adimus, et "Вы" = "vos", si cum homine venerabili vel maiore natu loquimur.

Quo modo res se in Lingua Latina habet? Certiorem me faciatis, quaeso.

Valete, amici!
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 07 Aug, 2006 12.55

Marcus Dionysio s.d.p.

Lege quaeso (ut exemplo utar) epistulas, quas Plinius ad Traianum imperatorem dedit, eiusdemque responsa.

Plin. ep. 10, 1, 1:
„C. Plinius Traiano imperatori.
Tua quidem pietas, imperator sanctissime, optaverat, ut quam tardissime succederes patri...“

Plin. ep. 10, 3b:
„Traianus Plinio.
Et civis et senatoris boni partibus functus es...“.

Quid ergo? Sg.: tu; tuus, a, um; pl.: vos; vester, tra, trum.

(Cf. etiam "Lingua Latina" -> "Allocutio his temporibus").

Optime vale.
VII Id. Aug.
:)
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Dionysius Nomas on Lun 07 Aug, 2006 13.58

Dionysius Marco Favonio Ursino s.d.p.

Gratias tibi ago, Marce, pro responso terso et exacto atque pro exemplis istis. Maxime mea interfuit citius hac de re cognoscere.

Bene sit tibi! :wink:
Cura ut valeas.
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby Nicolas Cantono on Iov 24 Aug, 2006 10.52

Universibus sodalibus N. s d p

Salvete

In praesenti haec pauca, quoniam tempus mihi deest, sed mox plura.

Valete,

N.
Nulla servitus turpior est quam voluntaria, Sen, Ep. ad Luc
Nicolas Cantono
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Iov 24 Aug, 2006 10.40
Location: Normannia (propter Rotomagum) - Gallia cisaslpina (Tridentum)

Salue

Emitteby Nicolas Cantono on Merc 06 Sep, 2006 13.53

Aliquot ante diebus 'mox plura' pollicitus sum. Sero est ad illud 'mox' promissum efficiendum. At 'plura' adhuc possum.
Gratum mihi est, quod hoc forum inueni, ut lingua latina me exerceam. Cuius linguae immemor facilius sum; quam autem firmitius me in mente tenere spero, si iucundis sermonibus particeps fiam.

Hoc perutile esset, opinor, quod errores in scribendo facti a doctioribus correcti essent. Quo fieri non potente, erratorum meorum ueniam peto.

Mutato nomine non usus sum: non consulto hoc feci, sed nomen in registratione datum in publicum nomen euenit. Mutandumne id mihi est?

Ualete,

Nicolas

Scribebam Tridenti in Gallia Cisalpina ante diem octauum Idus Septembres 2759.no a.U.c. (se recte computaui)

--
"... et simulant fessos curvata cacumina somnos" (Statius, carmine IV, Silv. lib. V)
Nulla servitus turpior est quam voluntaria, Sen, Ep. ad Luc
Nicolas Cantono
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Iov 24 Aug, 2006 10.40
Location: Normannia (propter Rotomagum) - Gallia cisaslpina (Tridentum)

Emitteby TADW_Elessar on Merc 06 Sep, 2006 14.35

Salve, Nicolas!

Te quoque italicum esse videns gaudeo!
Recte dicis in foro scribere perutile fore. Multa de hac pulcherrima lingua nam disces.

Noli autem de nomine tuo sollicitari: nisi vis, non est tibi mutandum.

Vale,
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Betula on Ven 08 Sep, 2006 2.04

Salvete, sodales!
nova sum in hoc foro. sum magistra in schola secondaria in oppido prope urbem Bostoniensem. Latine non saepe scribo, sed velim discere. etiam velim saepius Latine loqui cum discipulis meis, quia puto utile eis non solum linguam legere sed etiam audire esse. Lingua Latina pulchra est, nonne??
Betula
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Ven 08 Sep, 2006 1.46

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 08 Sep, 2006 9.18

Mercurius Betulae s. d.

Salve in foro! :D Si in Latine scribendo te erudiri velis, in locum quidem advenisti eo aptissimum; colloqui vero ne nos quidem possumus. Ceterum difficile ac inutile esse crediderim discipulos Latine loqui docere, cum fere nescimus, quomodo illi prisci Romani quotidie inter se collocuti sint; nec pronuntiationem Latinam antiquam ex omni parte novimus. Quod vero nescis, noli docere! Melius esse putaverim discipulos in sententiis Latine convertendis exercere ("retroconversio"), quae exercitatio scientiam peritiamque linguae Latinae incredibili modo promovere potest. Vale! Budapestini, a. d. VI. Idus Septembres.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mucius Scaeuola on Ven 08 Sep, 2006 11.39

Saluete!

Bene uenias in hoc foro, Betula! Spero te saepe abhinc huc accessuram ac in scribendo te delectaturam! :P
Optimum uere propositum iniecisti, cum discipulis tuis latine loquendi! Cur, Mercuri, dicis inutile esse loqui latine? Ego autem censeo hoc titillare posse curiositatem discipulorum, qui de multis rebus, quae illos iuuent, loqui possint. Linguae cuiuis difficile est autem fauere, nisi ea utetur quisquam. Et si iure consideras exercitationem scriptam peritos discipulos reddere, illos autem ipsa non quit studio amoreque linguae accendere.
Et loqui nitentes certe multum proficient!
Difficultas postea parua est pronuntiatus. Plus minus illum antiquom habemus, ille ecclesiasticus patet. Satis esse crediderim... :D
Quibus rebus loquaris latine quam diutissime potes, Betula! Ostende linguam latinam etiam nunc adhiberi posse!!!

Valete!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron