Mucius Dionysio ceterisque salutem!
Italus ego sum, et in tabernis librariis italicis plerumque opera auctorum latinorum inueniuntur cum uerbis scriptoris ipsis in paginis aduersis, sic emere potui multa opera uersionem latinam habentia, etsi adhuc legere non quiui omnia ea, cum etiam tardior sim in latine legendo et non expeditissime progrediar...
Haec est causa quo nec ego quidem particeps sim fori "Lectionis magnae"!
Sed spero uehementer me ociorem cito et abiliorem fore, ut plura perlegam opera tota.
Mihi autem displicet in aliquibus regionibus latina scripta non inueniri posse...
Vtcumque, in interreti uidi omnia opera autorum latinorum adesse latine, et quamquam non idem sit in computatore legere et in libro, illud enim uidetur incommodius, repperire illic omnia scripta potes.
Vale et ualete!