Quid agitur in mundo? - Forum politicum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Scipio on Ven 08 Sep, 2006 14.08

Scipio omnibus, in primis Mucio.
Iudaea est tantum pars cultus christiani, qui multum multis differt a religione Iudaea,


Iam scio tuam opinionem. Nam in viis Parmensibus, ac Pragensibus quoque locuti sumus de illo. Verus est. Chrisitanesimus nam cepit multa elementa gentilia, sed scis quoque, anticum testamentum hebraicum partem bibliam chrisitanam esse. Christus voluit novum legem adfirmare, lex quae poteret complementaris esse neque delegere leges hebraicas. Paulus erat doctus traditionum Iudaicorum.

et ipsa religio christiana est solum pars culturae Europaeae...

Religio Christiana verbum universale est. Sed est una pars fundamentalis culturae Europaeae. Ipsum "aevum hominis" atque " aevum lucis" ne exstitissent, nisi Chrisitanesimus pars culturae europaeae fuerit.

Si Ebraei Europaei sunt, tum sint etiam Arabi!


Quid? Quid fecerunt Arabi ? Volo tibi aliqua nomina dare philosophorum, pictorum, litteratorum Iudaeorum: Baruch Spinoza, Marcus Chagall, Theodorus Herzl, et multi alii, qui dederunt vere tributum fondamentale ad philosophiam, musicam, politicam europaeam.
Ignosce mihi Muci, sed videtur mihi accusatio antisemitae Europaei undevigesimi saeculi, qui dixerunt iudaeos alienos esse. Atque qui dederunt movimento Sionistae vim ac rationem vivendi.

Ignosce mihi, sed Culturam iudaeam amo, ac Europaeam esse sentio, et nolo neque possum id negare.
Last edited by Scipio on Iov 14 Sep, 2006 16.17, edited 1 time in total.
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Scipio on Ven 08 Sep, 2006 14.36

si nolumus, NEMO ARMA PROPRIA PRIVSQVAM ARMA COMMVNIA VICTA ERVNT CAPERE DEBET. Iam dixi funditusque de hoc mihi facta persuaserunt: arma propria ultima ratio semper esse debent. Si quam plurimam pacem volumus, quaestiones Rerum P. non unicuique secum ipsa, sed in conventu communi disserendae sunto armisque (quas diplomaticas speramus: nisi diplomatica... eheu, ferrea et ignea) communibus

Ego consentio tibi de hoc. Non de religione. Quaeso, velim tibi mittere Epistulam privatam.
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Rhumak on Ven 08 Sep, 2006 16.13

Scipio, Muci, havete

Scipio, multos philosophos arabas barbaris eo tempore cultibus europaeis magna addidisse te nosse pro certo habeo: sed cur in scribendo oblitteras? Ego igitur celeberrimos saltem non oblitterabo: Averrois, Avicenna, Avicebron, algebrae mathematicarumque hodiernarum columina qui posuere, ex quibus plurima optima traximus. Nihilominus, ut maximo iure Mucius confirmat, Europaei non sunt... si europaeos esse etiam aliquid quamvis minimum cum Europa communicasse non significat: ignoscas exemplo stulticulo, sed et ego amicos domum cenatum saepe voco saepe eorum comitate ditaturus: numquam autem propinquos et familiae meae partes eos duco, sed semper amicos! :lol:

Quam primum epistulam privatam tuam legam responsurus.
Vale(te) mihi, amice/i!
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Scipio on Sol 10 Sep, 2006 22.00

Avete Amici. S.V.B.E.E.V.

Scipio, multos philosophos arabas barbaris eo tempore cultibus europaeis magna addidisse te nosse pro certo habeo: sed cur in scribendo oblitteras? Ego igitur celeberrimos saltem non oblitterabo: Averrois, Avicenna, Avicebron, algebrae mathematicarumque hodiernarum columina qui posuere...


Impossibile dictu mundum moriscum elementum fundamentale universi hispanici, deinde europaeum esse. Sicut Turcia, qui fuit multis saeculis elementum hostile sed etiam amicum Europae, alienum sed autem finitimum, cuius imperium delexit imperium Byzantii sed voluit eius universum romanum- byxantinum et eius ideologia servare ac proferre, et pugnavit adversus Occidentem, adversus Hispaniam, Austriam ac Res Publicas Italianas, in primis Venetiam. Deinde pugnavit cum Occidente adversus imperium Russum. Iam praeterito saeculo, Francia foedis Imperio Turco fuerat, ut Austram sistiterit. Puto Turciam sodalem iuste Unionis esse accipiendam; nisi foederationis europaeae; autem sodalis magnae Communitatis Euro- Mediterraneae.

Nihilominus, ut maximo iure Mucius confirmat, Europaei non sunt... si europaeos esse etiam aliquid quamvis minimum cum Europa communicasse non significat: ignoscas exemplo stulticulo, sed et ego amicos domum cenatum saepe voco saepe eorum comitate ditaturus: numquam autem propinquos et familiae meae partes eos duco, sed semper amicos!
.

Vere, sed innegabile est vinculum strenuum creatum, vinculum quod nemo potest dissolvere. Fortasse, quo dicis, cultura Iudaea Europaea non est. Sed etiam, qui erant Kafka, Chagall, Spinoza, Levi, Freud, Ginzburg et alii? Muci, eras mecum Pragae, nonne reminisceris cuemeterium Hebraicum? Nonne comprehendis Iudaei erant pars fundamentalis illae cuius nomen dicit esse Mitteleuropam? Sicut erant pars fundamentalis Hispanae sicut Mori, ante cladem ac expulsionem ignomignosiam pro Isabellae Ferdinandique consulto?
Nostra identitas Iudaea non est, sed idem non solum. Omnis habes multas origines, multas identitates.

Valete, amici!
Last edited by Scipio on Mart 12 Sep, 2006 13.24, edited 1 time in total.
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Rhumak on Mart 12 Sep, 2006 12.04

Rhumak Scipioni spd

Sane multis rebus imbuti et confecti sumus. Tibi assentior. Sed stirpes unius cuiusque nostrum certae et unicae sunt: amicitiam instituere licet et decet, sed non in nomine illius amicitiai negotia publica gerere oportet.
Et ego Pragae fui, et ego sepulcretum Iudaeorum visui, et ego in illo chirographum signis imposui (o dulcissimam consuetudinem, o tenerrimam!) ac me paene partem illius gentis, illius sepulcreti, illius cultus parumper eo tempore sensi: quid maius?
Sed, eheu, non secundum hunc animum res publicae reguntur, res bellicae geruntur. Isthoc tempore non de litteris, de pictura, de artibus disserimus, se de politica et de bello: politica bellumque non per has vias eunt, nil eorum interest, utrum alter an alter populus sit an non sit alicui arte cultuque conexus: hic opes energiarum, hic nummorum pollent. Tantum speremus, copias illuc missas revera hostilia moderaturas, non alteri parti fauturas esse. Hoc tantum.

Vale
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Iulia on Iov 21 Sep, 2006 14.37

Iulia sodalibus, imprimis Mercurio suo carissimo sal.

Credere vix possum, quae his diebus aguntur in Hungaria. Modo aliquantulo fusius interrete perscrutavi - novissimis diebus rarius nuntios publicos vidi in televisione -, et videtur terra tua, mi Mercuri, nemine animadverte ad marginem ruinae reducta esse. Quo maxime perturbata sum. Conata sum orationis illius ministri primi conversionem invenire, inveni tantummodo excerpta in linguas Germanicam Anglicamque conversa, in quibus dixit acerrimis verbis ‚quinque minutas esse ante horam duodecimam’, sicut Germanice dicere solemus, se maximis ac arduis propositis Hungariam e clade velle evehere haud nescius populum eas res minime probaturum, et, has res ut nunc comitiorum victor facere posset se antea continuo mentitum esse. Quattuor annis praeteritis se omnino nihil effecisse, nunc autem tanto in discrimine esse res, ut, nisi statim aliquid magni fieret, persuasum sibi esset omnem terram Hungaricam brevi funditus corruptam iri. Alio loco inveni gubernationem revera, ut duobus annis terrae debita a decem ad tres centesimas redigeret, gravissimas leges moliri, quibus omnibus rationibus pecuniae parceret, inter alia etiam pecuniam ad sanitatem et ad educationem datam maxime diminuendo et taxationes tollere, quo maxima populi pars iam paupera ad imam egestatem reduceretur. Causam vero cladis esse, quod Hungaria morbis postcommunisticis laboret, id est paucos et imprimis eos, qui iam tempore stalinistico multa potuerunt, brevissimo tempore magnas collegisse divitias eosdemque nunc terram regere et itaque semper divitibus favere - ipsum Gyurcsány esse inter centum divitissimos terrae homines -; ita oligarchos, ut ipsi bene possent vivere, rei publicae regnare, id est imprimis omnia ita, ut eo se habeant tempore, conservare, quod ut efficere possent etiam de rebus monetariis multa dissimulari. Summatim Hungari praeteritis quindecim annis multo supra quae potuerint vitam egisse.

Nunc oratione palam facta magnis tumultibus populus poscit, Gyurcsány ut munera deponat. Videtur non minima pars seditiosorum esse neonazistas, qui ergo alicuius momenti videntur esse in Hungaria, quod iam timebam sed valde doleo. (Obiter dictum: Germani valde solliciti sunt neonazistis in aliud parlamentum provinciale perventis - nunc e quinque 'novis provinciis' veteris Reipublicae Germanicae Democraticae trium in parlamentis sunt neonazistae!!!) Praeter autem neonazistas legi maximam partem hominum non tantum mendacia reprehendere, sed praecipue contra proposita de pecuniae parcendo in vias ire, quorum supra mentionem feci. Gyurcsány autem contra tumultus pergere velle regnare et illas res perficere.

Mercuri, quam graviter se habent res? Num Hungaria revera haud procul ab interito est, an inflaverunt res gubernatores, ut sua perficere possint? Sed putaveram (et video in Germania) facillimum esse semper nihil agere, ne forte cui noceant, et nunc gubernatores vestri tam vehementer pecuniae volunt parcere?? Ergo videntur res esse maxime in discrimine.

Quod ad rationem attinet, qua Gyurcsány agit, hanc inveni sententiam:
"Apertas, qua Gyurcsány contempum suorum electorum confirmat, licet insolia sit; quem contemptum ipsum communem habet cum nonnullis aliis viris publicis non solum in Hungaria. Mendacia eius si comparantur cum iis mendaciis, quibus exemplar eius admiratum Antonius Blair bellum Iraquianum probavit, Gyurcsány adhuc tiro est."
Ergo oportuit eum vel magis dissimulare??? :roll:

Maxime nunc vero spero atque deos obsecro, ut tu tuique salvi sitis in tantis tumultibus!
Cura ut valeas.
Gottingae, a. d. XI. Kal. Oct.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 22 Sep, 2006 15.47

Mercurius Iuliae s. d.

Nunc breviter, amica: conditiones rerum publicarum in patria mea non tam terribiles sunt, quam illae in televisione videntur... non quidem populus ipse Hungaricus tamquam contra tyrannidem insurgens, sed fautores pedifollii omnium pessimi atrocissimique aedificium televisionis publicae obsidione occupaverant. Minime sumus adducti "ad marginem ruinae"; nocte hesterna iam in tota urbe ubique quies, nullus tumultus, ut Tacitum imiter... :D Certe, homines, et certe ego quoque vehementissime irascamur Francisco isto Gyurcsány, et certe plurimi ante aedificium "Parlament" et alibi passim in Hungaria contra mendacia Gyurcsányiana haud sine iure protestantur, sed non est revolutio apud nos. Cras plura. Vale! Budapestini, a. d. X. Kal. Oct.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 27 Sep, 2006 11.54

Mercurius Iuliae s. d.

Quamquam in die Sabbato epistolam longiorem de tumultu in patria mea exorto tibi scripseram, priusquam illam ad te emitterem, nescioquo errore deleta est; quod non mediocri ira me implevit. :x Ne longus sim: etsi et nunc multi ante aedes senatus contra Gyurcsányum protestentur, nullus iam vandalismus, nulla pugna in plateis; quare si quis Budaspestinum visitare velit, secure ad nos venire potest. Quod ad Gyurcsányum: credit iste se esse Salvatorem populi Hungarici, qui solus Hungariam tamquam novam aedificare possit (certe, "aedificavit" iste Hungariam etiam veterem, quia communista iste fuit :wink:); et cum hoc vere credat, putat se iure et pro salute populi ante electiones esse mentitum, quod si oppositio vicisset (putat ille), omnia in exitium ruissent... Vale! Budapestini, a. d. V. Kal. Oct.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Oenipontanus on Merc 27 Sep, 2006 12.35

Periculum in hungaria esse numquam censebam. Sed democratia vivans esse videtur. Si tanta pecunia mihi sit iter in Hungariam facere non timeo.
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby Iulia on Iov 28 Sep, 2006 23.47

Iulia Mercurio ceterisque sodalibus s.p.d.

Gratias pro explicationibus tuis, Mercuri. Valde doleo nuntium tuum longiorem perditum esse, eo quidem magis, cum talem furorem, qualem affert longissima epistula perdita, iam ipsa pluries experta sim. Restabat solacium, quod, cum eadem iterum scripsi, novus nuntius melior erat.
Sed ad rem: Video me nimis sollicitam fuisse de statu patriae tuae. Iam haud multum postquam priorem meum scripsi nuntium non tanti mihi videbantur tumultus, quam illum nuntium scribens timebam. Difficile enim est rerum expers talem orationem recti aestimare. Scire volui, quae fierent, et qua de causa tanti essent tumultus, inveni vero singulas sententias ex oratione quadam obscura, quales in Germania numquam audivi neque puto me umquam audituram esse. Totam orationem conor invenire; quo plus lego, eo magis insolita mihi videtur res. In una pagina interretiali mihi adhuc ignota vero longiores invenio observationes de rerum statu in Hungarica, quae revera minaces videntur. Dein memor esse conor Gyurcsány (quod nomen quomodo pronuntiam??) haec omnia palam fieri noluisse, orationem potius ad suos incitandos habuisse; quatenus ergo verbis eius credere possim prorsus nescio. Non mimime me perturbabant, quae inveneram, cum nobis in Germania semper videbatur Hungariam terram esse admodum stabilem; cum Unio Europaea amplificata est, nonnulli Germani solliciti erant, sed imprimis de Polonia, quae nobis idem paene est ac Americanis Mexico; de Hungaria vero vix ullus timebat, ne quid damni afferret Unioni, plerisque Germanis vero Hungaria omnium novarum nationum gratissima fuit.
Diebus sequentibus videns nihil novi accidisse iam suspicabar res non tam graves esse, pleraque rhetorica fuisse; in alia pagina interretiali mihi multo melius nota legi Gyurcsány contra morem politicum recte decrevisse sibi agendum esse, sed non bene palam fecisse consilium suum. Revera esse difficultates, non autem multo maiores quam difficultates solitae, eum vero "more insolito, fortasse intelligibili, non autem favorabili" vera dixisse maxima vi pecuniae esse parcendum.
Quae omnia iam multo minus periculosa videntur (cui non pecuniae est parcendum?? :wink: ); etiam quae scripsisti tu confirmant Hungariam non tam male se habere, quam illa legens putabam.
Ceterum scito Hungariam minime mihi videri vitantam, immo vero puto eam esse pulcherrimam, et aliquando pecunia et occasione data vos visitabo. :D

Cura, ut valeas!
Gottingae, a. d. IV. Kal. Oct.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Oenipontanus on Ven 29 Sep, 2006 0.37

De casu Hungariae:
Quomodo oeconomia nunc se praebet? Audivi enim debita maxima esse. Dum rogans de oeconomia sum: Et quid populus de situatione et futura proxima cogitat?
Vobis non frustra demonstrare spero! Electiones iam anteponetur? Iste mendax pro iniuria facta puniendus et e positione sua expellandus est!

In tota europa ille casus certe singularis non est, sed nunc sole videtur.
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby Rhumak on Ven 29 Sep, 2006 10.35

Amici,

heri in Curia Italica aliquid accidit huc describendo dignissimum, quod tragicomicum politice, oeconomice terribile dicere non duberetis audientes.

Profecto cuncti fere nostis de casu Telecom, quondam Sip officina telecommunicatoria publica mox illo novo nomine privata facta, propter hunc furorem bona publica alienandi usque quaque in mundo pervasum, pravissimis ingeniis a nostra rep. commissa est. Quorum pessimus paene ultimus fuit (paucos ante dies se ipse dimisit) Marco Tronchetti Provera: huius perditissimi machinatoris obscura mercata in tantam inopiam clientium debitorumque flumina hanc officinam abiecerunt, ut fere omnes denique Itali verebantur ne manibus peregrinis committeretur. Quod Prodi vitare conatus est eam cum alia officina Serica iugando, compecto quo concilium administratorium in Romana manu maneret. Cui rei Optimates oppositores vementissime improbarunt, adeo ut, Prodi in America morante, illico hinc in Curiam cursus se quam citissimo certiores faceret rogarint et paene imperarint. Sed Prodi huic rogationi-imperio Dexterae minime prout iussa tempora vellent respondit-paruit (nec sine bono iure, ut puto) et in illo serico conamine connubii perrexit, quod iras funestas Optimatum valde titillavit.
Quod Optimates Romano Prodi obiurgant, est quod "dirigismum" appellant, seu nimiam curam publicam super rebus oeconomicis!
Ast mehercle Resp. oeconomicas neglegat quaestiones?? Quando tota vita populorum quos Resp. regunt in oeconomia conditur! Immo vero, si magna officina privata, qualis FIAT est, demolitioni proxima sit, illico rursus Reip. oeconomica interesse coeperint, et ex publica impensa (seu nummis nostris) Resp. illam officinam salvare debet! Putaretis hoc bene fieri posse, dummodo quaedam membra concilii administratorii illius officinae viri publici sint! Ita bene ac beate nobis esset, sed ne hoc quidem conceditur: operarios pellunt, pretia augent, politicas oeconomicas stultissimas usurpant, et in his omnibus Resp. nostra nummorum fluvios fundere tantum tacita debet! In Italia quibusdam in regionibus (ex quibus mea, Latium) ipsa erogatio aquarum alienata est!
Sed rursus ad rem: his omnibus, omnes Popularium electores aliquem tandem Principem se invenisse putarunt, qui post tantum privatorum furorem tandem iura Reip. adseveraret: sed quid?: iste in Curiam venit et (colloquia insanorum audire reremini) rursus adfirmavit numquam Remp. in res oeconomicas ingeri velle!! Sermonem suum continuat, sed quodam situ illius sermonis aliqua verba dixit ad priscum munus suum pertinentia, quae quibusdam a se actis alienationibus officinarum publicarum innuebant (de Iri et Cirio loquebatur, cuius ultimae praesertim alienatio plurimas villas terrae meae - ruris Pomptini - in viam abiecit!). Verba erant: "Mihi quidem [dirigismus placere non potest quia] a parte historiae muneris meipte aberrarem": his verbis universi Optimates plausus ludificatorios dederunt, quos forte Prodi tales esse non intellegit, inde subrisit et gratias egit perrecturus. Sed cum dicta illa repeteret, "Mihi quidem..." rursus intermissus est plausibus iteratis! Tunc modo se ludificari sensit animoque sollicitiori verba repetiit et tertium in silentium plausibu redactus est. Bertinotti, Primus Curialis, illos compescere conatus interruptionem conventus minatus est, et Prodi ut pergeret hortatus "prosequi" iussit (idest, nutu, verba criminata praeterire): sed ille obstinate repetiit: ad summam, omnes Itali in cachinnos effusi sunt: ILLE NOVIES VERBA DICTITAVIT, TOTIES INTERMISSVS! :lol: :lol: Post interruptionem rediit verbaque illa repetiit nec ullius iurgia passus est: sed quod postea dixit, nil quod ad rem stricte pertineret, nisi vagissima principia declarata fuerunt: qui Italorum contra privatizationes est, neutram factionem ad se habet et nos inter duas dexteras eligimus: quid hoc nisi dictatura? ut iure Giorgio Gaber dixit, dictatura mercati.

Ahi serva Italia di dolore ostello
nave senza nocchiero in gran tempesta!

VIVAVUVE
Last edited by Rhumak on Ven 29 Sep, 2006 15.47, edited 1 time in total.
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Scipio on Ven 29 Sep, 2006 15.30

Heu amice Rhumak! Sanctissima sunt verba tua! Iam hodie videmus multas partes politicas quae ullum sensum civitatis habent. Indigissimae nostra pulcra ac magna Patria exclamationes partis dexterae, sicut eius populismus, sicut eorum interrumptiones "becere". Vere amice, nemo potest in res privatas sibi intromittere, iam vir studiosus salutis ac valetudinis eius rem privatam, (Scis quem), princeps ministrorum esse potest. Ego fideo Prodi, nescio si te ei fides, quia est vere proffesor rerum aeconomicarum ac politicarum, et fuit Primus Commissarius Unionis. Berlusconi dicat quid vult, sed est Prodi de facto optimus novus vir politicus in hoc aevo politico italiano.
Sed autem, insolitus est novus habitus parvuli telemercatoris, qui semper dixit verum liberalem esse, et hodie dicit Rei Publicae Tim audiuvandam esse!
Prodi et eius ministri postulati, sed autem eorum posteri dexteri ac sinistri, ad capitalismum italianum restituendum sunt, ac ad Italiae restituendum eius munus, eius locum civitatis magni momenti Europae ac Mediterranei cultura, scientiaque oeconomia. Italia semper fuit pons septentrionis ac meridionis, orientis ac accidentis, sit postere quoque! omibus italianibus Restitutio dignitatis Italiae officium est, hoc est nobis nova vindicatio, novum resorgimentum!

Valete
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Rhumak on Ven 29 Sep, 2006 16.14

Salve Scipio!

Nempe illo Silvio silvestri Romanus urbanus melior est! :lol: sed uti dictito (tute scis quae sit ideologia mea! :wink: ) et ille mihi cunctisque privatizationum obtrectatoribus nil alid ac optimatis moderatus est, noenu popularis! (nam, ut omnes norunt, a DC venit). Certe in rebus internationalibus multo melius quam Berlusconi se gerit (praesertim D'Alema ministro), sed quid necdum copiae Iraquia deducuntur? gradatim fieri dixerunt: probo, sed fiat! et fit, muuultum pedetemptim, potius quam gradatim! :lol: sed nil ad rem: quod refert, ego in rure Pomptino habito, tibique dicere possum hic, ubi 70% oeconomiae agri cultura complet, privatizationes Cirii Irisque a Prodi confecta nonnil dampnorum intulisse: nam Latinae cives non tantum ob ignorantiam, ut
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Furius Camillus on Sol 01 Oct, 2006 12.33

Prodi novus optimus vir??? :shock: Non video ullum virum in politica italiana qui esse potest VERAM alternativam illis viribus qui de tot flagitiis se obtulerunt.In italico parlamento 23 sunt viri qui convocati fuerint ad giudicium et fliagitiosi dicebantur!! aut Prodi aut Berlusconi primo ministro nullum mutatus est,tot mutandae sunt in Italia! Ego pro Movimento Traditionale Romano sunt ...
Furius Camillus
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Iov 05 Ian, 2006 11.01

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron