
tuam sententiam, mi Mercuri, de nationalismo in Slovacia grassante probo atque affirmo. qua in re publica status minoritatum omnino tam miserrimus esse videtur, ut plane mirar, quomodo fieri potuerit,ut Slovacia in Unionem Europaeam reciperetur.num aequo animo possumus ferre, quanta arrogantia quantaque insolentia magistratus Slovacienses minoritatem zingarorum cohibeant ? quibus cum summa in egestate vivant, pecunia publica adhuc numerata dimidio minuta est eo quidem consilio,ut hac re paratiores essent ad negotia subeunda, magistratibus scilicet non ignorantibus ea negotia illis plerumque negari.qui n etiam isti magistratus ne a vi armisque quidem abhorruerunt,ut miseros coercerent.
equidem censeo res minoritatum in illis rebus publicis, quae antea socialisticae appellatae erant, communismo confecto minime in bonum versas esse. immo venenum nationalismi diu oppressum rursus erupit, pessimum quidem malum, a quo quantum odium,quanta bella orta sint,satis constat. sed multis gubernatorum nostrorum nationalismum resurgentem , dummodo communismum labefactaret, gratum fuisse bene memini. bene memini, quanto animo ac gaudio Sloveniam ac Croatiam hortati sint, ut a Iugoslavia secederent, quamvis scire debuerint eam secessionem toti regioni summae perniciei fore. sententiis eorum auditis non saeculo vicesimo exeunte,immo ineunte te vivere crederes.
quae cum ita sint, equidem democratiam tanti esse censeo, quanti minoritates suas aestimat. Sed ne in Austria quidem minoritates semper bene valent. sed de hoc alias.
vos quidem valeatis !
Tiberis