Lectio Horatiana

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Iulia on Mart 11 Mart, 2008 16.37

Iulia sodalibus sal.

Erice mi amice, scis quidem me ioco scripsisse, cum de illo carmine te admonerem. Neminem fugere posse arbitror carminis illius nonnisi primos versus esse vinolentos, universum carmen autem maxime ad rem publicam pertinere. Gaudeo tamen iocum illum talem fructum movisse, ut tam diligenter de eo carmine nobis dissereres! :D

Tertium poema a me hic propositum de alio autem argumento tractat:

I 15

Pastor cum traheret per freta navibus
Idaeis Helenen perfidus hospitam,
ingrato celeris obruit otio
ventos ut caneret fera

Nereus fata: 'Mala ducis avi domum
quam multo repetet Graecia milite,
coniurata tuas rumpere nuptias
et regnum Priami vetus.

Heu, heu, quantus equis, quantus adest viris
sudor! Quanta moves funera Dardanae
genti! Iam galeam Pallas et aegida
currusque et rabiem parat.

Nequiquam Veneris praesidio ferox
pectes caesariem grataque feminis
inbelli cithara carmina divides;
nequiquam thalamo gravis

hastas et calami spicula Cnosii
vitabis strepitumque et celerem sequi
Aiacem: tamen, heu serus, adulteros
crines pulvere collines.

Non Laertiaden, exitium tuae
gentis, non Pylium Nestora respicis?
Urgent inpavidi te Salaminius
Teucer, te Sthenelus sciens

pugnae, sive opus est imperitare equis,
non auriga piger; Merionen quoque
nosces. Ecce furit te reperire atrox
Tydides melior patre,

quem tu, cervus uti vallis in altera
visum parte lupum graminis inmemor,
sublimi fugies mollis anhelitu,
non hoc pollicitus tuae.

Iracunda diem proferet Ilio
matronisque Phrygum classis Achillei;
post certas hiemes uret Achaicus
ignis Iliacas domos.'




Canit ergo Paridi fata Nereus, et cum mythos Graecos valde amem, facere non possum, quin carmen hoc mythologicum proponam. Ceterum bene mente fingi potest haec profecto ita facta esse, Parida fortasse etiam vocem audivisse, caecus amore autem non secutum esse prudentis consilia senis, quae saltem cogitare, quidnam facturus sit neminis respiciens, eum cogere oportent. Non quidem ita factum esse constat, quomodo Nereus voluerat, sed ad cogitandum incitat, quae alia evenire potuerunt si si modo Paris non esset Paris, imprimis cum eo puncto temporis verti adhuc potuerint naves.

Valete!

Gottingae, a. d. V. Id. Mart.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Iov 13 Mart, 2008 22.36

Iulia sodalibus sal.

carmen legatis II, 3:

Aequam memento rebus in arduis
servare mentem, non secus in bonis
ab insolenti temperatam
laetitia, moriture Delli,

seu maestus omni tempore vixeris
seu te in remoto gramine per dies
festos reclinatum bearis
interiore nota Falerni.

Quo pinus ingens albaque populus
umbram hospitalem consociare amant
ramis? Quid obliquo laborat
lympha fugax trepidare rivo?

Huc vina et unguenta et nimium brevis
flores amoenae ferre iube rosae,
dum res et aetas et Sororum
fila trium patiuntur atra.

Cedes coemptis saltibus et domo
villaque, flavus quam Tiberis lavit,
cedes, et exstructis in altum
divitiis potietur heres.

Divesne prisco natus ab Inacho
nil interest an pauper et infima
de gente sub diuo moreris,
victima nil miserantis Orci;

omnes eodem cogimur, omnium
versatur urna serius ocius
sors exitura et nos in aeternum
exilium impositura cumbae.



Hoc poemate credo me primum adamavisse pedes Alcaicos, imprimis ubi de rivulo fit sermo, cuius motus tam bene congruunt cum maiore vivacitate metri. Ceterum miro modo compositum perfecto in aequilibrio esse mihi videtur carmen, quod septem strophis constat, quarum primae tres ad gaudium vitae pertinent, quarta transitus fit, cum e quinta de morte implorabili fiat sermo. Argumentum vero Horatio maxime familiare est, qui scilicet ipse se "Epicuri de grege porcum" (ep. I, 4, 16) appellat et quod saepius omnibus in operibus eius dici solet, tamen mea quidem sententia nihilo vilius fit, immo quanti sit Horatio ipsi bene admonet, quem ceterum persuasum habeo vitam honeste doctrinam hanc Epicuream sequens egisse.

Valete!

Gottingae, a. d. III. Id. Mart.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Hor. carm. 2, 14

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 14 Mart, 2008 12.35

Marcus amicis suis sal.
Ecce carmen II 14, quod tertium elegi. Horatius mortem vitari non posse lucide demonstrat.
Code: Select all
Eheu fugaces, Postume, Postume,
labuntur anni nec pietas moram
     rugis et instanti senectae
        adferet indomitaeque morti,
non si trecenis quotquot eunt dies,               
amice, places inlacrimabilem
     Plutona tauris, qui ter amplum
        Geryonen Tityonque tristi
compescit unda, scilicet omnibus
quicumque terrae munere vescimur               
     enaviganda, sive reges
        sive inopes erimus coloni.
frustra cruento Marte carebimus
fractisque rauci fluctibus Hadriae,
     frustra per autumnos nocentem
        corporibus metuemus Austrum:
visendus ater flumine languido
Cocytos errans et Danai genus
     infame damnatusque longi
        Sisyphus Aeolides laboris,               
linquenda tellus et domus et placens
uxor, neque harum quas colis arborum
     te praeter invisas cupressos
        ulla brevem dominum sequetur.
absumet heres Caecuba dignior               
servata centum clavibus et mero
     tinguet pavimentum superbo,
        pontificum potiore cenis.

Equidem mirum in modum admoneor de quodam versu, quo aetate quae vocatur media Waltharius de Volucrum Pascuis poeta Germanus vitae velocitatem questus est: Owê war sint verswunden alliu mîniu jâr! (~ Eheu quo sunt elapsi cuncti mei anni!). Ecce vitae nostrae exitus: rugae > senectus > mors, ultima linea rerum, quae omnibus communis omnia aequat. Omnes eodem cogimur (Hor. carm. 2, 3, 25). Ergo vivamus, dum licet esse bene! (Petron. 34, 10). Tribus nunc carminibus propositis ipse finem facio eligendi.
Valete. Pr. Id. Mart. Crefeldiae.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

splendidior vitro

Emitteby Phlebas on Sat 15 Mart, 2008 3.23

Phlebas sodalibus salutem.

Carmen III, XIII proposui, nunc vos certiores facere volo de ratione electionis meae: summatim materiam, vitam et verbum Poeta noster perfecte canit.

O fons Bandusiae, splendidior vitro,
dulci digne mero non sine floribus,
cras donaberis haedo,
cui frons turgida cornibus
primis et venerem et proelia destinat —
frustra, nam gelidos inficiet tibi
rubro sanguine rivos
lascivi suboles gregis.


Antipathiam inter gelidam divinitatem Naturae (fontem) et fragilitatem vitae (haedum) pulcherrime exhibet.

Divinitas fontis, id est divinitas materiae, apatiam Naturae, ut ita dicam, ostendit et absentiam vitae passionumque: "splendidior vitro … gelidos rivos".

Vita est passio et spes futuri: sed crudeliter haedus fonte donatur et spes veneris proeliaque frustrantur. Incostantia Naturae ("… destinat – frustra …") perlucide et amare Horatius noster monstrat.

Mors haedi, destinum negans, crudelitas Naturae in Naturam significat.

te flagrantis atrox hora Caniculae
nescit tangere, tu frigus amabile
fessis vomere tauris
praebes et pecori vago.


"Atrox" statim, cum legis, est sors haedi, brevi postea hora caniculae. Similiter visio inopinate mutat: crudelitas fontis, sanguem haedi exigentis, in liberalitatem fontis vitae versa est. Ubi haedus mors sacrificalis invenit, taurus et pecus frigus amabilis, aquam refrigerantem. Divinitas, sine affectus, vitam tulit, vitam donat, impassibilis stat.

fies nobilium tu quoque fontium
me dicente cavis inpositam ilicem
saxis, unde loquaces
lymphae desiliunt tuae.


Natura, inanimata, surda et caeca est, solum verbum Poetae divinitatem facit: sine verbo Horatii ("…me dicente…") fons Bandusia simpliciter non exstet.

Et circulus clauditur: divinitas Naturae, sine anima, vitam donat et eripit; vita lex Naturae subiit, sed solum verbum (Poetae) sensum Naturae praestat.

Ergo Poeta interpres et artifex divinitatis, et verbum instrumentum suum.

Valete quam optume

Id. Mart. Romae, longam navigationem insomnis expectans
Last edited by Phlebas on Lun 31 Mart, 2008 19.59, edited 1 time in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 15 Mart, 2008 11.17

longam navigationem insomnis expectans

Ex animo tibi, optime amice, exopto, ut secundo semper vento teneas cursum. Πλειν αναγκη, ζην ουκ αναγκη.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Phlebas on Sat 15 Mart, 2008 14.30

Favonius nos vehit
Vale amice
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

De carminibus amatoriis Horati

Emitteby Ericus Palmén on Sol 16 Mart, 2008 2.32

Ericus Palmén omnes sodales salutans rursus quaedam carmina Horati attingit.
In amore Horatius, contra atque Catullus, non rem severam vitae mortisque, ne maeroris quidem aut zelotypiae videt fontem, sed unum e gaudiis vitae, quibus cuivis, dum fieri possit, suo tempore perfrui liceat. In carminibus eius complura occurrunt nomina mulierum: Chloe, Cinara, Glycera, Lalage, Leuconoe, Lyce, Lycoris, Lydia, Myrtale, Tyndaris et aliae, quarum nulla perpetua videtur fuisse amica eius.
Zelotypiae vestigia Horatius perraro in carmina sua admittit, tumque prope solummodo iocosa voce utitur. E.g. in initio carminis I 13 sensus suos ita exprimit (vv.1–8 ): ”Cum tu, Lydia, Telephi / cervicem roseam, cerea Telephi / laudas brachia, vae meum / fervens difficili bile tumet iecur! / Tum nec mens mihi nec color / certa sede manent, umor et in genas / furtim labitur, arguens / quam lentis penitus macerer ignibus”. In sequentibus versibus suadet Lydiae, ne illum iuvenem ”dulcia barbare laedentem oscula” (v.14–15) perpetuum sibi amatorem assumat.
Pro certo scire non possumus, utrum eadem an diversa sit ea Lydia, quacum Horatius dialogum iocosum facit infra exscriptum (III 9). In eo amantes primo pristinorum temporum gaudia recordantur, deinde consulto inter se pungunt irritantque alios quoque amores sibi fuisse dicentes, denique concordiam restituere conati “priscae Veneri” reditum concedunt:

“Donec gratus eram tibi
nec quisquam potior bracchia candidae
cervici iuvenis dabat,
Persarum vigui rege beatior”.

“Donec non alia magis
arsisti neque erat Lydia post Chloën,
multi Lydia nominis
Romana vigui clarior Ilia”.

”Me nunc Thressa Chloë regit,
dulces docta modos et citharae sciens,
pro qua non metuam mori,
si parcent animae fata superstiti”.

”Me torret face mutua
Thurini Calais filius Ornyti,
pro quo bis patiar mori,
si parcent puero fata superstiti”.

”Quid, si prisca redit Venus
diductosque iugo cogit aëneo?
Si flava excutitur Chloë
reiectaeque patet ianua Lydiae?”

”Quamquam sidere pulchrior
ille est, tu levior cortice et improbo
iracundior Hadria,
tecum vivere amem, tecum obeam libens”.

Alia quaedam amasiuncula, nomine Glycera, poëtam tanto fervore affecit, ut continere se non posset, quin “finitis animum reddere amoribus” constitueret (Carmen I 9):

Mater saeva Cupidinum
Thebanaeque iubet me Semelae puer
et lasciva Licentia
finitis animum reddere amoribus.
Urit me Glycerae nitor
splendentis Pario marmore purius.
Urit grata protervitas
et vultus nimium lubricus aspici.
In me tota ruens Venus
Cyprum deseruit nec patitur Scythas
et versis animosum equis
Parthum dicere nec quae nihil attinent.
Hic vivum mihi caespitem, hic
verbenas, pueri, ponite turaque
bimi cum patera meri:
mactata veniet lenior hostia.

In carmine duarum stropharum (I 30) Horatius Venerem precatur, ut in domum decoram Glycerae se transferat ataue auxiliantibus variis numinibus amori exorienti faveat. Etiam Mercurius, facundus “nepos Atlantis” (carm.I 10,1) adsit, ne forte poeta a Glycera repulsam ferat:

O Venus, regina Cnidi Paphique,
sperne dilectam Cypron et vocantis
ture te multo Glycerae decoram
transfer in aedem!

Fervidus tecum puer et solutis
Gratiae zonis properentque Nymphae
et parum comis sine te Iuventas
Mercuriusque!

Postea autem eadem Glycera cum Albio Tibullo, amico Horati, videtur consuetudinem amatoriam iunxisse atque hunc quoque reliquisse. Tum Horatius – fortasse usu expertus – eum consolatur dicens Veneri nihil magis placere quam impares animos sub iuga aёnea saevo cum ioco mittere. Sibi quoque nonnumquam accidisse, ut pluribus simul amoribus detineretur. Proinde ne nimis graviter ferat Tibullus, quod iuniori amatori cedere coactus sit. (Carmen I 33) :

Albi, ne doleas plus nimio memor
immitis Glycerae neu miserabiles
decantes elegos, cur tibi iunior
laesa praeniteat fide.

Insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor, Cyrus in asperam
declinat Pholoën; sed prius Apulis
iungentur capreae lupis

quam turpi Pholoë peccet adultero.
Sic visum Veneri, cui placet impares
formas atque animos sub iuga aënea
saevo mittere cum ioco.

Ipsum me melior cum peteret Venus,
grata detinuit compede Myrtale
libertina, fretis acrior Hadriae
curvantis Calabros sinus. .

Omnino iam de octo vel potius novem carminibus Horatii (I 13, I 18, I 19, I 27, I 30, I 33, I 37, III 9, III 21) me in area nostra disseruisse animadverto modumque a Iulia impositum (in nuntio 7896 enim nobis praecepit, ne carminum numerus octo excederet) egressum esse. Restant tamen nonnulla carmina, e quibus saltem unum proferre velim. Licet per me, si forte id nimium esse videatur, omnia “extraordinaria” carmina e certamine excludere. Valetote!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Iulia on Sol 16 Mart, 2008 14.48

Iulia Erico suo s.p.d.
Cum numerus carminum quattuor librorum cum Saeculari sit XXXVIII + XX + XXX + XV + I = CIV, participes adhuc quinque (Marcus Favonius, Ericus, Noricus, Phlebas et ipsa - Mercurius noster, nisi fallor, adhuc nullum ipse proposuit carmen, solum de I 9 cum Marco disputavit [quid est, Mercuri? Non intereris?]), quibus ergo XLVIII licet praebere poemata, etsi Marcus annuntiaverit se numerum non expleturum esse, tamen timeo, ne numerus carminum propositorum nimius fiat, si maiorem unicuique admittamus numerum, nerque vero aequum mihi videtur, si alter alterius numerum expleret.
NB: Nemini prohibere volo carmina praebere neque novis lusoribus in certamen entrare, solum singulis participibus modum non excedendum esse censeo eb rationes modo prolatas.
Quid ergo, Erice? Certe tibi licet in memoriam nobis revocare carmina quae et quot vis, tamen te oro, ut e carminibus a te propositis quotquot erunt octo elegas, quae pergant in certamine. Cetera extra certamen legere nemo vetabit, et tecum prorsus consentio omnia poemata, certe autem plura quam octo digna esse, quae legantur. Vale.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Sol 16 Mart, 2008 15.52

Iulia sodalibus s.p.d.

Etiam ego tibi, Phleba mi amice, quam iucundissimam navigationem paschalem e corde exopto! Quas partes maris mediterranei petiturus es?
Verba abs te, mi Marce, citata modo heri Latine scripta inveni in museo Bremensi, quod post expositionem de vita Romana in Sinu Neapolitano cum amica breviter perlustravi, mirans autem, cuius sint auctoris. At de his alio loco.

Carmina a vobis proposita omnia placent. Illud tuum, mi Phleba, de Bandusiae fonte suavissime amoenitatem loci describit. Animo gestuque simile carmen de Fauno, quod etiam iam proposuisti, quoniam in utroque de vita bucolica aliquo modo agatur et de simplici illa pietate quotidiana, at nihilo minus profunda, quo fit, ut utrumque magna pace atque tranquillitate excellat.
Poematum, quae Ericus amicus in novissimo suo nuntio nobis proposuit, III, 9 (Donec gratus eram tibi) mirabili ratione compositum esse constat, de ceteris tuis non habeo, quid addam.
Marce, tertium quod proposuisti, "Eheu fugaces", etiam inter praecipua poetae nostri habeo, alia scilicet modulatio argumenti philosophici, at hic traistior, totum carmen ad mortem tendit, lugubritate autem illa, quae non tamen tristitia confecta mihi videtur, grande.

Ipsa aliud in medium proferam, scilicet I, 23:

Vitas inuleo me similis, Chloe,
quaerenti pavidam montibus aviis
matrem non sine vano
aurarum et silua metu.

Nam seu mobilibus veris inhorruit
adventus folliis, seu virides rubum
dimovere lacertae,
et corde et genibus tremit.

Atqui non ego te, tigris ut aspera
Gaetulusve leo, frangere persequor:
tandem desine matrem
tempestiva sequi viro.


Id carmen ubi primum legi, teneritate sua valde me commovit, sed etiam quod aliquo modo me ipsam in Chloes illius persona cognosco, etsi sine dubio aetate illa maior sum. Simile huic carmen II, 5, quod de puella immatura loquitur et quod non electum at legendum hic proponere velim:

Nondum subacta ferre iugum valet
cervice, nondum munia comparis
aequare nec tauri ruentis
in venerem tolerare pondus.

Circa virentis est animus tuae
campos iuvencae, nunc fluviis grauem
solantis aestum, nunc in udo
ludere cum vitulis salicto

praegestientis. Tolle cupidinem
immitis uvae: iam tibi lividos
distinguet autumnus racemos
purpureo varius colore;

iam te sequetur; currit enim ferox
aetas et illi quos tibi dempserit
adponet annos; iam proterva
fronte petet Lalage maritum,

dilecta, quantum non Pholoe fugax,
non Chloris albo sic umero nitens
ut pura nocturno renidet
luna mari Cnidiusve Gyges,

quem si puellarum insereres choro,
mire sagacis falleret hospites
discrimen obscurum solutis
crinibus ambiguoque voltu.

Aliud quidem, sed simile, et in hoc quidem imprimis differt, quod hic amatorem alloquitur, in illo puellam, quo prius carmen nonnihilo magis intensum immediatumque est.


Valete!

Gottingae, postridie Idus Martias, MMVIII
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 17 Mart, 2008 22.20

Mercurius sodalibus s.

Meo nuncio iam iam perficiendo nescioquo fato deleto brevis esse cogor. Ne in foro plus scribere possim, cura educatioque filiae meae primum annum agentis me prohibet. Querelis autem excusationibusque omissis, hoc tantum amici: si potero, scribam.

Mi Marce mihi amatissime!

Concedo te esse victorem Thaliarchumque non fuisse servum. Euge! Et immo novum argumentum tuis adjicere velim: adverbium "benignius" quoque testari Thaliarcum fuisse fortasse herum domus: in adverbio enim "benignius" est aliquid urbanitatis, quod haud convenisset servo dicere. Quid de hoc censes? Vale! Budapestini, feria prima post Dominicam Palmarum.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Carmen vernum Horati

Emitteby Ericus Palmén on Lun 17 Mart, 2008 22.35

Ericus Palmén omnibus sodalibus, praesertim Horatianis, s.d.p.
In uno e carminibus suis celeberrimis simulque serissimis (IV 7), quod Torquato dedicatum est et carmen vernum vocari solet, Horatius vitam humanam cum circuitu naturae comparat, monens omnia in natura regulariter iterari, hominum autem nemini nisi semel vivere licere:

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis
arboribusque comae;
mutat terra vices, et decrescentia ripas
flumina praetereunt.
Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet
ducere nuda choros.
Immortalia ne speres, monet annus et almum
quae rapit hora diem.
Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas
interitura, simul
pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
bruma recurrit iners.
Damna tamen celeres reparant caelestia lunae;
nos, ubi decidimus,
quo pater Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,
pulvis et umbra sumus.
Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
tempora di superi?
Cuncta manus avidas fugient heredis, amico
quae dederis animo.
Cum semel occideris et de te splendida Minos
fecerit arbitria,
non, Torquate, genus, non te facundia, non te
restituet pietas.
Infernis neque enim tenebris Diana pudicum
liberat Hippolytum,
nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro
vincula Pirithoo.

Similia fere Horatius iam in alio carmine multis annis ante composito dicit, quod Sestio dedicavit et quo itidem adventum veris canit, scilicet in I 4 “Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni” etc.. In huius carminis priore parte (vv.1–12) varia gaudia vitae laudat, quae ver secum afferat; in posteriore autem (vv.13–20) ad mortem inevitabilem transit: “Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas / regumque turres. O beate Sesti, / vitae summa brevis spem nos vetat incohare longam; / iam te premet nox fabulaeque Manes /et domus exilis Plutonia…”
Ambo carmina egregie illustrant, qualis Horatio maturam aetatem consecuto in religionem animus fuerit. Sine dubio carmen I 34, ut Marcus recte animadvertit, ”grave testimonium religiosae est conversionis”, dummodo meminerimus non de ratione cogitandi tam funditus mutata agi, quam quae haud paucis obtingit e.g. in religionem Christianam conversis. Hi enim inde a conversione sua confidunt sese, cum mortem obierint, in caelo gratiam divinam accepturos esse, quod misericordia Christi fiat, ut omnibus peccatis suis ignoscatur; Horatius autem deos implacabiles esse monet; ne ”trecenis” quidem, ”quotquot eunt dies, … Plutona tauris” placari posse. (cf. Carm.II 14,5–7). Aliquid igitur e doctrina Epicurea in mente Horati etiam post conversionem supererat. Neque enim Epicurei deos esse omnino negabant, sed potius in intermundiis, procul ab hominibus quietam vitam agere existimabant neque quicquam creavisse (cf. e.g. Lucretius, De rerum natura II 167–181, III 18–24). In doctrina Epicureorum Horatius fulmen de caelo sereno expertus et ”retrorsum vela dare atque iterare cursus” coactus (Carm. I 34,1–8 ) id imprimis “insanientis sapientis” esse censebat, quod deorum nihili interesse arbitrarentur, quid hominibus obtingeret; hac de causa in verno carmine supra citato inter alia hoc quaerit: ”Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae / tempora di superi?”. Notemus etiam ea, quae in primo Epistularum libro (I 1,13–19) scribit: ”Ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter, / nullius addictus iurare in verba magistri, / quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. /Nunc agilis fio et mersor civilibus undis, / virtutis verae custos rigidusque satelles; / nunc in Aristippi furtim praecepta relabor / et mihi res, non me rebus subiungere conor”. Ratio igitur vitae, quam Horatius assumpserat, fortasse fatalismus philosophia nixus nuncupari possit. Curate, ut optime valeatis!
Last edited by Ericus Palmén on Sat 29 Mart, 2008 14.06, edited 1 time in total.
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Iulia on Mart 18 Mart, 2008 19.13

Iulia Mercurio Ericoque necnon ceteris suis amicis s.p.d.

Filiolam habes, Mercuri? Pulcherrimum!!! :D Valde gaudeo et ex corde tibi gratulor! Quam diligentissime autem cures eam, nam, sicut dixit Gulielmus Busch,
"Vater werden ist nicht schwer,
Vater sein dagegen sehr."

(Fieri pater non est difficile, esse autem valde.)

Erice, modo hodie facere non possum, quin ipsius abs te citati carminis verbis paullum immutatis exclamem "Iam rediere nives!" Hiems reversa esse fere videtur, et flores arbustaque, quae iam vere gaudebant, nunc iterum nivibus tecta sunt.

Valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Iov 20 Mart, 2008 1.47

Iulia sodalibus sal.

Quo magis Horati carmina mecum revolvo, eo minus scio, quae ceteris praeferam. :shock: Tamen facere non possum, quin carmen I, 24 in medium afferam:

Code: Select all
Quis desiderio sit pudor aut modus
tam cari capitis? Praecipe lububris
cantus, Melpomene, cui liquidam pater
     vocem cum cithara dedit.

Ergo Quintilium perpetuus sopor             
urget? Cui Pudor et Iustitiae soror,
incorrupta Fides, nudaque Veritas
     quando ullum inveniet parem?

Multis ille bonis flebilis occidit,
nulli flebilior quam tibi, Vergili.             
Tu frustra pius, heu, non ita creditum
     poscis Quintilium deos.

Quid si Threicio blandius Orpheo
auditam moderere arboribus fidem?
Num vanae redeat sanguis imagini,         
     quam virga semel horrida,

non lenis precibus fata recludere,
nigro compulerit Mercurius gregi?
durum: sed levius fit patientia
      quicquid corrigere est nefas. 


Quod carmen saepius oportuit legere, cum te tristibus eventibus mihi cogitandum erat, nam magna sua tristitia me commovit et tunc consolasset et in futuro consolabit.

Valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Sol 30 Mart, 2008 22.13

Iulia aestimatissimis sodalibus s.p.d.
Sex adhuc proposui carmina, duo ergo restant, quae proponam. Quorum alterum est III, 8:

Code: Select all
Martis caelebs quid agam Kalendis,
quid velint flores et acerra turis
plena miraris positusque carbo in
     caespite vivo,

docte sermones utriusque linguae.               
Voveram dulcis epulas et album
Libero caprum prope funeratus
     arboris ictu.

Hic dies anno redeunte festus
corticem adstrictum pice dimovebit               
amphorae fumum bibere institutae
     consule Tullo.

Sume, Maecenas, cyathos amici
sospitis centum et vigilis lucernas
perfer in lucem; procul omnis esto               
     clamor et ira.

Mitte civilis super urbe curas.
Occidit Daci Cotisonis agmen,
Medus infestus sibi luctuosis
     dissidet armis,               

servit Hispanae vetus hostis orae
Cantaber sera domitus catena,
iam Scythae laxo meditantur arcu
     cedere campis.

Neglegens ne qua populus laboret,               
parce privatus nimium cavere et
dona praesentis cape laetus horae,
     linque severa.


E quo carmine magna caritas et benevolentia erga amicum elucet, qua de causa tantum mihi placet. Celebrat enim Horatius salvationem suam ab arboris ictu, qui in carmine 2, 13 a Norico memorato decribitur, et hunc diem una cum Maecenate agit eum hortans, ut animum curarum liberet. Bene scit, quanti sit Maecenati salus rei publicae, quas curas autem pro tempore dimittat oportet, ut amice laeti serenique has horas una agant.


Ultimum proponam III, 1

Odi profanum volgus et arceo.
Favete linguis: carmina non prius
audita Musarum sacerdos
virginibus puerisque canto.

Regum timendorum in proprios greges,
reges in ipsos imperium est Iovis,
clari Giganteo triumpho,
cuncta supercilio moventis.

Est ut viro vir latius ordinet
arbusta sulcis, hic generosior
descendat in campum petitor,
moribus hic meliorque fama

contendat, illi turba clientium
sit maior: aequa lege Necessitas
sortitur insignis et imos,
omne capax movet urna nomen.

Destrictus ensis cui super impia
cervice pendet, non Siculae dapes
dulcem elaboratum saporem,
non avium citharaeque cantus

Somnum reducent: somnus agrestium
lenis virorum non humilis domos
fastidit umbrosamque ripam,
non Zephyris agitata tempe.

Desiderantem quod satis est neque
tumultuosum sollicitat mare,
nec saevus Arcturi cadentis
impetus aut orientis Haedi,

non verberatae grandine vineae
fundusque mendax, arbore nunc aquas
culpante, nunc torrentia agros
sidera, nunc hiemes iniquas.

Contracta pisces aequora sentiunt
iactis in altum molibus: huc frequens
caementa demittit redemptor
cum famulis dominusque terrae

fastidiosus: sed Timor et Minae
scandunt eodem quo dominus, neque
decedit aerata triremi et
post equitem sedet atra Cura.

Quod si dolentem nec Phrygius lapis
nec purpurarum sidere clarior
delenit usus nec Falerna
uitis Achaemeniumque costum,

cur invidendis postibus et novo
sublime ritu moliar atrium?
Cur valle permutem Sabina
divitias operosiores?


Est haec una illarum quidem odarum, quae "Romanae" nuncupari solent, at nullo loco expressis verbis de rebus Romanis fit sermo, quo haec prima ab aliis differt. Multae cogitationum etiam aliis locis inveniuntur, ut in carmine primo primi libri vel etiam in sermone primo multisque aliis in locis, at serena illa complacentia Horatii nonnihil me allicit. Aperit carmen verbis, quae facile est perperam intellegere, at quid est vulgus profanum? Mea sententia, qui quidem maior commentarius nunc deest, Horatius illos designat, qui animum non satis liberum, id est nimis aut negotiis aut opinionibus obtusum habent, quam ut verba sua aestimare possint. Qua de causa nihil offensionis in eo video.

Sunt ergo poemata a me proposita I, 3; I, 14; I, 15; I, 23; I, 24; II, 3; III, 1; III, 8.

Valete!

Stutgardiae, a. d. III. Kal. Apr.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Sol 30 Mart, 2008 22.20

Iulia iterum collusoribus universis s.p.d.

Videns ultimum nuntium, quem non ipsa proposui, iam abhinc duas septimanas scriptum esse, videtur prima periodos Lectionis Horatianae ad finem vergi. Vos oro ergo, amici, ut proxima septimana, quae plura habetis, scribatis, et Erice, ut electionem tuam definitivam nobis praebeas, ut pergere possimus.

Valete!
Ibidem, eodem die.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron