Missae Latinae

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Missae Latinae

Emitteby Henricus G. on Sol 28 Dec, 2008 3.39

Scitisne, quando missae latinae in forma ordinaria (!) ritūs Romani celebrantur, sive Romae sive alibi?
De missis in forma tridentina, quam formam extraordinariam vocamus, ubique loqui videtur, postquam Benedictus Pontifex Maximus impedimenta eius subtulit. Sed multi diurnarii aliique viri obliviscuntur, linguae latinae usum in ritu Romano numquam interdictum esse.
Henricus G.
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Sol 28 Dec, 2008 3.21

Re: Missae Latinae

Emitteby Rhumak on Mart 30 Dec, 2008 19.00

Henrico spd

Missae latine celebratae ubique licent, dummodo ecclesia seu conventus fidelium a parocho impetrarit ut tales fierent: ad summam, si quaedam nescio quanta pars fidelium quae quandam ecclesiam frequentat, postulat ut missa latine celebretur, sacerdos latine celebrabit, alioquin missa vulgariter celebrari pergit. Vice versa fieri non potest ut sacerdos per se iniussu fidelium latine celebret. Haec saltem sunt quantum egomet novi.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: Missae Latinae

Emitteby Henricus G. on Merc 31 Dec, 2008 6.59

Henricus Rhumako s.p.d.

Credo te, ut multi, errare; ex his fontibus enim apparet, ut omnibus sacerdotibus liceat missam (in forma ordinaria ritus Romani) latine agere, sicut erat ante Benedictus pontifex maximus Summorum Pontificum scripserat et hodie. Eligere potest sacerdos, utrum latina aut alia lingua utatur:

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM, Instructio Redemptionis Sacramentum, 112: Missa celebratur aut lingua latina aut alia lingua, dummodo textus liturgici adhibeantur, qui ad normam iuris approbati fuerint. Exceptis celebrationibus Missae, quae iuxta horarium earundem temporibus ab auctoritate ecclesiastica statutis lingua populi peragendae sunt, semper et ubique licet Sacerdotibus sacrum latine litare. (Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de s. Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 36 § 1; Codex Iuris Canonici, can. 928.)

Conc. Oecum. Vat. II, Const. de s. Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 36 § 1:
Linguae latinae usus, salvo particulari iure, in Ritibus latinis servetur.
Ibid., 54:
[...] Provideatur tamen ut christifideles etiam lingua latina partes Ordinarii Missae quae ad ipsos spectant possint simul dicere vel cantare. [...]
CIC can. 928:
Eucharistica celebratio peragatur lingua latina aut alia lingua, dummodo textus liturgici legitime approbati fuerint.


Nunc impedimentis a Benedicto pontifice maximo sublatis, omnibus sacerdotibus, qui "idonei ac iure non impeditis ac iure non impediti" (Motu Proprio Summorum Pontificium, 5, 4) sint, etiam licet, formam extraordinariam – quam Tridentinam vocare solemus – celebrare, et nullo fidelium conventu rogato:
Motu Proprio Summorum Pontificium, 2:
In Missis sine populo celebratis, quilibet sacerdos catholicus ritus latini, sive saecularis sive religiosus, uti potest aut Missali Romano a beato Papa Ioanne XXIII anno 1962 edito, aut Missali Romano a Summo Pontifice Paulo VI anno 1970 promulgato, et quidem qualibet die, excepto Triduo Sacro. Ad talem celebrationem secundum unum alterumve Missale, sacerdos nulla eget licentia, nec Sedis Apostolicae nec Ordinarii sui.


Fieri ergo "potest, ut sacerdos per se iniussu fidelium latine" – sive forma ordinaria sive forma extraordinaria – celebret. Immo, Benedictus scripsit etiam:

Adhortatio Apostolica Postsynodalis Sacramentum Caritatis, 62:
[...] exceptis lectionibus, homilia et oratione fidelium, aequum est ut huiusmodi celebrationes fiant lingua Latina; similiter Latine recitentur orationes pervulgatae ( Cfr Propositio 36.) Ecclesiae traditionis et forte cantentur quaedam partes in cantu Gregoriano. In universum petimus ut futuri sacerdotes, inde a Seminarii tempore, ad Sanctam Missam Latine intellegendam et celebrandam nec non ad Latinos textus usurpandos et cantum Gregorianum adhibendum instituantur; neque neglegatur copia ipsis fidelibus facienda ut notiores in lingua Latina preces ac pariter quarundam liturgiae partium in cantu Gregoriano cantus cognoscant.(Cfr ibidem.)


Ignosce, quaeso, me ita scripsisse, sed dolet me, quod plurimi has res ignorant. Si erravi, quod non credam, corrigite, quaeso.

Ego quidem scire velim, ubi missas latinasformae ordinariae eventus vere aguntur (neque missas formae extraordinariae, quae Romae exempli gratia in ecclesia Trinità dei Pellegrini appelata celebrentur).
Vale.
Henricus G.
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Sol 28 Dec, 2008 3.21

Re: Missae Latinae

Emitteby Rhumak on Sol 04 Ian, 2009 11.49

Henrico spd

Non est cur veniam petas. Notiones addere numquam infensae est. Miror, cum talia mihi, qua gentili inscio, christiani quidam dixerint, quomodo isti ipsas leges suas ignorare sine erubescendo possint. Gratias ago pro documentis tuis.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: Missae Latinae

Emitteby Beatus Bernardus on Sol 18 Ian, 2009 12.29

Henrico s.p.d. Beatus Bernardus

Si quaeris adhuc indicia de locis in quibus celebrationes Missae iuxta formam Missalis Romani a beato Papa Ioanne XXIII anno 1962 editi Romae frequentari possint, certiorem me facias, ac ea tibi libenter mandabo. Ut valeas.
Ubi amici, ibi opes.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron