M. Favonius sodalibus sal.
Nuper in ephemeride quadam Danica, quam Francogallica secuta est, Mahometus propheta ridiculum in modum effictus est. Qua imitatione iocosa permulti muslimi tantam sibi iniuriam inferri clamant, ut veniam dari non possit. Dani Francogallique paullum extra modum prodisse mihi videntur. Quid, si simili modo Moyses Iesusque ridicule picti essent, a Iudaeis Christianisque dictum iri putatis?
Quaeritur, qui modus libertati, quid sentiamus, dicendi scribendi pingendi a nobis constituendus sit.
Equidem, quod ad preli libertatem attinet, moderatione utendum esse censeo, idque imprimis si periculum est, ne religiones violentur; neque enim pax in terris erit nisi pace inter religiones facta. Nihilo minus vitia actionesque turpes etiam in hominibus religiosis reprehendi oportet, dummodo id modice atque sapienter fiat. Ita ergo agamus, ut inter nos semper in gratiam redire possimus.
Vos quid censetis, amici?
Valete. IV Non. Feb.