Novus es in foro? Huc accede!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Ericus Palmén on Iov 21 Dec, 2006 16.25

Salvete, Kerstin & Maria & Iulia!
Tom Bergman (N.B.: in fine nominis gentilicii, quia Sueticum est, non Theodiscum, una tantummodo est littera n, sicut Iulia recte scribit) in Universitate Helsinkiensi philologiae classicae studet; cui Reijo Pitk
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Ausonius on Sat 23 Dec, 2006 0.09

Ausonius omnibus hoc forum utentibus s.p.d.

Cum "homines novos" huc primum nuntium mittere consuetudo sit , non aliter faciam.
Hanc ob causam me in forum amatorum Latinitatis contuli, quod saepe miratus sum an latina sermonibus patriis inter se differentibus colloquium habere permittat; multos enim illam mortuam existimare, praesertim quod nunc in oblivionem isse videatur. Nunc autem eam vivere intellegi. Vivere? immo, florere!

Vos omnes valeatis
Ausonius
Ausonius
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Ven 22 Dec, 2006 22.36

Emitteby cogitoergosum on Sat 23 Dec, 2006 12.27

Ausonius wrote:Ausonius omnibus hoc forum utentibus s.p.d.

Cum "homines novos" huc primum nuntium mittere consuetudo sit , non aliter faciam.
Hanc ob causam me in forum amatorum Latinitatis contuli, quod saepe miratus sum an latina sermonibus patriis inter se differentibus colloquium habere permittat; multos enim illam mortuam existimare, praesertim quod nunc in oblivionem isse videatur. Nunc autem eam vivere intellegi. Vivere? immo, florere!

Vos omnes valeatis
Ausonius

Lingua Latina non mortua est. Illa vivit et floret in omnibus verbis quibus nos utimur cum cotidie loquamur cum nostris amicis, parentibus ceterisque hominibus et mulieribus qui circa nos vivunt, quia verba quae nos pronuntiamus a lingua Latina saepissime derivant. Praeterea, hoc forum nobis concedit loqui Latine et communicare cum toto orbe. Est sane mirificum prodigium "technologicum" quod efficit ut nos pluris quam antea aestimemus pulchritudinem et magnam linguae Latinae facultatem dicendi.

Mihi pergratum est omnibus vobis exoptare iucundissimum festum natalicium atque optimum novum annum MMVII.

Valete omnes
QUISQUE FABER FORTUNAE SUAE
cogitoergosum
 
Nuntii: 43
Nomen dedit: Ven 08 Dec, 2006 23.53
Location: Campania Felix (Eburum)

Emitteby Rhumak on Sat 23 Dec, 2006 17.16

Rhumak ad Ausonium et Cogitoergosum spd

Ita vere sentio rem fieri: audite quae narro: septem ferme ante dies Romae syngrapharum ad vexationes in communistas in Italia saevissime sed tacite perductas reprobandas colligendarum causa versabar: dum parvam tabulam ad libros vendendos in via paucis cum comitibu tuebar, quidam Germanus vicensimum forsan annum agens nos appropinquavit, cui aliquod opusculorum nostrorum vendere conatus sum. Ecce loqui italice incipio (em peregrinum esse non senseram), sed ille me intermittit leniter arridens manumque ad os meum tollens urbane rogans "english, please": nunc, ego sat facile anglice et scribo et lego, sed aegerrime loquor, quia pronuntiatio illius linguae a consueta loquella nostrati nimis aberrat: itaque aliquod anglicum verbum inter labella morsico, deinde quasi mihimet diffisus nec nisi negationem exspectans rogo: "latin?"... ipse mi respondet "paullulum!": ad summam, latine prorsus ultimos viginti annos historiae communistarum italicorum ei narro! Denique syngraphen suam mi relinquit emitque libellum. Comites ceterique adstantes, simul ac latinorum verborum sonitum audierint, oculis patefactis nos mirabantur! :lol: Iucundissimum fuit! :D

Vere igitur lingua ista mi usque pangi posse videtur: adiuvemus! obduremus!

Valete, festisque seu Saturni seu Christi nati quam optime fruniscimini!
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby cogitoergosum on Sol 24 Dec, 2006 1.13

Rhumak wrote:Rhumak ad Ausonium et Cogitoergosum spd

Sane quidem, nostra lingua Latina valde utilis esse videtur cotidie!!

Qui erat titulus huius libri? Nisi erro, intelligo hunc Germanum illum librum emisisse, ergo tibi utile fuit loqui lingua Latina et Germanum eam facile intelligere potuit. Signum est linguam Latinam valde omnium gentium linguam esse, etiam magis quam Anglicam linguam.
QUISQUE FABER FORTUNAE SUAE
cogitoergosum
 
Nuntii: 43
Nomen dedit: Ven 08 Dec, 2006 23.53
Location: Campania Felix (Eburum)

Emitteby felixum on Sol 24 Dec, 2006 5.37

Felixum omnibus sodalibus fautoribusque linguae Latinae immortalis s.p.d.

In Boca Ratone (Boca Raton, Boca Ratonis) in Civitate Floridae in Civitatibus Foederatis Americae habito. Non sum discipulus sed professionalis programmator ordinatralis, qui iamdudum laboravit et quem munium tam taedet ut Latina discendo ab onere negotii se liberare cupiat.

Quamquam satis facultatis legendi adeptus sum, quo plerumque locorum antiquorum intellegere possum, tamen scio optimum modum ullae linguae praestandi scribere esse. Atqui, praeceptis ac consiliis doctorum non usus, difficilius est certe scire num recte consuetudines grammaticae observentur vel etiam a lectore sententiae intellegi possint. Praeterea, per nondum duos annos modo hanc linguam studui, quod non satis temporis in quo aliquem eam perdiscere posse censeo; etenim singulis diebus idiomatum collectio mea semper accrescit et vocabularium, in primis usque ab reperto huius fori, quae res seape scriptas addubitare ac mutare cogor.

Itaque, hoc forum accedo ut hanc venerabilem linguam ediscam, etiamsi cum nonnullis dubiis, fortasse mendosis, sententiis; quae accidunt necessario et quibus peto non veniam sed emendationem. Neque vere novus huc advenio: nam ante registraveram, hoc forum parumper scrutatus sum et semper mirabar quo modo tot doctissimos e linguis nationibusque dissimilis ortos facunde inter seipsos communicare posse.

Denique, in locum doctoris, reddere in Latine nonnulli fabulas Anglice compositas incepi. Peto igitur aliquos cum quibus opera mea impertiam componamque et qui quoque in animo habent, sicut Romani ab Graecis, reddere a lingua sua in Latine illos locos a quibus tam commoventur ut eis virtutem linguae Latinae conferant.

Remigate bene ut valeatis.
volui vulgo complacere numquam; id enim quod scio spernet, ignoroque ab eo laudatum
felixum
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 24 Dec, 2006 4.04
Location: Civitates Foederatae Americae

Emitteby Ausonius on Lun 25 Dec, 2006 23.41

Ausonius Rhumaki cogitoergosumque spd

Admirandum est quod Rhumak fecit. Ita demonstravit quod erat demonstrandum. Lingua Latina vere ad colloquium cum hominibus de universo mundo habendum melior Anglica. Ista enim culturae Anglo-saxonicae ita iuncta est ut multi ei in sermone utentes medium agere non posse credantur. At linguam latinam, ex quo humanisti, qui praecursores nostri sint, inter se sic scribant, disputent, loquantur, nobilissimam existimo. hae enim, ut hic, et alio homines iungit semperque iungat!
Sed ego sicut cogitergosum valde curiosus in tuo libro sum. de hoc ergo paullulum amplius narra, quaeso.

Valete
Ausonius
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Ven 22 Dec, 2006 22.36

Emitteby Iulia on Mart 26 Dec, 2006 0.02

Iulia Felixo (cuius nominis quae est declinatio?) s. d. p.

Tibi congratulor imo ex corde, Felixum, quod post tam breve tempus iam tam diserte possis scribere, et gaudeo te ausum esse scribere! :lol: Recte iudicas omnem linguam solum usu bene disci posse, qua de causa spero me in futuro quam plurimos abs te scriptos nuntios lecturam. Egomet animadverti me ab illo tempo, quo primos meos scripsi nuntios, multum didicisse; iam multo celerius scribere possum et in vetustissimis meis nuntiis innumerabiles invenio errores; immo iam loqui conata sum, quod opinione facilius erat, quamvis multum intersit inter loqui et bene loqui. Scio me adhuc mendose scribere, sed malo mendose scribere quam non scribere, et spero te item sentire. Fac ergo quovis colloquio te immisceas, nec dubita longiores nuntios scribere, nam mihi persuasum est te plurima posse contribuere. In Angulo Philosophico orta est quaestio de numeris, ubi pollicita sum respondere nec adhuc feci (sed minime oblita sum!); fortasse tibi placebit aliquid ibi scribere - mihi certe maxime placebit legere, quae scripseris.

Etiam eo, quod e Civitatibus Unitis ad nos venisti, nonnihil gaudeo: Iam bis ibi fui et persuasum mihi est multa plura itinera mihi facienda esse, quorum unum etiam in Floridam, quam civitatem omnes praedicant esse pulcherrimam.

Cura, ut quam optime valeas!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Rhumak on Mart 26 Dec, 2006 0.04

Ad Ausonium, Cogitoergosum ceterosque sodales spd

Aliquot libelli italice scripti sunt, qui de Nova Factione Communistarum Italica [n(PCI)] aguntur. A duobu communistis altero mediolanensi (Giuseppe Maj) altero tridentino vel bergomensi (Giuseppe Czeppell) condita, haec factio paucissimis hominibu gesta retia sua in Italia Europaque pangere aperte legitimeque conata est, nullo crimine acto: atqui magistratus itali saevissime eos octies (dico, octies) in spatio viginti annorum communistas in iudicium vocarunt, totiensque (dico, totiens) rei absoluti sunt, quibu iudices munere publico semper satisfacere debuerunt: non solum magna infensa iurum democraticorum, sed etiam magna impensa opium Italorum!! his rebus latere simul factione condita coacti sunt: itaque clandestinitate arguuntur!!! et non hi duo tantum talia perpessi sunt, sed etiam omnes fere illi iuvenes qui cum eis politica agebant legitimissima: amicus quidam meus privernatis, qui mecum officinas collaborationis causa (ego non communista, sed anarchicus sum) frequentabat, ne clauderentur (in regione nostra magna destructio officinarum est), aestate 2005 Parisiis in carcerem deiectus est nullo crimine a iudice prolato! Nam ita his temporibus est, difficile creditu, tu quovis momento ferris vinciri potes nulla ratione: iudex dum ferra fers rationem forsitan reperiet: ni reppererit, forsitan liberaberis!!* Itaque amicus meus quattuor menses in carcere degit, dum syngraphas ad eum liberandum colligendas aliaque eadem causa curabamus: iudex nullam rationem detentionis invenit, itaque carcere missus est... sed pacto quo syngraphen quaque septimana in Quaestura signaret!! Adhuc ita est, sed magistratus gallici Bononiam deferre causam avent, quia nulla argumenta nuncusque reperire valent.
Quae cum ita sint, Factio eiusque amici sodalesque (etiam non communistae, sed quorum libertates democraticae maxime intersunt) vires componit ut pugna nostra continuetur.
Is, cuius hae intersint et italice bene intellegat, hunc situm visitare potest:
www.carc.it

De his omnibu libelli quos ei vendidi narrabant. Is libentissime syngraphen adposuit, quod mi vere maximo gaudio fuit. LIBERTAS et CIVITAS latine loquuntur.

Valete

____________

*at certe, si socialista es: si fiscum fugeris vel tabulas corruperis...
Last edited by Rhumak on Mart 26 Dec, 2006 0.15, edited 1 time in total.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Discipulus semiotiosus on Mart 26 Dec, 2006 0.13

Salvete omnes!...

Vos precor :oops: ut meum haud pulcherrimum incertumque latinum mihi ignoscatis et, si fallacem eum inveniretis, corrigatis : ego vero ad hoc situm forte perveni, sed mihi statim ita placuit, ut mox registrationem conficere volui. Ego ( declarat ipsum meum falsum nomen.. :D ) discipulus sum iam proximus duodevicesimum annum vitae, qui Licei Classici lectiones frequento Carrarae, urbs Etruriae septentrionalis...
Heu, pro di immortales! Quantum laboris est mihi istud nuntium!
Rebus sic stantibus, timeo ne non unum nuntium semihora vobis scribere possim.. :oops:
Alia dicere non audeam, nisi quod latinam linguam plus vivam quam arbitrabar nunc video!!
Valete omnes!
[..] nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. (Conf. X 3. 3)
Amor clarissimus deus deorum.
Discipulus semiotiosus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Lun 25 Dec, 2006 22.37
Location: Etruria

Emitteby Iulia on Mart 26 Dec, 2006 0.27

Iulia Discipulo s. d. p.

Hoc ne timeas, omnes nuntios supra modum temporis tibi consumpturos fore! Equidem abhinc aliquas septimanas per epistulas linguam Italicam discere coepi: primae epistulae infinitum tempus consumpserunt, nunc vero iam multo celerius Italice scribere possum, quamquam adhuc valde mendose. Sentio plurimum efficere, quod de omnibus rebus scribo, de quibus volo scribere, quamvis sint difficilia, qua de causa te hortor, ne difficultate rerum neve eloquentia aliquorum sodalium detinearis, quominus ipse scribas.
Quod vero attinet ad lycaea vestra classica, tantum omnia, quae de eis audivi, mihi placebant, ut, si mihi liceret iterum scholam frequentare (tertium annum studiorum ago in universitate), vellem sit lycaeum classicum Italicum. :lol: Persuasum mihi est vos in Italia multo melius in schola discere linguam Latinam quam nos Germanos...

Vale quam optime! :D
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Agricola on Mart 26 Dec, 2006 0.32

Agricola Discipulo salutem

Indoctus non videris, immo doctior quam ii qui non bene de semetipsis iudicant cum doctiores quam revera sunt videri velint...
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby cogitoergosum on Mart 26 Dec, 2006 0.37

Rhumak wrote:Ad Ausonium, Cogitoergosum ceterosque sodales spd

Aliquot libelli italice scripti sunt, qui de Nova Factione Communistarum Italica [n(PCI)] aguntur. A duobu communistis altero mediolanensi (Giuseppe Maj) altero tridentino vel bergomensi (Giuseppe Czeppell) condita, haec factio paucissimis hominibu gesta retia sua in Italia Europaque pangere aperte legitimeque conata est, nullo crimine acto: atqui magistratus itali saevissime eos octies (dico, octies) in spatio viginti annorum communistas in iudicium vocarunt, totiensque (dico, totiens) rei absoluti sunt, quibu iudices munere publico semper satisfacere debuerunt: non solum magna infensa iurum democraticorum, sed etiam magna impensa opium Italorum!! his rebus latere simul factione condita coacti sunt: itaque clandestinitate arguuntur!!! et non hi duo tantum talia perpessi sunt, sed etiam omnes fere illi iuvenes qui cum eis politica agebant legitimissima: amicus quidam meus privernatis, qui mecum officinas collaborationis causa (ego non communista, sed anarchicus sum) frequentabat, ne clauderentur (in regione nostra magna destructio officinarum est), aestate 2005 Parisiis in carcerem deiectus est nullo crimine a iudice prolato! Nam ita his temporibus est, difficile creditu, tu quovis momento ferris vinciri potes nulla ratione: iudex dum ferra fers rationem forsitan reperiet: ni reppererit, forsitan liberaberis!!* Itaque amicus meus quattuor menses in carcere degit, dum syngraphas ad eum liberandum colligendas aliaque eadem causa curabamus: iudex nullam rationem detentionis invenit, itaque carcere missus est... sed pacto quo syngraphen quaque septimana in Quaestura signaret!! Adhuc ita est, sed magistratus gallici Bononiam deferre causam avent, quia nulla argumenta nuncusque reperire valent.
Quae cum ita sint, Factio eiusque amici sodalesque (etiam non communistae, sed quorum libertates democraticae maxime intersunt) vires componit ut pugna nostra continuetur.
Is, cuius hae intersint et italice bene intellegat, hunc situm visitare potest:
www.carc.it

De his omnibu libelli quos ei vendidi narrabant. Is libentissime syngraphen adposuit, quod mi vere maximo gaudio fuit. LIBERTAS et CIVITAS latine loquuntur.

Valete

____________

*at certe, si socialista es: si fiscum fugeris vel tabulas corruperis...

Situm quem tu indicaverat nondum vidi, sed, etiam si communista non sum, ego democraticus sum et puto omnibus ius placide et tranquille exprimendae suae opinionis esse.

Philosophus Gallicus Voltaire dicebat: "dissentio a tuis opinionibus, sed semper operam dabo ut tu eas exprimere possis".

Haec sententia maximum fundamentum, ut mihi videtur, est magnae nationis et magnae democratiae.
QUISQUE FABER FORTUNAE SUAE
cogitoergosum
 
Nuntii: 43
Nomen dedit: Ven 08 Dec, 2006 23.53
Location: Campania Felix (Eburum)

Emitteby Discipulus semiotiosus on Mart 26 Dec, 2006 0.45

Satisne bene nos discipulos latinam linguam discere tu putas?
Saltem in classe mea, treis exceptis, ceteri eam pulchram linguam non amant, etsi nos, propterea quod sumus Italici, comprehendere eam facilius possumus.. 8) :wink:
Nunc cubitum ire debeo, sed certe huc redibo: pulchrum est cum pluribus ex diversis regionibus loqui! :D
Gratias tibi ago responsione tua, atque vale!
[..] nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. (Conf. X 3. 3)
Amor clarissimus deus deorum.
Discipulus semiotiosus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Lun 25 Dec, 2006 22.37
Location: Etruria

Emitteby cogitoergosum on Mart 26 Dec, 2006 0.55

Discipulus semiotiosus wrote:Satisne bene nos discipulos latinam linguam discere tu putas?
Saltem in classe mea, treis exceptis, ceteri eam pulchram linguam non amant, etsi nos, propterea quod sumus Italici, comprehendere eam facilius possumus.. 8) :wink:
Nunc cubitum ire debeo, sed certe huc redibo: pulchrum est cum pluribus ex diversis regionibus loqui! :D
Gratias tibi ago responsione tua, atque vale!

Scio nonnullos discipulos linguam Latinam non amant. Saepe id accidit quia istis pueris studere displicet. Aliquando autem hoc evenit quia discipuli linguam Latinam non facile intellegunt, itaque eam non amant. Agerrime hoc fero, quia linguam Latinam in schola (in "gymnasio") doceo et cotidie ad meos discipulos sollicitandos atque placide monendos ut pulcherrimam Romanorum linguam ament et intelligant omni ope nitor.
Si tu vehementer Latine scribere amas, redi huc, inter nos. Scribe quam saepissime in hoc foro. Praesertim ama et proba hanc linguam quae pulcherrima et valde magistra vitae atque civitatis semper fuit et erit.

valde
cogitoergosum
Last edited by cogitoergosum on Mart 26 Dec, 2006 1.20, edited 1 time in total.
QUISQUE FABER FORTUNAE SUAE
cogitoergosum
 
Nuntii: 43
Nomen dedit: Ven 08 Dec, 2006 23.53
Location: Campania Felix (Eburum)

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron