Moderators: Moderator, Redactio Interretialis
Ausonius wrote:Ausonius omnibus hoc forum utentibus s.p.d.
Cum "homines novos" huc primum nuntium mittere consuetudo sit , non aliter faciam.
Hanc ob causam me in forum amatorum Latinitatis contuli, quod saepe miratus sum an latina sermonibus patriis inter se differentibus colloquium habere permittat; multos enim illam mortuam existimare, praesertim quod nunc in oblivionem isse videatur. Nunc autem eam vivere intellegi. Vivere? immo, florere!
Vos omnes valeatis
Ausonius
Rhumak wrote:Rhumak ad Ausonium et Cogitoergosum spd
Ita vere sentio rem fieri: audite quae narro: septem ferme ante dies Romae syngrapharum ad vexationes in communistas in Italia saevissime sed tacite perductas reprobandas colligendarum causa versabar: dum parvam tabulam ad libros vendendos in via paucis cum comitibu tuebar, quidam Germanus vicensimum forsan annum agens nos appropinquavit, cui aliquod opusculorum nostrorum vendere conatus sum. Ecce loqui italice incipio (em peregrinum esse non senseram), sed ille me intermittit leniter arridens manumque ad os meum tollens urbane rogans "english, please": nunc, ego sat facile anglice et scribo et lego, sed aegerrime loquor, quia pronuntiatio illius linguae a consueta loquella nostrati nimis aberrat: itaque aliquod anglicum verbum inter labella morsico, deinde quasi mihimet diffisus nec nisi negationem exspectans rogo: "latin?"... ipse mi respondet "paullulum!": ad summam, latine prorsus ultimos viginti annos historiae communistarum italicorum ei narro! Denique syngraphen suam mi relinquit emitque libellum. Comites ceterique adstantes, simul ac latinorum verborum sonitum audierint, oculis patefactis nos mirabantur! Iucundissimum fuit!
Vere igitur lingua ista mi usque pangi posse videtur: adiuvemus! obduremus!
Valete, festisque seu Saturni seu Christi nati quam optime fruniscimini!
Rhumak wrote:Ad Ausonium, Cogitoergosum ceterosque sodales spd
Aliquot libelli italice scripti sunt, qui de Nova Factione Communistarum Italica [n(PCI)] aguntur. A duobu communistis altero mediolanensi (Giuseppe Maj) altero tridentino vel bergomensi (Giuseppe Czeppell) condita, haec factio paucissimis hominibu gesta retia sua in Italia Europaque pangere aperte legitimeque conata est, nullo crimine acto: atqui magistratus itali saevissime eos octies (dico, octies) in spatio viginti annorum communistas in iudicium vocarunt, totiensque (dico, totiens) rei absoluti sunt, quibu iudices munere publico semper satisfacere debuerunt: non solum magna infensa iurum democraticorum, sed etiam magna impensa opium Italorum!! his rebus latere simul factione condita coacti sunt: itaque clandestinitate arguuntur!!! et non hi duo tantum talia perpessi sunt, sed etiam omnes fere illi iuvenes qui cum eis politica agebant legitimissima: amicus quidam meus privernatis, qui mecum officinas collaborationis causa (ego non communista, sed anarchicus sum) frequentabat, ne clauderentur (in regione nostra magna destructio officinarum est), aestate 2005 Parisiis in carcerem deiectus est nullo crimine a iudice prolato! Nam ita his temporibus est, difficile creditu, tu quovis momento ferris vinciri potes nulla ratione: iudex dum ferra fers rationem forsitan reperiet: ni reppererit, forsitan liberaberis!!* Itaque amicus meus quattuor menses in carcere degit, dum syngraphas ad eum liberandum colligendas aliaque eadem causa curabamus: iudex nullam rationem detentionis invenit, itaque carcere missus est... sed pacto quo syngraphen quaque septimana in Quaestura signaret!! Adhuc ita est, sed magistratus gallici Bononiam deferre causam avent, quia nulla argumenta nuncusque reperire valent.
Quae cum ita sint, Factio eiusque amici sodalesque (etiam non communistae, sed quorum libertates democraticae maxime intersunt) vires componit ut pugna nostra continuetur.
Is, cuius hae intersint et italice bene intellegat, hunc situm visitare potest:
www.carc.it
De his omnibu libelli quos ei vendidi narrabant. Is libentissime syngraphen adposuit, quod mi vere maximo gaudio fuit. LIBERTAS et CIVITAS latine loquuntur.
Valete
____________
*at certe, si socialista es: si fiscum fugeris vel tabulas corruperis...
Discipulus semiotiosus wrote:Satisne bene nos discipulos latinam linguam discere tu putas?
Saltem in classe mea, treis exceptis, ceteri eam pulchram linguam non amant, etsi nos, propterea quod sumus Italici, comprehendere eam facilius possumus..
Nunc cubitum ire debeo, sed certe huc redibo: pulchrum est cum pluribus ex diversis regionibus loqui!
Gratias tibi ago responsione tua, atque vale!
Users browsing this forum: No registered users and 0 guests