M. Favonius Soteri amico suo Parthenopeio ceterisque sodalibus pariter omnibus s.p.d.
Hodie quamvis nimio solis ardore torrerer, Herculanĕum
animo visitavi laetitiae pleno et alacritatis, non illustrissimum quidem illud ipsum municipium in Campania situm, sed multas consideravi eius reliquias, quae his diebus in Germania exhibentur. Rem quam paucissimis explicare velim.
Est oppidum, quod Germanice appellatur Haltern, prope Lupiam fluvium situm. Quo loco, quippe qui maxime videretur idoneus, Romani castra collocaverant Germaniam transrhenanam perdomituri. P. autem Quintilio Varo eiusque legionibus occidione occisis haec castra ab exercitu Romano relicta sunt. Quae cum saeculo praeterito ab archaeologis effossa essent, civitas Halternensis, ut Romanorum maneret memoria, Museum Romanum eo ipso loco instituendum curavit. Quam ob rem minime mirum est ibi etiam Herculanensia in vulgi conspectum dari. Et sunt – pro di immortales! – res rarissimae splendidissimae pretiosissimae: reliquiae humanorum corporum, mundus muliebris, supellex (inter quam cunae aptae sane ad misericordiam commovendam), statuae (inter quas virgo Herculanea quae dicitur parva; duo cursores; statua imperatoris Titi; Hercules mingens; Pan, qui cum capra coit; cervi, qui a canibus venaticis lacerantur; Venus pudica), oscilla, personae, picturae (inter quas comissatio quaedam; res divinae, quae ad Isim pertinent), duo libri sive volumina in carbonem redacta, quae in Villa Papyrorum inventa sunt (etiam demonstratur, qua ratione, ut legi possint, circumspecte evolvantur) ... Longum est omnia enumerare. Gratias utique agamus imprimis moderatoribus Musei Archaeologici Nationalis Neapolitani!
Ut epistulae finem imponam: et Romanorum scriptorum fit mentio. Quo in numero reperiuntur M. Valerius Martialis et P. Papinius Statius.
Ecce Martialis verba (4, 44):
Hic est pampineis viridis modo Vesbius umbris,
presserat hic madidos nobilis uva lacus:
haec iuga quam Nysae colles plus Bacchus amavit;
hoc nuper Satyri monte dedere choros;
haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi;
his locus Herculeo nomine clarus erat.
Cuncta iacent flammis et tristi mersa favilla:
nec superi vellent hoc licuisse sibi.
Et Statii (silv. 4, 4, 78-84):
Haec ego Chalcidicis ad te, Marcelle, sonabam
litoribus, fractas ubi Vesvius erigit iras
aemula Trinacriis volvens incendia flammis.
Mira fides! credetne virum ventura propago,
cum segetes iterum, cum iam haec deserta virebunt,
infra urbes populosque premi proavitaque tanto
rura abiisse mari?
Ceterum tu, optime mi amice, nonne times, ne Vesuvius mons iterum Campaniae Felici perniciei atque exitio esse possit?
Quod periculum di avertant!
Vale, valete quam optime. V Kal. Aug. Ad Cornicum Campum.