Si aenigma abs te solutum non esset, stupor me invasisset. Ex animo tibi gratulor.

Quod ad illam Gradivam attinet, haec addere velim:
Sigmundus Freud cum Gradivam anno MCMVII Romae in Museo Chiaramonti investigavisset, adeo delectatus est, ut Vindobonam reversus eius imagine officii sedem ornaret. Multi eum alii secuti sunt psychoanalystae.
Praeterea F. Hauser, archaeologus Austriacus, Gradivam re vera unam esse ex Horis scripsit (*): Graecum esse opus quarto a. Chr. n. saeculo factum, quod aliquanto post Romani imitati essent.
Haec hactenus.
Novissimum tuum aenigma – pro di immortales!- capitis dolorem mihi infert...

Optime vale.
(*) Disiecta membra neuattischer Reliefs, in: Jb.