Quid agitur in mundo? - Forum politicum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

de muro...

Emitteby Iulia on Sat 10 Iul, 2004 17.28

Iulia Favonio s.d.p.

De muro equidem comprehendi ita, ut iudices censuerint solum partes muri in territorio Palaestino exstructae esse destruendae. Qua decisione miror, nam nos Germani optime sciunt quid sit murus talis: "Nemo meditatur de muro aedificando..."
Murus ille totus destruendus est.

Vale.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De muro

Emitteby Herimannus on Sol 11 Iul, 2004 0.12

Herimannus amicis de rebus politicis disputantibus sal. d.

Murus, vel vallum, quem Israelitae moderatores aedificare statuerunt, gravis iniuria contra populum Palestinensium est; quo perfecto, magna pars terrarum, quas Palestinenses colebant, et itinerum, per quae laborem quaerebant, iisdem perpetuo interdicetur. Quomodo victuri sunt, qui terra labore libertate orbati erunt? Nonne haec ad nova et saeviora delicta hunc infelicem populum excitabunt?
De Nationibus Unitis, bonum est iudices tale iudicium pronuntiasse; longe melius, si exstruendum, non extructum murum condemnassent. Quid nunc? Bellumne inferendum contra Israel, ut in Iraquiam Kuwaitianorum terram occupantem? Aeque iniustum foret!
Ius nationum censeo praestare: si Israel legem internationalem violavit, eum condemnent Nationes Unitae; si hoc fieri non potest, Americanorum moderatorum causa, Unio Europea contra statum Israel procedat, commercia et relationes interrumpens, ut errorem ipse, pecunia deficiente, intelligat. Ego poma acria (Zitrusfruechte) ab Israel producta iam vito: nunc maxime ea omnino excludam.
Valete!

Novocomi, a. d. V Idus Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Gastón on Sol 11 Iul, 2004 14.25

Gastón omnibus sal.

Credo sanctiones comerciales nunquam efficaces sunt. Has populi sufferunt, non moderatores, sicut in Cuba et Irakia.

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 14 Iul, 2004 16.06

Mercurius omnibus salutem.

"Castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me." (Psalm. 117.18.) Brevi et nuncios mittam, laeto enim animo intellegi me absente huad vos cessavisse. Valete.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De reditu Mercurii

Emitteby Marcus Favonius on Merc 14 Iul, 2004 16.40

Marcus Mercurio in colloquia reverso s.d.p.

Epistolium tuum ingenti me gaudio complet :D . Vi enim ingenii tui haud facile caremus. Gratia ergo superis, quod nobis incolumis redisti.

Cura, ut quam rectissime valeas.

Pr. Id. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 14 Iul, 2004 21.35

Mercurius omnibus s. d.

Haud scio an noveritis aliquot mensibus ante in Britannia commissionem institutam esse, cui munus esset fidem relationis ab agentia secreta Britannica anno superiore circa Iraquum factae investigare. In quibus relationibus legi potest Iraquum arma biologica chemicaliaque habere, quibus, si velit, intra minutas 45 uti posse. Quae argumenta sibi praeferens Antonius Blair Iraquo bellum indixit. Re autem penitus considerata commissio praefata haec argumenta vera fuisse negavit. Putasses praesidentem rationibus commissionis convictum munere suo se abdicaturum esse. Sed si hoc putasses, longe a vero aberravisses. Iste enim haud imperio cessit, immo in senatum venit, et quamvis se erravisse professus, tamen Saddamum tamquam dictatorem maxime periculosum e potestate expellendum fuisse magna voce proclamavit. Quaenam vobis de ea opinio est?
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De bello Iraquico

Emitteby Herimannus on Iov 15 Iul, 2004 1.14

Herimannus amicis salutem dicit, :D praesertim dilecto Mercurio qui incolumis inter nos feliciter rediit. :D

Iram atque indignationem in me suscitavit narratio Domini Butler de enormibus erroribus, quibus affecta sunt consilia Anglicorum moderatorum de bello Iraquico. Nam Butler affirmavit dubium (doubt) inesse in plerisque intelligentiae fontibus et aestimationibus rectoribus redditis, quod impar fontium earundem fides esset; de interdictis armis, quibus Saddam non longius XLV minutis uti potuerit, ait idem Dominus Butler numquam sententiam illam sine ulla explanatione in moderatoris supremi oratione inserendam fuisse.
Sed, ut inscriptio interretialis BBC rettulit, errores exstiterunt, nemo accusatur. Antonius Blair periculum in se recepit errorum omnium ex bona fide commissorum, nec se belli in Iraquiam illati paenitere confirmavit: Iraquiam, Medii Orientis regiones et orbem terrarum meliores et tutiores (safer) hodie esse, quod potius ex Iraquianis quaerere velim.
Tecum ergo consentio, Mercuri dilecte, illum, qui tanta et talia falsa (bona fide) vel mendacia pronuntiaverit, indigne magnam et nobilem nationem Britannicam regere. Sed talia saepius in annos evenire cognovi.

De sanctionibus commercialibus Gastòn hoc tantum (sera est hora) respondeo, aliquando, non semper, nuntium moderatoribus iniquis per sanctiones mitti posse; Israelis nationem, cuius terrae fructus magnopere ab Americae Nationibus Unitis ampla stipe adiuvantur, signum tale ab Unione Europea ad meliora impellere possit.

Valete!

Novocomi, Idibus Iuliis.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 16 Iul, 2004 16.14

Mercurius Herimanno s. d.

Eheu! Num Blair mundum Iraquo occupato tutiorem factum esse dixit? Ego vero nuper in diurnalibus legi periculum terrorismi post invasionem foederatorum maxime crevisse, ne dicam multiplicatum esse. Quod facile credi potest: vix enim dies transit, ut de explosionibus, caedibus, captis innocentibus hominibus et miseriis aliis non audiamus. Vale.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 16 Iul, 2004 19.16

M. Favonius sodalibus sal.
Londinium profecturus salvere vos iubeo pariter omnes. Rebus Britannicis inspectis incolumem me rediturum esse spero.
XVII Kal. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 17 Iul, 2004 0.48

Mercurius Marco Londinium profecturo s. d.

Vale collega, et in nomine meo saluta urbem illam mihi carissimam, quo et ego mense Novembri Deo iuvante proficiscar.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De Londinio

Emitteby Herimannus on Sat 17 Iul, 2004 1.24

Herimannus viatoribus sal. d.

Quomodo Latinistae toties Europae terras peragrant? Ego vix Mediolanum post paucos dies visam! :(
Vale, Marce, et nobis de Britannica natione refer!

Novocomi, a. d. XVI Kal. Aug.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 17 Iul, 2004 12.21

Mercurius Herimanno suo s. d.

Noli invidere mihi, amice: Londinium enim laborandi causa proficiscar. :wink:
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De muro

Emitteby Iacobus on Sat 17 Iul, 2004 17.22

Iuliae et Herimanno sal.

Alteram huius conflictus partem esse audiendam arbitror. Nonne vobis notum est circumiacentes Israelis res publicas Arabum eo ipso die quo declarata ei bellum indictas esse? Quarum impetus Israel pepulit invasoresque non sine magno labore suis finibus arcuit. Arabes et Palestinenses decretum ac consilium Unitarum Nationum de Palestina antiqua dividenda neque acceperant neque, ut censeo, accipere voluerant.

Quin res publica Palestiniensium iam anno MCMXLVIII orta est? Duces eorum atque Arabum undeviginti annos habebant, ut rem publicam nulli imperio subiectam formarent. Eis autem tantum unum consilium propositum fuit, consilium Israelis delendae (quod inest usque ad hunc diem in Charta Societatis Palestinae Liberandae (sic!)). Quam ob rem in Bello sex dierum anno MCMLXVII Israelem debellaturi Arabes rursus sunt agressi, sed rursus propulsati sunt. Tantum duae harum rerum publicarum foedus de pace conservanda factae sunt, cum reliquis de iure Israel adhuc in statu belli versatur.

Magna mundi Arabici pars adhuc originem Israelis iniuriam sibi illatam ducit, quod odio et cupiditate ulciscendi tenetur. Si ita res se habet, Israel, ne ipsa deleatur neve sui cives interficiantur, se defendere debet – quin etiam muro. Quid potest, quid faciat alium?

Iacobus
Iacobus
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Sol 30 Mai, 2004 17.37
Location: Silesia superior / Bohemia

Emitteby Gastón on Sat 17 Iul, 2004 19.10

Gastón ominbus sal.

Israel et Palestina duae Terrae non sunt sed una in qua plerique Palestinorum admodum pauperes sunt. Cur Palestini sint pauperes nescio, sed iniuriam a Iudaeis pro certo acceperunt. Tum discriminen inter pauperes desperatos et pavidos locuples est religione gravatum.

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

de Israel et Palaestina

Emitteby Iulia on Sat 17 Iul, 2004 22.57

Iulia Iacobo et Gastoni s.p.d.

Assentior tibi, Iacobe, magnam culpae partem etiam apud Arabos esse. Tamen ut fiat pax oportet ambos concessiones facere. Certe Israeli a principio se defendere debuerunt, sed cum post Bellum Mundialem Secundum civitas condita est Israel, etiam de aliis terrae partibus cogitatum est. Iudaei autem non voluerunt civitatem suam in Argentina aut alio loco, sed in ea ipsa terra, quam Veteris Testamenti tempore incoluerant, Hierosolymo cum capite. Nunc Arabi longum tempus illic habitantes libertatemque colonisationis modo assecuti cedere debent voluntate dominorum pristinorum, ut Iudaei, quorum multi modo immigrabant, civitatem suam condere possint. Quis miratur eos consilium cepisse ac persecutos esse Israelis delendae, quae iis invitis, immo ne quaesitis quidem, in eorum terra et opibus dominorum pristinorum est condita, alita, adiuvata? Ex anno MCMLXVII, ubi Israeli - armis Americanorum - sex diebus omnem mundum Araborum vixerunt et solum ab UNOne prohiberi potuerunt, ne Damascum ceperint, odium apud Arabos scilicet auctum est.

Ex eo tempore consilium Palaestinorum Israelis delendae, et ex Bello sex dierum consilium Israelorum palaestinam suae civitati adiungere. Si vere pacem volunt, ea non fiet nisi Ambo consilia illa dimittunt.
Certe Israeli debent se defendere, si Palaestinenses eos aggrediuntur, sed idem est Palaestinensibus. Interest apud Israelos vim venire e gubernatione, dum videntur mihi Palaestinae regentes nullum habere imperium in organisationes illas terroristicas vel islamisticas. Oportet ergo, Palaestini cum de facto primum ire gradum ad pacem non possunt, Israelos eum conficere. Sed quid faciunt? Sequuntur Legem eorum: "Non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges" (Deuteronomium 19, 21), et ita non desinunt colonari in terris Palaestinis, ulcisci gubernationem aliosque officiales pro ictibus ab ordinis islamisticis inregibilibus confectis, et nunc etiam murum aedificant, qui murus impediet cives innocentes Palaestinenses, non autem Hamas et alias ordines islamisticas.

Valete.

Gottingae, a. d. XVI Kal. Aug.

P. S.: Nonne alicubi dixisti te Pragae esse? Quae urbs mihi carissima, quamvis unam tantum hebdomadam illic versata sim, et cupio mox revertere. Primum autem proficiscar in Friburgum Brisgoviae, itaque unos dies abero colloquiis.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron