Tiberis cunctis sodalibus sal.
quamquam timeo, ne quodam modo a themate proposito aberrem, quia lingua Germanica,qua auctor operis citati utitur,sermo meus patrius est, tamen non facere possum, quin imaginem afferam, qua in illo praeclarissimo Francisci Kafkae opere capellanus carceris Iosephum K. de causa eius allocutus sit:( cuius loci nimiae longitudini vos,quaeso, indulgeatis..)
"Pro lege ianitor stat. ad quem venit homo quidam rusticus petitque ab eo, ut in legem sibi liceat intrare.
sed ianitor dicit se nunc aditum ei dare non posse. qua re cogitata homo interrogat, num postea futurum sit, ut ei intrare liceat. tunc ianitor: "fieri quidem potest", inquit, " at non hoc tempore."
porta legis patente,ut semper, atque ianitore paululum secedente homo se demittit, ut per portam interiora inspiciat. quod ubi ianitor animadvertit, ridens " si tanta tibi est irritatio", inquit, "conare me vetante inire. sed memento me esse potentem,quamquam minimus quidem ianitor sum. sed in oecos ianitores stant alii aliis potentiores.ex quibus tertii vultum atque oculos ne ego quidem ferre possum. tantis difficultatibus non exspectatis homo rusticus cogitat legem unicuique semper apertam esse oportere , sed cum ianitorem nunc maiore diligentia spectat pellicia sua indutum, magnum et acutum nasum eius, promissam ac tenuem barbam Tataricam, constituit exspectare, dum aditus sibi detur.
ianitor scamno dato eum prope portam iubet considere,ubi sedet in dies atque in annos. iterum atque iterum petens,ut admittatur,ianitorem precibus suis fatigat. ianitor autem interdum in quasdam res inquirit, percontatur eum de patria eius deque multis aliis rebus, quas quidem scire, ut domini magni, eius non interest.quibus in extremis percontationibus identidem dicit se eum nondum admittere posse. ille homo omnibus quidem rebus ,et maxime pretiosissimis, quas itineri suo faciendo comparaverat, utitur,ut ianitorem corrumpat. qui, quamquam omnia illa accipit, tamen "tantum ea de causa id accipio", inquit, " ne putes te quicquam praetermisisse."
inter multos annos homo noster ianitorem assidue fere observat.ceteris ianitoribus neglectis hic unus ei videtur esse, qui aditu legis eum prohibeat.quem eventum primo detestatur,deinde,cum senescit, tantummodo morosus murmurat. repuerascens pulices quoque,quos in ianitore per multos annos observando in collari eius pelliceo animadverterat, rogat, ut se adiuvent animumque ianitoris flectant.
tamen luminibus deficientibus iam nescit, re vera tenebrae circum se adoriantur an lumina se fallant. sed in tenebris nunc splendorem quendam cognoscit inexstinctum e porta legis emicantem. iam finis vitae prope est.ante mortem omnia,quae senserat in his temporibus,in mente eius se colligunt in unum, quod ianitorem adhuc nondum interrogaverat. cui manu signum dat,quippe qui corpore torpescente nequeat se levare. ianitori iam in eum inclinandum est magnitudine corporis homini incommodo mutata.
tunc ianitor "quidnam etiam nunc scire cupis?" , inquit, " non potes satiari."
deinde homo"omnibus legem petentibus",inquit, "qui fit, ut tot annis nemo aditum petiverit me excepto?"
tunc ianitor,ut qui intellegat hominem iam moriturum,maxima voce eum increpans, ut auribus deficientibus percipere possit: "hic nemini quidem licebat ", inquit, " intrare nisi tibi, cui scilicet soli iste aditus destinatus fuerit.quem nunc clausurus sum."
valete.
