Florilegium, sive partes operum Latinorum nobis carissimae

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Florilegium, sive partes operum Latinorum nobis carissimae

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 15 Mai, 2004 16.37

Mercurius omnibus suis sodalibus salutem.

"Omnia mea mecum porto" ut sapiens ille Graecus dixit. Quidnam vero rei est, quod nobiscum ferre possumus? Doctrina, religio, virtus - ac carmina, versus, sententiae, fragmentave operum nobis carissimorum. Haud dubitaverim, quin nos hoc foro versantes carmina, sententias, excerpta non solum in lingua cuique vernacula, sed et Latine scripta nobiscum portemus, quae rebus arduis iuvat in mentem quasi solationem revocare, iisque paullulum recreari. Vere flores illi sunt, quorum pulchritudine delectari possumus. Ambulemus ergo in campis litterarum Latinarum, carpamusque flores bellissimos!
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Florilegium

Emitteby Herimannus on Sat 15 Mai, 2004 18.52

Herimannus sodalibus omnibus sal. p. d.

Postquam hoc novum thema aperuisti, iterum legi nuntios quos anno MMIII multi scripsimus, sub titulis "de auctoribus Romanis" et "versus carissimi" de themate eodem: suave mihi renovare memoriam noctium illarum, tam recentium tamen praeteritarum. Ibi nonnulla fudi, quae huc scribere possem.
Hunc iam versiculum proponam e Carminibus Buranis extractum:

"... dulcis amor!
qui te caret hoc tempore fit vilior."

In editione quam habeo carmen hoc, quod incipit "Veris dulcis in tempore" numero LXXXV indicatur.

Optimam diem dominicam habetote!

Novocomi, Idibus Maiis MMIV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De senectute...

Emitteby Marcus Favonius on Sat 15 Mai, 2004 19.31

M. Favonius cunctis sodalibus florilegis sal.

Ecce Ciceronis verba, quibus seniorum animos confirmari posse puto:
„Resistendum ... senectuti est, eiusque vitia diligentia compensanda sunt; pugnandum tamquam contra morborum vim sic contra senectutem, habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, extinguuntur senectute“ (Cic. Cat. mai. 11, 35sq.).

Apparet ergo nihil esse causae, cur homines aetate iam affecti „conpressis, quod aiunt, manibus“ sedeant (Liv. 7, 13, 7). Senectus in malis quidem est, sed meminerimus: „Tu ne cede malis, sed contra audentior ito...“ (Verg. Aen. 6, 95): verba ampla sane atque grandia.

Valete.

Idibus Maiis.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 17 Mai, 2004 13.29

Mercurius omnibus s. d.

Haud dubito, quin vobis omnibus notum sit caput XXX. Agricolae auctore Cornelio Tacito. Relegamus autem, qualem orationem duci Britannorum ille scriptor magnificus finxit!

"Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque vestrum initium libertatis toti Britanniae fore: nam et universi co[i]stis et servitutis expertes, et nullae ultra terrae ac ne mare quidem securum inminente nobis classe Romana. Ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt. Priores pugnae, quibus adversus Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla servientium litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus. Nos terrarum ac libertatis extremos recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit: nunc terminus Britanniae patet, atque omne ignotum pro magnifico est; sed nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus ac saxa, et infestiores Romani, quorum superbiam frustra per obsequium ac modestiam effugias. Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, mare scrutantur: si locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi, quos non Oriens, non Occidens satiaverit: soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. Auferre trucidare rapere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem faciunt, pacem appellant."

Quam acerbissima ac gravissima verba, o di immortales! Ecce libertas, quae iam in extremum terrarum a Romanis repulsa, quae iam non habet, quo fugiat, quia 'nihil nisi fluctus ac saxa.' Libertas e charta geographica retruda est. Tacitus duas res, imperium Romanum ac pacem Romanam hic eludit, quae in aetate Augusti quasi fundamentum reipublicae Romane fuerant. 'Fuimus Troies!' Valete. d. XVI. Kal. Iun.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Mart 25 Mai, 2004 20.26, edited 1 time in total.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De florilegio

Emitteby Herimannus on Mart 18 Mai, 2004 0.46

Herimannus sodalibus et praesertim Marco et Mercurio sal.

Vobis gratus sum, sodales doctissimi, quod omnibus pretiosa et nobilia excerpta Marci Tullii et Corneli Taciti praebuistis, quorum alterum mihi ignotum, alterum notum. Vobis fateor, ut intelligere potestis a nuntio meo antecedenti, me male legisse titulum huius thematis: nam credideram breves et minimas sententias huc immittendas; ut ampliores proponam plus temporis egeo, cum litterae Latinae mihi cotidianus panis non sint.
In amoris themate maneo, repetens memoria (ne fallar!) igneum Vergilii versum de Didone (Aen. IV):

At regina gravi iamdudum saucia cura
volnus alit venis et caeco carpitur igni.


Valete sodales!

Novocomi, a. d. XIV Kal. Iunias.

p.s. Bene! Didici coloribus uti!
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Lectio immoderata, vitium suave

Emitteby Sara on Iov 20 Mai, 2004 11.51

Sara collectoribus florum sal.
Quam bonum propositum ! Licebitne per vos ad vestrum Florilegium aliquid conferri ? Modo brevem locum pono cuiusdam libri quo delector, Latine compositi sed non ab auctore Romano. Guibertus (ob. ~1124) abbas monasterii Novigenti peccata adulescentiae suae sic confessus est -- et minime paenitens de cupiditate scientiae juvenili aut de fructibus tanti studii mihi videtur :
"Praeterea tanto discendi affectu repente sum animatus, ut huic soli rei unice inhiarem, et incassum me vivere aestimarem, si diem sine tali quolibet actu transigerem. O quotiens dormire putabar, et corpus meus aut dictaturiens artabatur, aut quippiam objecta lodice, dum judicia vereor aliena, legebam ! " (De Vita Sua sive Monodiae)
Bene valete !
a.d. XIII Kal.Iu.
Sara
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Mart 11 Mai, 2004 11.05
Location: Gallia

De Plinio legendi avidissimo

Emitteby Marcus Favonius on Iov 20 Mai, 2004 15.29

M. Favonius cunctis sodalibus florilegis, imprimis Sarae litterarum mediaevalium studiosissimae s.d.p. :)
Epistula tua, Sara, denuo cernitur, quanti colloquia nostra sint momenti. Animum enim meum efficaciter advertisti ad Guiberti abbatis opera, quae adhuc ignota sane mihi erant. Gratias ergo tibi ago maximas. Ut vero munus munere pensetur, accipe quaeso, quid Plinius minor de avunculo legendi avidissimo scripserit (Plin. ep. 3, 5, 8 - 13):
"Sed erat acre ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Lucubrare Vulcanalibus incipiebat non auspicandi causa, sed studendi, statim a nocte multa, hieme vero ab hora septima vel, cum tardissime, octava, saepe sexta. Erat sane somni paratissimi, non numquam etiam inter ipsa studia instantis et deserentis. Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem - nam ille quoque noctibus utebatur -, inde ad delegatum sibi officium. Reversus domum, quod reliquum temporis, studiis reddebat. Post cibum saepe - quem interdiu levem et facilem veterum more sumebat – aestate, si quid otii, iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque. Nihil enim legit, quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum, ut non aliqua parte prodesset. Post solem plerumque frigida lavabatur, deinde gustabat dormiebatque minimum; mox quasi alio die studebat in cenae tempus. Super hanc liber legebatur adnotabatur, et quidem cursim. Memini quendam ex amicis, cum lector quaedam perperam pronuntiasset, revocasse et repeti coegisse; huic avunculum meum dixisse: 'Intellexeras nempe?' Cum ille adnuisset, 'Cur ergo revocabas? decem amplius versus hac tua interpellatione perdidimus.' Tanta erat parsimonia temporis...“.
Plinii verba digna esse arbitror, quae diligentissime perpendantur: Nonne edoceri videmur, quomodo salva corporis valetudine vis ingenii exacuatur et conservetur?
Valete.
Die Ascensionis Domini, qui dies festus atque feriatus agitur in Austria, in Germania, in Helvetia...
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 21 Mai, 2004 9.22

Mercurius Marco et Sarae s. d.

Etsi plura scribere vetor, tamen vobis dicere velim, quantam mihi delectationem partes a vobis citatae contulerint. Visis enim illorum doctissimorum virorum, Guiberti scilicet et Plinii senioris clarissimis testimoniis, quam dulcis et insatiabilis esse possit amor legendi studendique, equidem et nos, philologi iure gaudere possumus, quippe qui idem genus vitae amoenissimum exercemus. ET IN ARCADIA EGO! Valete. Aquinci d. XII. Kal. Iun.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Sara on Sat 22 Mai, 2004 0.45

Sara Mercurio, Marco et omnibus sodalibus s.p.d.
Descriptionem Plinii transcripsi in libello eam ad tenendum in memoria.
Ad gaudia studii animum iam refleximus. Nunc ad avocamenta ! Certe haec carmina burana novistis, quae in anxietatibus probationum anni scholaris exeuntis in me cano :

Omittamus studia,
dulce est desipere,
et carpamus dulcere
juventutis tenere !
Res est apta senectuti
seriis intendere [...]
Velox etas preterit
studio detenta,
lascivire suggerit
tenera juventa.
Ver etatis labitur,
hiems nostra properat,
vita damnum patitur,
cura carnem macerat...
(carmen .LXXV.)

Me cavare studio
vult Ratio.
Sed dum Amor alteram
vult operam...
O langueo !
(carmen .CVIII.)

Valete.
P.S. Gratias vobis ago qui benigne in colloquiis me excepistis. Mihi menda inscitiamque ignoscite, quaeso. Latine scribere primum attento et operose dico sed ego quoque cupiditate discendi ardeo ! :D
a.d. XI Kal. Iun.
Sara
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Mart 11 Mai, 2004 11.05
Location: Gallia

De tempore

Emitteby Herimannus on Lun 24 Mai, 2004 0.39

Herimannus sodalibus et praecipue Sarae sal.

Die dominico tempus habui, ut veteres libros meos iterum percurrerem ut aliquid dignum in colloquium hoc infunderem.
Hanc epistolam brevem Senecae de tempore inveni et refero. (Ep. I, 1). Rubris litteris sententiam notavi, quae me magnopere movit et cuius memoriam retinere cupio.

SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi, et tempus quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat collige et serva. Persuade tibi hoc sic esse ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura quae per neglegentiam fit. Et si volueris attendere, magna pars vitae elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota vita aliud agentibus.
Quem mihi dabis qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui intellegat se cotidie mori? In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus: magna pars eius iam praeteriit; quidquid aetatis retro est mors tenet. Fac ergo, mi Lucili, quod facere te scribis, omnes horas complectere; sic fiet ut minus ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris.
Dum differtur vita transcurrit. Omnia, Lucili, aliena sunt, tempus tantum nostrum est; in huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit quicumque vult. Et tanta stultitia mortalium est ut quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia, imputari sibi cum impetravere patiantur, nemo se iudicet quicquam debere qui tempus accepit, cum interim hoc unum est quod ne gratus quidem potest reddere.
Interrogabis fortasse quid ego faciam qui tibi ista praecipio. Fatebor ingenue: quod apud luxuriosum sed diligentem evenit, ratio mihi constat impensae. Non possum dicere nihil perdere, sed quid perdam et quare et quemadmodum dicam; causas paupertatis meae reddam. Sed evenit mihi quod plerisque non suo vitio ad inopiam redactis: omnes ignoscunt, nemo succurrit.
Quid ergo est? non puto pauperem cui quantulumcumque superest sat est; tu tamen malo serves tua, et bono tempore incipies. Nam ut visum est maioribus nostris, 'sera parsimonia in fundo est'; non enim tantum minimum in imo sed pessimum remanet. Vale.

Valete sodales!

Novocomi, a. d. IX Kal. Iunias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 28 Mai, 2004 9.53

Mercurius Herimanno s. d.

Epistola a te citata vehementer me commovit, mi Herimanne, ad multasque meditationes de vita mea occasionem praebuit. Quae enim Seneca de pretio temporis brevitateque vitae illic scribit, quamvis saepe in aliis operibus antiquis expressa, tamen in epistola illa tam sapienter ac callide composita sunt, ut alia, quae de iis rebus dicta aut scripta sunt, facile superare mihi videantur.
Nunc Flaccum huc vocabo, cuius carmen ad Leuconoen scriptum epistolae Senecae memoratae maxime congruere existimaverim. Haud sane novum vobis illud carmen: sed dignum est, quod relegatur.

Tu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi
finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
temptaris numeros. Vt melius quicquid erit pati!
Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,
quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare 5
Tyrrhenum, sapias, uina liques et spatio breui
spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit inuida
aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.

(Hor. Carm. I. XI.)

Semper amavi hoc carmen, praecipue illius metrum, quod, quasi cogitationes humanae, nunc restitit, nunc iterum se commovet. Placet porro mihi illud triste otium, sive amoena tristitia, quae huius carminis propria est. Quid plura? Multa sunt, cur illud Flacci opus diligam. Valete. d. V. Kal. Iun.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Mart 08 Iun, 2004 10.10, edited 1 time in total.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Leuconoe

Emitteby Herimannus on Ven 28 Mai, 2004 22.30

Herimannus Mercurio sal.

Gratias maximas tibi ago, Mercuri, quod mihi renovata maesta voluptate carminis huius gaudere facultatem praebuisti.
Cras aliquid requiram et transcribam! Vale!

Novocomi, a. d. V Kal. Iunias
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Calgaci contio

Emitteby Herimannus on Sat 29 Mai, 2004 21.22

Herimannus litterarum amantibus salutem dicit

Ecce ergo vobis, de antiquo libello, contionem Calgaci, feri Caledonum ducis (Agricola, XXX):

"Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque vestrum initium libertatis toti Britanniae fore: nam et universi co[i]stis et servitutis expertes, et nullae ultra terrae ac ne mare quidem securum inminente nobis classe Romana. Ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt. Priores pugnae, quibus adversus Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla servientium litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus. Nos terrarum ac libertatis extremos recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit: nunc terminus Britanniae patet, atque omne ignotum pro magnifico est; sed nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus ac saxa, et infestiores Romani, quorum superbiam frustra per obsequium ac modestiam effugias. Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, mare scrutantur: si locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi, quos non Oriens, non Occidens satiaverit: soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. Auferre trucidare rapere falsis nominibus imperium, atque, ubi solitudinem faciunt, pacem appellant."

Nostris annis nonnihil apti invenio!

Valete sodales, et flores multos proponite!

Novocomi, a. d. IV Kalendas Iunias MMIV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 01 Iun, 2004 9.33

Mercurius Herimanno s. d.

Repetitio est mater studiorum... :wink: Vide supra nuncium meum, ubi eandem partem recitavi! :D Vale. Kal. Iun.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 08 Iun, 2004 10.07

Mercurius omnibus s. d.

Multis gravissimis ac maxime seriis locis huc ascriptis iam iuvat aliquid iocosi huc asserere, ut ridendo paullulum recreari possimus.
Videamus ergo, quibus verbis Ovidius iuvenes hortetur, ne constantiam feminarum magni faciant. (Ars Am. I. 343-350.)

Ergo age, ne dubita cunctas sperare puellas;
Vix erit e multis, quae neget, una, tibi.
Quae dant quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae: 345
Ut iam fallaris, tuta repulsa tua est.
Sed cur fallaris, cum sit nova grata voluptas
Et capiant animos plus aliena suis?
Fertilior seges est alienis semper in agris,
Vicinumque pecus grandius uber habet. 350


Idem poeta ancillam feminae amatae prius esse conciliandam scribit (sicut hodie amicam :D ), admonet autem aleam grandem in ancillis 'violandis' inesse. :wink: (Ibid. 351-380.)


Sed prius ancillam captandae nosse puellae
Cura sit: accessus molliet illa tuos.
Proxima consiliis dominae sit ut illa, videto,
Neve parum tacitis conscia fida iocis.
Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando: 355
Quod petis, ex facili, si volet illa, feres.
Illa leget tempus (medici quoque tempora servant)
Quo facilis dominae mens sit et apta capi.
Mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum
Ut seges in pingui luxuriabit humo. 360
Pectora dum gaudent nec sunt adstricta dolore,
Ipsa patent, blanda tum subit arte Venus.
Tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis:
Militibus gravidum laeta recepit equum.
Tum quoque temptanda est, cum paelice laesa dolebit: 365
Tum facies opera, ne sit inulta, tua.
Hanc matutinos pectens ancilla capillos
Incitet, et velo remigis addat opem,
Et secum tenui suspirans murmure dicat
'At, puto, non poteras ipsa referre vicem.' 370
Tum de te narret, tum persuadentia verba
Addat, et insano iuret amore mori.
Sed propera, ne vela cadant auraeque residant:
Ut fragilis glacies, interit ira mora.
Quaeris, an hanc ipsam prosit violare ministram? 375
Talibus admissis alea grandis inest.
Haec a concubitu fit sedula, tardior illa,
Haec dominae munus te parat, illa sibi.
Casus in eventu est: licet hic indulgeat ausis,
Consilium tamen est abstinuisse meum.


O Nasonem lascivum! :lol: Valete. d. VI. Id. Iun.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Next

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron