M. Favonius cunctis sodalibus florilegis, imprimis Sarae litterarum mediaevalium studiosissimae s.d.p.
Epistula tua, Sara, denuo cernitur, quanti colloquia nostra sint momenti. Animum enim meum efficaciter advertisti ad Guiberti abbatis opera, quae adhuc ignota sane mihi erant. Gratias ergo tibi ago maximas. Ut vero munus munere pensetur, accipe quaeso, quid Plinius minor de avunculo legendi avidissimo scripserit (Plin. ep. 3, 5, 8 - 13):
"Sed erat acre ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Lucubrare Vulcanalibus incipiebat non auspicandi causa, sed studendi, statim a nocte multa, hieme vero ab hora septima vel, cum tardissime, octava, saepe sexta. Erat sane somni paratissimi, non numquam etiam inter ipsa studia instantis et deserentis. Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem - nam ille quoque noctibus utebatur -, inde ad delegatum sibi officium. Reversus domum, quod reliquum temporis, studiis reddebat. Post cibum saepe - quem interdiu levem et facilem veterum more sumebat – aestate, si quid otii, iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque. Nihil enim legit, quod non excerperet; dicere etiam solebat
nullum esse librum tam malum, ut non aliqua parte prodesset. Post solem plerumque frigida lavabatur, deinde gustabat dormiebatque minimum; mox quasi alio die studebat in cenae tempus. Super hanc liber legebatur adnotabatur, et quidem cursim. Memini quendam ex amicis, cum lector quaedam perperam pronuntiasset, revocasse et repeti coegisse; huic avunculum meum dixisse: 'Intellexeras nempe?' Cum ille adnuisset, 'Cur ergo revocabas? decem amplius versus hac tua interpellatione perdidimus.' Tanta erat parsimonia temporis...“.
Plinii verba digna esse arbitror, quae diligentissime perpendantur: Nonne edoceri videmur, quomodo salva corporis valetudine vis ingenii exacuatur et conservetur?
Valete.
Die Ascensionis Domini, qui dies festus atque feriatus agitur in Austria, in Germania, in Helvetia...