M. Favonius sodalibus litterarum Europaearum studiosis sal.
Nudius quartus Düsseldorf profectus sum, ut Museum Goetheanum adirem, in quo accurate exponitur, quae ratio Petrarcae poetae Italo intercesserit cum poetis pictoribus compositoribusque Germanis. Res ad cultum humanitatemque Europaeam tanti est momenti, ut digna sit, de qua referatur.
Quaecumque in duo musei conclavia collata considerari possunt, ea cum ad Petrarcae personam, tum ad eius opera in Germania edita pertinent.
Ac primum quidem exhibitae sunt nonnullae Petrarcae effigies. Ex eo numero illa hoc loco proponatur, quae anno 1690 Vitebergae a Iohanne G. Zeidler in lignum incisa est: Caput lauro ornatum latere tantum altero ostenditur, faciesque plus videtur convenire imperatori Romano quam poetae.
Supra caput haec inscriptio:
„Franciscus Petrarcha, Hetruscus, Poeta Laureatus atq; Orator, qui primus multis seculis intermissam lauream publice in Capitolio Romae recepit a. 1340. Obiit Atestae prope Patavium a. aet. 70.“
Et infra effigiem epigramma hoc:
„Intermissa diu cinxit mea tempora laurus:
Et Latii & uates Tuscus habebar ego.
Claraq; sunt nostro Capitolia facta triumpho,
A me barbaries cum superata fuit.
Lauriger Orator, Vatesq; simulq; Magister
Franciscus Daphne praecipiente uocor.“
Non dubitari debet, quin – „barbarie (mediae scilicet aetatis) superata“ - Petrarca auctore litterae vere Latinae renatae sint.
Deinde mentio fiat Anselmi Feuerbachi pictoris. Qui politissima arte anno 1864 perfecit tabulam, cui titulus „Laura im Park von Vaucluse“ („Laura in nemore Vallis Clausae sedens“): Franciscus procul arbore tectus Lauram ad „Sorgiam, regem fontium“, sedentem libroque legendo intentam timide intuetur... Locus vere amoenus, quem multa per saecula poetae pictoresque visitabant (in his a. 1857 Iosephus Victor de Scheffel poeta Germanus).
Tum ex permultis libris, qui de Petrarcae sunt vita, memoratu dignus videtur esse Iacobi Philippi Tomasini „Petrarcha redivivus“ (Pataviae, a. 1635), idque hac de causa: Tomasini inter complura alia describit sepulchrum „murilegae“ sive felis, quam Petrarca tam pie coluit, ut exanimatum eius corpus more Aegyptio condiri (!

) iuberet.
Postremo paucissima de operibus. Primam Petrarcae operum Latinorum editionem Iohannes Amorbach - Sebastiano Brant adiutore - curavit Basileae anno 1496. Ornatus codex hoc est carmine:
„Gloria Petrarchae tanto est cumulata decore,
ut sibi nil addi nil minuive queat;
quicquid enim humanis potuit complectier usquam
usibus excultis arte vel ingenio,
hoc †meus ingenue†novit bonus ille poeta,
calluit hic cunctas funditus historias.
omnibus his spretis sed enim haec fucata veneno
saecula mortifero liquit et illecebras,
et nemora et montes habitans colit atque frequentat,
secreti calles et loca sola placent.
proinde sibi obtinuit famamque decusque perenne,
et fieri meruit carior inde deo.
illic solus enim tot digna volumina scripsit,
quae vitiata quidem et sparsa fuere prius.
pressimus haec nuper, sed adhuc nonnulla supersunt,
tangere quae nostras non potuere manus.
plurima Amorbachio debes, Francisce, labori,
multa etiam nobis, quod bene tersus abis.
sed tua te virtus, tua te praesentia dignum
reddidit hoc nostro crede labore. vale.“
Calamus ad finem tendit: Permulti hoc loco praetereundi sunt libri poetarum Germanorum, qui Petrarcismo inflammati carmina Italica iterum atque iterum Germanice reddiderunt vel imitati sunt (Goethe, Schlegel, Rückert, George, Rilke...). Sunt etiam poetae, qui Petrarcae genere dicendi satiati e complexu eius semet ipsi eripuerint...
Tantum sit satis! Si taedet vos sermonis mei, ignoscite!
Valete.
V Kal. Aug.