post paucos abhinc dies primo reti televisivo italico (vulgo RAI1) recipiar et primo vespere, Aloisio illo Miraglia rogante ac suadente, qui tam feliciter conventum anni superioris instituit, cui nonnulli nostrum ex quibus ego interfuerunt. In hoc programmate ex me quaeretur unde amor meus latinitatis oriatur quibusque de causis temporibus hodiernis latine loqui rationem suam habeat. Cum quod dixero nolo vobis ignotum neu probatum optimaque doctrina vestra emendatum sit, huc totam brevem orationem referam, quam ubi latine prorsus pronuntiavero continuo italice vertam (ita programmatis institutores iusserunt):
Mihi nomen est Stephanus, Romae ortus Latinae vivo, viginti duorum annorum natus sum linguisque litterisque antiquis studeo. Causam principem de qua latinae linguae studeo ad rem publicam pertinere dicere ausim – nam quicquid homo facit in re publica fundamentum suum habet: Europa modo nata oportet ut omnes populi europaei lingua communi inter se loquantur: quidam suadent ut haec anglica sit et quia universus mundus sic loquatur et quia America, quacum foedere atlantico iuncti sumus, ita loquitur. Sed cum nos, si forte – et sic non est – totus mundus ita loqueretur, totus mundus non simus, et cum praesertim nos non simus America, sed historiam, nomen animamque nostrampte habeamus, oportet ut per os nostrum aliquid resonet, quod non mundo Americaeve commune sit, sed nobis Europaeis solis, quo agnoscamur et cuilibet alii mundi populo patenter innotescamus: cum autem sub nomine Romae Europa orta sit, et homini qui eam condidit Iulius Caesar nomen esset, cum a litteris graecis romanisque ipsum nomen suum Europa sumat, cum latine scriptae sint eae primae leges, quae revera omnibus populis europaeis cummunes fuerunt, cum denique nullum populum nullamque populorum unionem oriri diuque manere posse pro certo habemus, nisi qua populos historiae suae non pudeat, immo qua hanc pro maxima dignitate habeant, hanc linguam nullam aliam esse posse censemus ac latinam. Huc accedat, quod cum omnes inter se pares sint eademque iura habeant – citra quam conditionem nullo pacto fieri potest ut populi uniantur – nemo est cui iniquum non videatur hanc linguam vernaculam esse, ut puta per absurdum italica: quia italice Itali loquuntur: ergo, qua de causa Angli more nostro loquantur? Num Anglis superiores sumus? Sin communis lingua anglica eligatur, iam Angli anglice loquuntur: qua de causa Itali loquamur more eorum? Num nobis sunt Angli superiores? Et in hoc et in illo casu dispar conditio fit: ergo id nobis requirendum est, quod omnibus commune nullique proprium est: latina lingua propter historiam omnibus communis est, sed cum nullus populus europaeus ea loquatur, nulli propria est: ergo ante eam omnes populi europaei pares sunt, instar ante matrem filiorum. Non ego vel pauci alii sic cogitamus: ipse Dantes ita dixit: siquis enim eum librum legit, cui titulus De vulgari eloquentia, ut summum vulgare inveniatur, quod omnes populos italicos uniat, suadet optimus ille poeta, summus italorum, ut non huius illiusve populi regionisve sermo eligatur, sed quod nulli proprium sit, vero cuius in uniuscuiusque populi sermone vestigia reperiri possint, et quod singulas dialectos non necet, sed earum sit unio et signaculum: et hoc fuit Italis italica lingua, qua nunc loquamur et cuius pater ipse auctor Comoediae quae Divina vocatur: eius conatus processit. Igitur, cum ei bene evenit, eius exemplum nanctus, ex vobis quaero: et quae est lingua, cuius in quacumque lingua europaea vestigia sunt, sed nulli populo europaeo propria est, quae singulas non necet sed singularum sit signaculum? Nemo est qui dubitet quin haec lingua sit sermo Romanus.
Prout hora et die et rete perfacile fieri potest ut plerique Italorum me videant: ergo necesse est omnia perbene dicta quam optime eveniant. Quare collaudate si placuerit, contemnite si minus: utroque casu, adiuvate, addite, demite, emendate.
Vivavuve