Novus es in foro? Huc accede!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 16 Nov, 2006 23.54

Saturninissimus, nomen et omen, Tullianae dubiosae sal.d.maiorem

Propter quaedam traumata his diebus priuata Saturninior factus sum. Sicque uereor ne tecum tam hostiliter collocutus sim, quippe quae tam lepida, intelligens, urbana sis. Scito te igitur non esse acerbae causam mentis meae.

Velim cum Tulliana Latine loqui ... a) de fluminibus b) de ventis deridentibus c) de arte poetica d) de aliis rebus.
Animaduertas "e)" deesse. Addem f) Quis saponem liquidum inuenit et cur?
Liceat mihi te laudare pro tuo carmine conuerso, de--ignoscas quia iam nominis oblitus sum--Constantino Ore-Romano-Non-Pronuntiato. Qui uidetur in tot locis diuersis et tam frequenter amasse, haud mirum est ut tam iuuenis mortuus est.

Nisi ualeas, non ualebo!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Ven 17 Nov, 2006 5.27

Tullianae suae sd

Nil est quo irascar, minus est quo erubescas! :D Quis novicius timidus non est?

Ceterum scito mi maxime illam poesin a te versam placuisse totoque corde, Flora aestimata, oro in edendo pergas! Fac plura sciam de poetis tibi patriis! :D In scholis nostris heu nil de illis condidici!

Vale mihi
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Tulliana on Ven 17 Nov, 2006 11.08

Tulliana Vettio Primo Saturnino s.d.p.

Optato Tuo statim respondere studeo. < Quamquam mirum thema elegisti mi care!>

Non sum certa ,,quis" et ,,cur", sed si vis, quaeram.
Duo scriptores Latini de sapone scripserunt: Plinius Maior et Martialis

Apud Plinium legimus:
,,Prodest et sapo, Galliarum hoc inventum rutilandis capillis. Fit ex sebo
et cinere, optimus fagino et caprino, duobus modis, spissus ac liquidus,
uterque apud Germanos maiore in usu viris quam feminis."/Historia naturalis XXVIII,191/
Hoc tempore plura de sapone liquido <quamquam velim> colloqui non possum. <Munera vocant!>

P.S. Ego valeo, itaque valeamus! :D :) :lol:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Tulliana on Ven 17 Nov, 2006 19.14

Tulliana D. Vettio Saturnino suo s.d.p


:wink: :wink:
ECCE ,,VIRTUTES" saponis liquidi :
- spuma divina
- plerumque* fragrantia pulcherrima <diligo saponem , qui calendulis aut viridibus malis fragrat>
- generum varietas <sapo nutricius; qui porriginem delet; capillis coloratis aptus etc...>
- plerumque iucundus color <flavus, viridis, caeruleus...>
- tenera densitas

*sapo cum rapo aut sulphure exceptio est

P. S Adscribe plures virtutes aut enumera vitia saponis!

Vale et salve amice!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Tulliana on Ven 17 Nov, 2006 19.51

Tulliana Rhumako suo s.d.p.

:wink:
Gaudeo, quod carmen a me conversum tibi tam gratum est. Verbis tuis hortata, studeo alios versus poetarum Polonorum transferre et hoc in foro monstrare. :wink:

Versus tuus dulcis ac vero a te excogitatus mihi videtur.

P.S. Quid censes de libris Umberti Eco?
P.P.S. Finivisti iam studia academica <si scire licet>?

Vale ,,Rumaku"
Responde cito!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 17 Nov, 2006 20.34

Vettius Saturninus Pristinus Tullianae apiculae suae negotiosae s.d.p.

Gratias maximas tibi pro tractatu de natura saponis; quod uero a te leuiter petiueram, enarrasti grauiter. Vix ausi credere antiquos liquidum saponem nosse. Adeo apud Plinium nondum legi, nisi suos libros de geographia, cuius studiosissimus sum ob laborem meum praesentem; id est fabulas, fabellas, carmina etc. Verus fons es scientiae, Tulliana! Econtra ego, quantum discam, tantum me scio nesciuisse. Nihilominus spero munera tua mysteriosa bene perfecta esse!

Vale et mox rescribas
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Ven 17 Nov, 2006 21.25

Tulliana Vettio suo modesto mirifice recuperato s.d.p.

Mysteria mea iam finita sunt, itaque scribere possum!!!
De sapone satis tibi est? Mihi iam sufficit. Quibus de rebus nunc garrire vis? Propone sicut tuus est mos.

P.S. Quid <si quaerere licet> ,,Labor tuus praesens" significat?


Mox rescribe, si valere velis! :D
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 17 Nov, 2006 22.44

Vettius Modestus quam primum respondens Tullianae Mysticae s.d.p.

Satis superque de sapone. Ad balnea!
Nescio garrire. Tu ergo garrias, quod meum est audire.
Attamen quia rogasti, laborem meum ad professionem pertinere patefacio. Qua de causa non multum hic poetice scribo, quod quid aliis oblectamentum, mihi onus sit.
Te rogo utrum id carmen Constantii Illedefontis Grzkwiczgq, si nomen recte memini, Anglice uerteris. Quod si feceras, suauiter factum est!

Vale identidem
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Tulliana on Ven 17 Nov, 2006 23.59

Tulliana Mystica Vettio Saturnino sicut solet s. d. p.

Audi nunc diligenter, sed <vae mihi!> serio scriptura sum.
Cum magno meo dolore haud bene intellexi haec verba tua:
,,laborem meum ad professionem pertinere patefacio".

Hoc in Foro scribere incoepi, in primis duabus de causis, prima ut cotidie Latine colloqui possem. Velim etiam etsi tempore scribendi de sollicitudinibus privatis oblivisci

Carmen Konstantego Ildefonsa Gałczyńskiego <scio linguam Polonam peregrinis difficilem esse> non a me, sed <ut scripsi!> ab alio Polono translatum est. Anglicae linguae non sum tam perita, ut ipsa hoc facere possem.

Vale et salve nam <verum dicens> sermo tuus hilaram me facit. :P
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

oblivisci

Emitteby Phlebas on Sat 18 Nov, 2006 0.45

Phlebas tiro Tullianae disertussumae salutem dicit

Miratus sum propter divitiam, celeritatem facilitatemque latinitatis tuae; legi epistulam tuam (#6402 ) et valde commotus sum cum dicis "Velim etiam etsi tempore scribendi de sollicitudinibus privatis oblivisci ": et ego.

Audeo renovare invitationem Marci Favonii nostri (#6339 ): "Ceterum invitare vos ausim ad LECTIONEM MAGNAM II MEDIAEVALEM, quae a Mercurio Hungarico amico nostro clarissimo ingeniosissime instituta est".

Vale

a.d. xv Kal. Nov. mmvi, Mediolano
Last edited by Phlebas on Lun 11 Dec, 2006 1.29, edited 1 time in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Tulliana on Sat 18 Nov, 2006 1.06

Tulliana Phlebae nuper cognito s.d.p.

Gratias Tibi maximas pro nuntio laudationeque sermonis mei agere velim.

Invitationem Marci Favonii memoria teneo, non possum tamen Vobiscum in LECTIONE MAGNA II MEDIAEVALE ipsa participare.
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Rhumak on Sat 18 Nov, 2006 2.50

Tullianae ceterisque saponicultoribus spd

Id, quo huius dissertiunculae vostrae saponariae maxime oblectatus sum, fuit quod considerare me coegistis quantopere non parva pars commodorum nostrorum, quae ad seclum tantummodo nostrum vel ad proxima nostro pertinere certissima mente censemus, radices vero in antiquitate habeant, ceu fit vg etiam in rotam dentatam! Valde gaudeo ergo: pergatis, si lubet! :D

Dein, Tulliana, si uti de Vmberto Eco loquar hortaris, leporem hortaris ut currat (ut unam materierum vostrarum reciperem horum dierum :lol: )! Primum em gustibu meis optimum narratorum esse: e narrationibus, "Nomen Rosae" et "Baudolino" tam gratae factis verbisque compositis fuerunt, ut intra septimanam perlegerim. "Perpendiculum Foucaultianum" multo plus temporis requisiit qua admodum eruditione mera fultior, studiis postremi anni lycaealis tempus sevocare instantibus. E tractatibus eos, qui "Opera aperta" et "De lingua optima requirenda" inscribuntur - heu non sine difficultate :oops: - totos perlegi, "Apocalyptica et integrata" "De forma substantiae" partim solummodo lustravi. Quod maxime mi placet eius scriptorum, elegantia linguae sine adminiculis est: lingua ut verum instrumentum, verbum ut trames, non finis, per significatum suumpte usurpatum. Vg primae duae periodi Nominis Rosae tantopere placuerunt, ut nuncusque memoria verbatim eos retineam.

Sed nunc dormitum abeundum est, mox plura dicere potero.
Tu interim, quae opera eius legisti? Dicas mi sodes quid de eo censeas

et valde vale mihi

PS utrum pro academia significas, lycaeum an universitatem? Si prius (ut vero puto), tres ante annos ea studia complevi, nunc tertium universitatis architecturae annum ago. Tu?
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 18 Nov, 2006 11.53

Marcus Tullianae amicae sermonis Latini amantissimae sal.

Carmen Konstantego Ildefonsa Gałczyńskiego


Prorsus nescio, optima, cur in epistula Latine composita (#6402) genetivo Polonico usa sis. Nonne scribi oportebat „carmen Constantii Ildefonsi Gałczyński“?
„Ildefons“ sive „Hildefons“ vetus nomen est Germanicum < hilta = pugna + funs = cupidus; Ildefons ergo „pugnandi cupidus“ (Germ. -fons ≠ lat. fons, fontis m. :!: ). Latine: Ildefonsus (Hispanice, Italice: Ildefonso; S. Ildefonsus archiepiscopus Toletanus).

Latinitatem colamus!

Quam felicissimum tibi exopto hebdomadae exitum.

XIV Kal. Dec. Ex Rhenania inferiore.
:D
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Tulliana on Sat 18 Nov, 2006 15.32

Tulliana M. Favonio homini nominum enodandorum tam valde perito s.d.p.


Genetivo Polonico uti ausa sum solum per iocum, ut eum Vettio Saturnino demonstrarem.


Vale et salve carissime mi Marce! :P
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Tulliana on Sat 18 Nov, 2006 17.50

Tulliana Rhumaki suo pulcherime semper scribenti s.d. p.


,,Rumaku" mihi tam familiare!! Etiam atque etiam epistulis tuis ac eruditione magis fascino. Opera Umberti Eco tibi similiter magna cum voluntate lego.
Ad unguem <si ita dicere licet> hos libros eius perlegi:
- ,, Nomen rosae"
- ,,Insula diei antecedentis"
-,, Baudolino"
-,, Perpendiculum Foucaltianum"
-,, Res gestae pulchritudinis"
-,, Mystica flamma reginae Loana nominatae"

Praecipue mihi placent : ,, Nomen rosae" et ,,Perpendiculum Foucaltianum ''propter multa secreta ac res, quae ad primas personas harum narrationum attinent. Scito tamen care amice, omnium librorum Umberti Eco illud pulcherrimum censeo, cuius titulus ,,Baudolino" est.
Diligo legere caput, quo Baudulino Hypatiam <mulier forma admirabile> cognoscit et statim amare coepit. Nuper perlegi librum ,,Mystica flamma reginae Loana nominatae". Tibi quoque legendus est! Sine dubitatione hic liber Eco facillimus lectu est, tamen variis aenigmatibus et imaginibus a ipso scriptore electis abundat.

P. S. Ego iam ad gradum magistri artium litterarum promota sum et... studia mea porro persequor.

Valde vale ... et mox rescribe!!! :P
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron