Tulliana Rhumaki suo pulcherime semper scribenti s.d. p.
,,Rumaku" mihi tam familiare!! Etiam atque etiam epistulis tuis ac eruditione magis fascino. Opera Umberti Eco tibi similiter magna cum voluntate lego.
Ad unguem <si ita dicere licet> hos libros eius perlegi:
- ,, Nomen rosae"
- ,,Insula diei antecedentis"
-,, Baudolino"
-,, Perpendiculum Foucaltianum"
-,, Res gestae pulchritudinis"
-,, Mystica flamma reginae Loana nominatae"
Praecipue mihi placent : ,, Nomen rosae" et ,,Perpendiculum Foucaltianum ''propter multa secreta ac res, quae ad primas personas harum narrationum attinent. Scito tamen care amice, omnium librorum Umberti Eco illud pulcherrimum censeo, cuius titulus ,,Baudolino" est.
Diligo legere caput, quo Baudulino Hypatiam <mulier forma admirabile> cognoscit et statim amare coepit. Nuper perlegi librum ,,Mystica flamma reginae Loana nominatae". Tibi quoque legendus est! Sine dubitatione hic liber Eco facillimus lectu est, tamen variis aenigmatibus et imaginibus a ipso scriptore electis abundat.
P. S. Ego iam ad gradum magistri artium litterarum promota sum et... studia mea porro persequor.
Valde vale ... et mox rescribe!!!