Congregamini Veterani!

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Congregamini Veterani!

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 28 Iun, 2009 1.26

Mercurius omnibus sodalibus s. d.

Colloquia nostra olim frequentatissima interrupta esse moestissimo animo video. Quod etiam ex mea culpa factum est: novo enim foro - quod anglice blog vocatur - linguae latinae propagandae instituto, nostro foro visitando vix aut ne vix quidem vaco. Ne autem hoc forum evanesceret, ecce hoc thema inchoavi, signo quasi veteranorum in terra defixo, ut esset, circum quod omnes sodales amatissimi congregarentur. Agedum amici! Venite, venite, ac narrate, quid vobis in mensibus praeterlapsis in usu venerit! Quod ad me attinet, gradum doctoratus sum tandem adeptus, ac nunc in Instituto quodam historico studiis historicis me addixi. Et si quis inspicere velit forum meum quamvis Hungaricum, huc eat:
http://laudator.blog.hu/ Valete iam, ac absentiam meam diuturnam ut aequo animo feratis vos vehementissime imploro. Budapestini, die IV. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Re: Congregamini Veterani!

Emitteby Iulia on Mart 30 Iun, 2009 22.44

Salve Mercuri!
Confiteor et me his mensibus pigriorem factam esse in scribendo - nisi quid gravis intercedat, huius anni autumno matheseos diploma obtinuero! Fortassis revera id nobis contingat, ut frequentius hic fiat colloquium. Equidem libentissime memini dierum transactorum in Hungaria!
Hodie hactenus. Si responderis, polliceor et me responsuram. :D vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: Congregamini Veterani!

Emitteby Marrucinus on Sol 05 Iul, 2009 12.43

Pauci veteranos libenter se vocitantur, cucncti potius... iuveniles.
Remotis iocis, displicet mihi scribere non posse, cum veteranum non essem :cry:
Marrucinus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Iov 28 Mai, 2009 9.45
Location: Bononia, Emilia / Theate Marrucinorum, Aprutiis.

Re: Congregamini Veterani!

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 13 Iul, 2009 20.19

Mercurius Iuliae Marrucinoque s. d.

Et me iuvat dierum Budapestini cum te transactorum meminisse. :) Quam facillime Latine colloqui poteramus! Congratulor tibi iam nunc pro diplomate matheseos. Quid vero de Marco?
Sex iam anni lapsi sunt, Marrucine, cum hoc colloquium quasi incepimus; iure ergo quodam veterani nominamur.... sed si vis hoc colloquio immisceri, libenter nuncios tuos legemus. Quis es, unde venis?

Valete. Budapestini, die III. Id. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Re: Congregamini Veterani!

Emitteby Marrucinus on Mart 21 Iul, 2009 0.28

Mercurio cunctisque lecturis salutem.

Quidam italus sum viginti et trium anni natus, Mercurie. Piget et me colloquia vestra non tam assidua esse quam fuerunt quia latinam tunc colere atque sermonem meum polire amplius non possum. Forsitan quisquis veteranorum narrabit quid ei in mensibus aestivis in usu venerit, vel in mensibus praeterlapsis in usu venit, et sic discussio ista proficietur. Mihi discussionem quamdam inchoare in corde est (alio loco, plane), cuius argumenta de utilitate hoc foro scribendi unusquisque quid putes, atque de intentionibus uniuscuiusque huic foro nomen dando.
Forum cui operam das vidi et valde placuit mihi; heu miser, quia magyara legere nescio!
Fortunati estis vos fori utentes qui collationes latinas os ad ore habuistis; spero et mihi hoc accidat, aliquando.

Valete.
Marrucinus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Iov 28 Mai, 2009 9.45
Location: Bononia, Emilia / Theate Marrucinorum, Aprutiis.

Re: Congregamini Veterani!

Emitteby Marrucinus on Sol 26 Iul, 2009 15.35

Errata in nunciis meis praeteritis:

Pauci veteranos (>veterani ?) libenter se vocitantur (>vocitant).
...cum veteranum (>veteranus) non esssem.

... de utilitate hoc foro scribendi unusquisque quid putes (>putet).
Heu miser quia magyara (>magyaram) legere nescio.

Displicet mihi hunc forum invenissem cum iam fere nullae commoditatis mihi esset. Neque enim oblectari possum saepe scribendo atque legendo et de mendis grammaticalibus ignotum esse, neque instrui rare scribendo atque legendo sed de mendis grammaticalibus correptum esse. Bah!
Marrucinus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Iov 28 Mai, 2009 9.45
Location: Bononia, Emilia / Theate Marrucinorum, Aprutiis.

Re: Congregamini Veterani!

Emitteby Martinus567 on Sat 21 Nov, 2009 18.55

Salve amice Hungarice,
Mercurio Hungarico s.d.
patria mea quoque Hungaria, est sed non sum Budapestiensis, incolo in Comitato Castraferrei. Cum operibus tuis latinam vivam adiuvare gaudeo. Locus interretis tuus bene cedit.
Reliquia bona opera.
Vale!
Martinus567
 
Nuntii: 35
Nomen dedit: Ven 20 Nov, 2009 20.56
Location: Hungaria occidentalis


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron