Mercurius omnibus sodalibus s. d.
Colloquia nostra olim frequentatissima interrupta esse moestissimo animo video. Quod etiam ex mea culpa factum est: novo enim foro - quod anglice blog vocatur - linguae latinae propagandae instituto, nostro foro visitando vix aut ne vix quidem vaco. Ne autem hoc forum evanesceret, ecce hoc thema inchoavi, signo quasi veteranorum in terra defixo, ut esset, circum quod omnes sodales amatissimi congregarentur. Agedum amici! Venite, venite, ac narrate, quid vobis in mensibus praeterlapsis in usu venerit! Quod ad me attinet, gradum doctoratus sum tandem adeptus, ac nunc in Instituto quodam historico studiis historicis me addixi. Et si quis inspicere velit forum meum quamvis Hungaricum, huc eat:
http://laudator.blog.hu/ Valete iam, ac absentiam meam diuturnam ut aequo animo feratis vos vehementissime imploro. Budapestini, die IV. Kal. Iul.