Marcus Mercurio suo s.p.d.
Litteris tuis, amplissime mi amice, perlectis atque perpensis fieri non potest, quin tibi partim assentiar, partim obloquar. Neque enim causam esse puto, cur Patibulum tuum „omnium thematum celeberrimum factum esse“ doleas, praesertim cum tibimet ipsi id non „omnino despernendu(m) esse“ videatur. Quot vero sodales nuntios ad Patibulum pertinentes perlegerint, nescimus; sed quotiens perlecti sint, manifestum est. Qua de re non alienum videtur contendere Patibulo tantam inesse vim, ut non solum sodalium delectet animos, sed etiam ad humanitatem eruditionemque prosit augendam. Ut exemplo utar: equidem ab amicis Brasilianis, qui ludo nostro interfuerunt, adductus sum, ut Euclidis da Cunha librum „De bello Sertaneio“ („Os Sertões. Campanha de Canudos") legerem deque re adhuc prorsus mihi ignota certior fierem. „Sunt (quidem) themata, quae (Patibulo) notabiliora ac doctiora sunt“, sed ea „
rarissime... a nobis frequentata“ esse nego, idque indice colloquiorum inspecto apparebit. Quod vero ad novos sodales attinet, plane tibi assentior. Cum Fórum vestrum Hungaricum nuper visitavissem, Hungaros Latinitatem colentes, quamvis sodales tuos, mi Mercuri, ad colloquia nostra pertrahere conatus esses, consimili difficultate implicatos esse intellexi. Quid igitur? Suos quisque nostrum amicos adhortetur oportet, ut ad colloquia Latina veniant nuntiosque legant atque mittant. Ceterum non dubito, quin forum nostrum in suo statu mansurum sit. „Pauci, sed leones.“

Quam laetissimam tibi exopto Dominicam.
VIII Id. Feb. Ad Cornicum Campum solis luce completum.