LECTIO MAGNA

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

LECTIO MAGNA

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 09 Iun, 2005 21.03

Ludamus sodales! :D

Nil dubium est, quin pluribus vestrum nota sit illa aemulatio librorum televisioria, quae Anglice THE BIG READ, Germanice DAS GROSSE LESEN, Hungarice vero A NAGY KÖNYV vocatur. In hoc ludo spectatores suffragia sua ferre possunt, quae opera litteraria sibi optima videantur. In ludo sunt partes plures, de quibus infra; denique vero ei operi palma datur, quod punctorum plurimum tulerit. Quid, si et nos? Ecce regulae, quas ego creavi: quae si minus placuerint, a vobis corrigi poterunt:

I. Nonnisi opera Latine scripta designare licet. (Ita ludus noster aliquantulum specialis fieri potest.) Eligi vero possunt opera litteraria cuiusvis generis, utpote prosaica, lyrica etc.

II. In singulis operibus designandis breviter cuicunque explicandum est, quare illud sibi placeat.

III. Methodus vero ludi haec esto:

1.) Peridodus prima: quicunque ludere velit, in hac periodo opera NON PLUS QUAM decem sibi gratissima designato, verbis suis laudatoriis annexis. Haec periodus in die ultima Iunii finietur.

SODALES, QUI LUDERE VELITIS: NON DEBETIS DECEM OPERA DESIGNARE: ETIAM MINUS DENOMINARE POTESTIS (VEL UNUM), SED PLUS NON.

2.) Periodus secunda: ex operibus candidatis series concinnabitur decem operum eorum, quae plurima puncta tulerint. E ceteris duo opera novis suffragiis his decem operibus addi possunt. Huius vero periodi finis Idibus Iuliis esto.

3.) Periodus tertia ultimaque in septimanas duodecim dividitur. In singula septimana opus unum e ludo excludendum: suum quisque suffragium ferre poterit, quid sibi excludendum videatur, quae opinio certe argumentis sibi affirmanda erit. In omnibus diebus Dominicis eventus annunciatur, id est, valedicemus operi illi, quod uti excludendum puncta plurima tulerit. In fine septimanae duodecimae apparebit, quod opus victor futurum sit. Haec periodus incipiet Kalendis Augustis, finietur vero die 23. Octobris.

Agitedum sodales, opera vobis carissima sine mora in hanc arenam dimicatum mittite! :D

QUICUNQUE IN HOC FORO VERSATUR, IN QUACUNQUE PERIODO LUDO SE IMMISCERE POTERIT! :D



Valete. Budapestini, die V. Id. Iun.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Mart 14 Iun, 2005 0.52, edited 2 times in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 09 Iun, 2005 22.34

M. Favonius Mercurio suo Hungarico s.d.p.
Iucundum quidem, illustrissime mi amice, excogitasti ludum, cuius admiratione multos sodales imbutum iri suspicor, sed ainmadvertendum est, quas ingenii vires quantumque in libris eligendis iudicium postulet id, quod moliris. Tamen quam plurimos magnam spero ex hoc ludo capturos esse voluptatem. :D
Quod vero ad regulam I attinet, illud „Nonnisi opera Latine scripta designare licet“ restricte observari oportet, id est: „Nonnisi opera originaliter Latine scripta designare licet“; quaecumque enim in Latinum conversa sunt, quamvis Latine sint scripta, ea excludenda esse censeo. Tu quid censes?
Optime vale. V Id. Iun. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 09 Iun, 2005 23.55

Mercurius Marco suo s.

Recte dicis, Marce, opera non Latine scripta a ludo excludenda; immo, cum regulas meditarer, nec opera in aevo medio recentioreque scripta ludo esse admittenda putavi; quod vero postea abieci. Ceterum non minimam consolationem mihi praebet, quod consilium meum tibi placuit. Cras decem opera, quae mihi in Latino Parnasso erranti omnium gratissima erant, si valebo, cum commentariis meis vobis enumerabo. Sed tu, dilectissime amice, si cadentia sidera tibi nondum suadent somnos, praeoccupabis me in hoc negotio! :D Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 11 Iun, 2005 0.27

Mercurius sodalibus s. d.

Promitto cras mea X. gratissima opera litteraria a me publicatum iri; nunc autem "musto plenus sum" (Act. 2.13.), quae res me impedit, quin plus scribam... Valete. Budapestini, d. IV. Id. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 11 Iun, 2005 20.25

Mercurius sodalibus s. d.

Ecce sodales, opera illa, quae mihi maxime grata sunt (sequentia operum nunc nihil interest!)

I. Vergilii Ecloga I.

Magister meus luculente olim nobis discipulis demonstravit, quam veris coloribus Vergilius in hac ecloga belli furorem ac atrocitatem depinxisset; ac quam gravia verba essent "nos patriam fugimus". :(

II. Martialis: epigrammaton libri XIV.

O Martialis! Quam iucunda salsaque tua carmina, quae semper animos lectorum recreare possunt! Quis esset, quaeso, qui te legens oscitaret??? :D

III. Cornelii Taciti Annales

Liber est, quem ab initio usque ad finem perlegi. Quid plura? Qui naturam tyrannidis cognoscere velit, Tacitum legat!

IV. Aurelii Augustini Confessiones

O Augustine! Admirabilis est fides tua, sed admirabiliores sunt tuae confessiones, ubi ratio ac vis religionis Christianae ex omni parte demonstratur. Ac quam maximus robur in verbis tuis!

V. Horatii Flacci carmen ad Leuconoen (Carm. I.11.)

Carmen clarissimum, ubi vitae brevitas sorsque mortalium pulcherrime demonstratur.

VI. Horatii Flacci 'altercatio cum Lydia' (Carm III. 9.)

O amor! Quot iurgia, tot oscula! :D

VII. T. Livi ab urbe condita libri

Amo historiam, ac amo fabulam ut vocatur Romanensem. Ergo amo Livium illum Pompeianum! :)

VIII. Vergilii Aeneis

Opus grande, opus perenne. Opus, quo multa milia hominum delectabantur, etiamnnunc delectantur. Opus, quo plurimi poetae inspirabantur. Iulus. Dido. Turnus. Camilla. Nisus et Euryalus. Et certe: pius ille Aeneas.

IX. M. Tullii Ciceronis Cato maior de senectute

Opus pulcherrimum, humanitate ac sapientia praeditum. Ars senescendi.

X. C. Sallustii Crispi liber de coniuratione Catilinae

O quam gratum est mihi hoc opusculum! Sallustius, qui causas quaerit. Qui mores Romae detestatur. Historia moralis. :)

Omnia haec opera inveniuntur in hac inscriptione: http://www.thelatinlibrary.com/

Valete. Budapestini, d. III. Id. Iun.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Sol 12 Iun, 2005 17.02, edited 3 times in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 12 Iun, 2005 1.34

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio suo s.
Diu multumque mihi cogitanti, quaenam opera Latina ego quidem putarem gravissima maximique ponderis, haec venerunt in mentem:
I – Principem locum obtinent P. Vergili Maronis Aeneidos libri XII, quippe qui apud nos Latine doctos eadem valeant auctoritate qua Libri Divini apud theologos.
Cetera opera per ordinem nunc propono:
II – Q. Horati Flacci carminum libri IV. Quicumque enim versus hos elaboratissimos curiose atque contente legerint, eos sollicitudine se liberaturos esse pro certo habeo. "Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi finem di dederint, Leuconoe, ...": verba amplissima (c. 1, 11).
III – T. Lucreti Cari de rerum natura libri VI. Qui vir Epicurum secutus „e tenebris tantis tam clarum extollere lumen“ potuit, ut diffugerent animi terrores... (III 1 et 16).
IV – P. Ovidi Nasonis Metamorphoseon libri XV. Nemo nostrum est, quin ex carmine eius perpetuo, quippe quod versibus excellat elegantissimis, summam capiat voluptatem.
V – M. Tulli Ciceronis de oratore libri III; quibus enim optime Latinitate instruimur.
VI – Eiusdem Cato maior de senectute; qui liber plenus sapientiae cum hominibus aetate iam senioribus, tum etiam iuventuti maximo est usui: explicatur enim, „...quibus facillimis rationibus ingravescentem aetatem ferre possimus“ (2, 6).
VII - Eiusdem Tusculanarum disputationum libri V. Ecce verba ipsius Ciceronis: „Hanc enim perfectam philosophiam semper iudicavi, quae de maximis quaestionibus copiose posset ornateque disputare“ (4, 7), et disputavit copiose ornateque de morte, de dolore, de aegritudine, de animi perturbationibus, de virtute.
VIII – L. Annaei Senecae ad Lucilium epistularum moralium libri XX. Quem auctorem, qui, ut Quintilianus scripsit (cf. inst. or. X 125sqq.), „in philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit“ et „si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensu potius eruditorum quam puerorum amore probaretur“, hoc loco minime praetereundum esse censeo.
IX – Corneli Taciti ab excessu Augusti libri XVI. Sermo eius mirum in modum accommodatus videtur esse ad res gestas "sine ira et studio" expositas.
X – Anici Manli Severini Boethi consolationis philosophiae libri V. Qui liber suopte titulo commendatur.
Haec habui, quae de libris a me electis dicerem. Utinam ne in hac re parum perfecte proposita offendamini! :roll:
Optime valete.
Pridie Idus Iunias. Ad Cornicum Campum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sol 12 Iun, 2005 12.52

Iulia sodalibus sal.

Non amo semper hoc "Quid est optrimum?". Quis optimus Germanus? Adenauer melior Gutenbergo? Quid de Einstein, Kant etc.? Quis optimus liber? Quae sunt legenda, quid est canon legendi? Quae optima musica? Quae scienda? Maioris est momenti uxorem Iovis novisse, quam aliquid scire de "theoria quantorum" et de incertitudine a Heisenberg inventis?

Tamen videbo, quae opera Latine scripta mihi sint carissimi:


1) Erasmi Roterodami "Laus Stultitiae".
Quanta sagacitate vir ille doctissimus de stultitia er de sapientia disserit!

2) C. Valerii Catulli carmina, imprimis carmen tertium.
"Lugete, o Veneres cupidinesque". Carmen tanto lepore, neg caret salis, ut maxima pars eorum, quae scripsi Catullus.

3) Q. Horatii Flacci satura I,9.
Mire congruunt lingua et metrum cum argumento!

4) Q. Horatii Flacci carm. I,9.
"Vides, ut alta stet nive candidum Soracte..." carmen mihi pergratum ob metrum et compositionem eius.

5) Q.Horatii Flacci carm. III,9.
"Donec gratus eram tibi..." Iterum compositio. Ceterum eadem, quae ait Mercurius.

6) P. Ovidii Nasonis Metamorphoses.
Amo omnia, quae pertinent ad mythos, ergo non possum omittere metamorphoses!

7) L. Annaei Senecae Apocolocyntosis divi Claudii.
Satura in mortem et apotheosin Claudii. iuvat.

8 ) M. Tulii Ciceronis de re publica libri
Pro dolor parum adhuc legi Ciceronis, sed amo eloquentiam eius ac facundiam.

9) T. Lucretii Cari de rerum natura libri VI.
philosophia naturalis epicureana. Iuvat eiam haec legere et comparare cum scientiis modernis! Ceterum lingua etiam pulchra.

10) Ausonii "Ubi nata sit Bissula et quomodo in manus Domini venerit".
Non carmen magnum vel bene notum, sed nesciocur diligo hos versus. Est quasi una e margeritis, quae inveniuntur in semitae margine.


Non est ordo in his et multa sunt, quibus non hic est locus, e quibus praeter notiora enumerare velim

11) Galilei Sidereus nuncius. liber, in quo maxima persuasione maximaque rerum scientia demonstrantur inventiones illius physici.


Valete quam optime!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 14 Iun, 2005 0.50

Mercurius Iuliae s. d.

Recte scripsisti, Iulia, opera litteraria haud facile inter se comparari posse. Ut pergam, quod coepisti: quis melior? Vergilius an Tacitus? Homerus an Sophocles? Stultus est, qui unumquemque alio praeponat. Hoc vero "certamine" operum auctorumque occasionem praeberi censeo ad modeste ac decenter disputandum de operibus, de eorum virtutibus ac vitiis.
Ut ad disputandum aggrediar: mihi quidem liber ille Erasmianus minus placet. Quid? quod etsi mirabili cum facultate verborum illa laus descripta, ac arte oratoria ita praedita, ut et Cicero in illa habuisset, cui invideret: tamen laus illa stultitiae mihi nonnisi ludus vanissimus videtur, in quo Erasmus omnia facta generis humani nihil aliud quam stultitiam esse declarat, quod in initio fortasse iocosum est, tamen post paginas nonnullas fit molestum ac longinquum. Certe, non me praeterit mores sui temporis in hoc opere ab Erasmo castigari; tamen, nimium illud opus est, et ut dicitur minus plus fuisset. Quid de hoc censes? Vale. Budapestini, d. XVIII. Kal. Iun.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Sol 19 Iun, 2005 2.36, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Mart 14 Iun, 2005 16.06

Lucia Aurelica sodalibus sal.
Haec sunt opera mihi gratissima: (Quam autem difficilis electio semper est!)

1. Q. Horatii Flacci carmen III, 30 (Exegi monumentum…), cuius et verba et elocutio vim magnificam inexplicabilemque habent. Certum est poetam monumentum “aere perenniusâ€
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Iulia on Merc 15 Iun, 2005 18.52

Iulia Mercirio sal.

Non possum, quin saltem ex parte tecum consentiar. Dicis ludum esse vanissimom? Esto, sed quid impediat et tales libros hic enumerare? Multo sunt graviora, qui mehercle digna sunt qui citentur, sed esse debet quoddam loci aliis.
Recte reprehendis Erasmum, qui de certis rebus tam ampla scribit, tamen imprimis initium valde mihi placet. Scribam ergo "Initium Erasmi Laudis Stultitiae"? Fortasse offendit Laudis Stultitiam, si omne opus vis legere, oportet legere in nonnullis locis magis tamquam librum gravem er philosophicum quam quasi opusculum iocosum, sed et alii auctores iterum ac iterum loquuntur de iisdem thematibus. Seneca e.g. plus quam XX libros, plus quam CXXIV epistulas ad Lucilium scripsit: certe eadem brevior scribere potuisset, et in fine multa dicit, quae non vel parum pertinent ad ethicam, quae ergo non tanta auctoritate sunt quam initium, sed longitudo non multum minuere potest pretium huius operis.
Ceterum mihi non tam multa nota sunt opera Latina, cum in schola nonnisi pauca legi possunt et nunc tempus mihi deest ad plura legendi, nisi forte sunt feriae semestri vel participio in seminario Latino. Lucretium et Phaedrum e.g. legi privatim, et Erasmum, sed e.g. Ciceronis praeter sententias singulatas novi solum "De re publica", pauca Horatii, pauciora Martialis, et Vergilium omnem omisimus scholae, cuius Aeneida adhuc ne quidem privatim legi nisi in conversione. Quo maxime doleo, et quam ob rem tam gratum est mihi florilegium nostrum, a quo incitata sum ad Lucretium legendum et ubi Bissulam novi.
Libenter ergo proposuissem multa alia opera, si modo ea legissem! :lol: Ex iis quidem, quae novi, Laudem Stultitiae diligo.

Vale.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 15 Iun, 2005 20.14

Mercurius Iuliae s. d.

Nemo iverit inficias, o Iulia, opus illud inscriptum "Laus stultitiae" maximi momenti in ea aetate fervidissima fuisse, ac etiamnunc merito a plurimis legi laudarique. Summo ergo iure librum illum Erasmianum seriei tuae addidisti. Ego nonnisi meam opinionem tibi demonstravi, sed, quamquam non placuit mihi, tamen "Laudem Stultitiae" librum esse praeclarum concedo. :oops:
Quod autem ad illud attinet, quid legeris quidve non, eheu nec ego e. g. Aeneidem totam legi, nonnisi libros I-III., de ceteris vero libris partes nobiliores. Nec opus Livianum integrum; nec... nec... ne ergo te pudeat parum operum Latinorum adhuc a te lectum: cum arx longa, vita brevis est. :D Vale. Budapestini, d. XVI. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Iov 16 Iun, 2005 12.45

Iulia Mercurio sal.

Arx longa? :lol: ubi est, haec arx? Aedificium longissimum, nisi fallor, in insula Ruegen reperitur, longitudine quidem circiter quinque chiliometrorum!

Hac nocte aliud mihi venit in mentem, quod sane lectu est dignum: Poema illud Hadriani "Animula vagula blandula", nescio autem, in cuius operis locum ponam mei canonis - fortasse felix es et Laudem Stultitiae expellam. ;-)

Cura ut valeas.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 16 Iun, 2005 14.22

Mercurius Iuliae s. d.

Errare Romanum est... ... ...vel humanum est :lol: Vale. Budapestini, d. XV. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Iov 16 Iun, 2005 16.15

Lucia Iuliae et Mercurio sal.
Ego pro mea parte Iuliae assentior, nam quid hoc e ludo effecturum sit vix imaginari possum. Nisi quaestionem ponemus, quid peius sit, aliam autem plene, quid sit excludendum – quidnam differt? Quid tu, Mercuri, de virtutibus ac vitiis disputandis dicis, bene sonat, attamen (absit invidia verbo) quot homines, tot sententiae, ac “non omnibus unum est, quod placet. Hic spinas colligit, ille rosasâ€
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Marcus Favonius on Iov 16 Iun, 2005 20.34

Nolite oblivisci, sodales carissimi: LUDUS est :!:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Next

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron