M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio suo s.
Diu multumque mihi cogitanti, quaenam opera Latina ego quidem putarem gravissima maximique ponderis, haec venerunt in mentem:
I – Principem locum obtinent
P. Vergili Maronis Aeneidos libri XII, quippe qui apud nos Latine doctos eadem valeant auctoritate qua Libri Divini apud theologos.
Cetera opera per ordinem nunc propono:
II –
Q. Horati Flacci carminum libri IV. Quicumque enim versus hos elaboratissimos curiose atque contente legerint, eos sollicitudine se liberaturos esse pro certo habeo. "Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi finem di dederint, Leuconoe, ...": verba amplissima (c. 1, 11).
III –
T. Lucreti Cari de rerum natura libri VI. Qui vir Epicurum secutus „e tenebris tantis tam clarum extollere lumen“ potuit, ut diffugerent animi terrores... (III 1 et 16).
IV –
P. Ovidi Nasonis Metamorphoseon libri XV. Nemo nostrum est, quin ex carmine eius perpetuo, quippe quod versibus excellat elegantissimis, summam capiat voluptatem.
V –
M. Tulli Ciceronis de oratore libri III; quibus enim optime Latinitate instruimur.
VI – Eiusdem
Cato maior de senectute; qui liber plenus sapientiae cum hominibus aetate iam senioribus, tum etiam iuventuti maximo est usui: explicatur enim, „...quibus facillimis rationibus ingravescentem aetatem ferre possimus“ (2, 6).
VII - Eiusdem
Tusculanarum disputationum libri V. Ecce verba ipsius Ciceronis: „Hanc enim perfectam philosophiam semper iudicavi, quae de maximis quaestionibus copiose posset ornateque disputare“ (4, 7), et disputavit copiose ornateque de morte, de dolore, de aegritudine, de animi perturbationibus, de virtute.
VIII –
L. Annaei Senecae ad Lucilium epistularum moralium libri XX. Quem auctorem, qui, ut Quintilianus scripsit (cf. inst. or. X 125sqq.), „in philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit“ et „si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensu potius eruditorum quam puerorum amore probaretur“, hoc loco minime praetereundum esse censeo.
IX –
Corneli Taciti ab excessu Augusti libri XVI. Sermo eius mirum in modum accommodatus videtur esse ad res gestas "sine ira et studio" expositas.
X –
Anici Manli Severini Boethi consolationis philosophiae libri V. Qui liber suopte titulo commendatur.
Haec habui, quae de libris a me electis dicerem. Utinam ne in hac re parum perfecte proposita offendamini!
Optime valete.
Pridie Idus Iunias. Ad Cornicum Campum.