De Mermecolionte

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Mermecolionte

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 04 Feb, 2010 11.45

Μarcus Mermecolioni sal.
Lectis litteris Bubonis, quem feliciter in Colloquia Latina revertisse non mediocriter gaudeo, te quoque spero epistularum nobiscum habiturum esse commercium. Ut exordiar commode, amice, te tibi puto imposuisse nomen, quod ductum videtur esse a Graeco Μυρμηκολέων (cf. Iob 4, 11, LXX). Cuius vocis origine enodata parem te magnanimitate leoni fateris esse, formicae sedulitate prudentiaque. Equidem autem parum intellego, quanam hercle ratione ducti interpretes illi septuaginta verbum Hebraicum לַיִשׁ miro illo converterint modo. Tu quid sentis?
Vale. Pr. Non. Feb. Ex Rhenania inferiore.

Divisum e themate "Novus es in foro? Huc accede!". Andreas Moderator.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Novus es in foro? Huc accede!

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 04 Feb, 2010 13.30

Περὶ τοῦ Μυρμηκολέοντος

Monstri posterior pars est formica tenella,
Concutit hercle iubam parte priore leo.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Novus es in foro? Huc accede!

Emitteby Bubo on Iov 04 Feb, 2010 22.39

Bubo Marco Fauonio Mermecolioni salutem dat plurimum

salue, Zephyre mi carissime! te gaudeo etiamnum huius fori uias plateasque perambulare atque discipulis amicisque magna sagacitate, ut soles, aenigmata proponere. uerum mirificam uocem Mermecolio sibi nomen acquisiuisse uidetur. nam haec uox לַיִשׁ (lah'-yish) apud Iob 4, 11 sine dubio aut leonem insoliti generis indicat aut leonem insolito modo appellat. translatio ergo mendosa est. quod si mendum comiserunt interpretes, cur hoc potissimum modo? nonne pro uerbo insolito Hebraeico insolitum quoddam Graecum ponere uellent? nam apud Strabonem (Geogr. 16.4.15) inuenimus uerbum μύρμηξ , quod plerumque formicam significat, pro alio quodam animalis genere adhibitum:

"Haec regio elephantis abundat et leonibus, qui formicae uocantur et genitalia auersa habent et colorem aureum, pilis non tam densis uestiti, ut Arabici." *

suspicor interpretibus septuaginta, quippe quibus fontium abundans copia erat, significationem eius uocis paululum ambiguam haud ignotam fuisse et temere pro Haebraeico isto לַיִשׁ ab ipsis positam esse. sin omnino nouum quoddam uerbum conficere uoluissent eisdem originis. quid censetis?

ualete

* utor translatione honestissimi Caroli Muelleri, cuius Latinitatem iam diu admirari solebam (Parisiis, editore ambrosio Firmin-Dodot MDCCCLIII). ;)
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15

Re: Novus es in foro? Huc accede!

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 05 Feb, 2010 15.45

Marcus Buboni v. c. s.d.p.
Maximas ago tibi gratias, amice mi doctissime, pro litteris tuis humanitate plenis atque doctrina. Verbis tuis adductus iterum perpendi, quid Arturus Weiser* de Iob 4, 10sq. scripserit: quinque ibi reperiri vocabula, quibus significaretur leo; qua verborum copia, quae in lingua Theodisca imitando non posset effingi, verisimile esse demonstrari perniciosam potestatem Dei, cui resistere posset nemo. Ecce illa vocabula:
10 שַׁאֲגַ֣ת אַ֭רְיֵה וְקֹ֣ול שָׁ֑חַל וְשִׁנֵּ֖י כְפִירִ֣ים נִתָּֽעוּ׃
11 לַ֭יִשׁ אֹבֵ֣ד מִבְּלִי־טָ֑רֶף וּבְנֵ֥י לָ֝בִ֗יא יִתְפָּרָֽדוּ׃
LXX: 10 σθένος λέοντος, φωνὴ δὲ λεαίνης, γαυρίαμα δὲ δρακόντων ἐσβέσθη· 11 μυρμηκολέων ὤλετο παρὰ τὸ μὴ ἔχειν βοράν, σκύμνοι δὲ λεόντων ἔλιπον ἀλλήλους.
Equidem puto interpretes LXX nihil aliud voluisse nisi varia verba Hebraica variis etiam imitari Graecis.
Bene vale et feliciter. Non. Feb.

_________________________________________________________________
* Artur Weiser, Das Buch Hiob, 7. Aufl. Göttingen 1980, p. 48sq. (ATD 13).
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Novus es in foro? Huc accede!

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 05 Feb, 2010 16.31

Addendum.
Hieronymi Vulgata: rugitus leonis, vox leaenae, dentes catulorum leonum, tigris, catuli leonis.
Nova Vulgata: rugitus leonis, vox leaenae, dentes catulorum leonum, leo, catuli leonis.
Quanta inopia verborum! Et nostra aetate ex tigri leo nescio qua de causa factus est!
:shock:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Novus es in foro? Huc accede!

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 05 Feb, 2010 17.28

Ut facerem finem, inspexi etiam Buber-Rosenzweig (Die Schrift, ed. VI. Heidelbergae 1986, vol. 4., p. 284):
Gebrüll des Löwen, Fauchen des Raubwelps,
schon sind die Leuenzähne zerschlagen.
Das Pardeltier schwindet aus Mangel an Beute,
die Jungen der Löwin verstreun sich.
Ecce quinque verba inter se differentia in Theodisca quoque lingua!
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Novus es in foro? Huc accede!

Emitteby Bubo on Ven 05 Feb, 2010 20.14

Marcus Favonius Ursinus wrote:Ut facerem finem, inspexi etiam Buber-Rosenzweig (Die Schrift, ed. VI. Heidelbergae 1986, vol. 4., p. 284):
Gebrüll des Löwen, Fauchen des Raubwelps,
schon sind die Leuenzähne zerschlagen.
Das Pardeltier schwindet aus Mangel an Beute,
die Jungen der Löwin verstreun sich.
Ecce quinque verba inter se differentia in Theodisca quoque lingua!


:)

Bubo Zephyro suo salutem dat plurimum

Buber et Rosenzweig in translatione bibliae sacrae sibi non minus libertatis poposcisse uidentur. num tute, cum Krefeldiae bestiarium uisitas - exempli gratia hoc dico. nam credo te id facere nolle, quia animalia amas eaque non in bestiario sed naturae esse mauis-, quaereres "wo hier das Pardeltier zu sehen ist"? uerum enim dubito discipuolos hodiernis in scholis umquam de illo "Pardeltier" audiuisse. sed sentio te! quanta fuit olim copia lingua Theodisca! speluncam meam circumspicienti mihi qui primi in manus ueniunt libri? "Lateinische Stilistik für Deutsche" a Nägelsbach, "Ausführliches Deutsch-Lateinisches Handwörterbuch" a Georges (ha! apud eum nunc inueni: Pardel, Parder, f. Panther! :D ). si talium librorum paginas strictim modo peruolem, continuo apparet quam feruent robore et uigore uerborum. discrepat Theodiscum, quod centum et quinquaginta ante annis dicere solebant Germani ab hodierno Germanicae linguae usu, ut malum ex arbore antiquo discrepat uel gustu uel uisu ab eo fruge, quam hodie ubiuis nomine mali uendum dare audent. uide exempli gratia litteras th in uerbis Thier uel Rath uel That! quanta satietas atque plenitudo! uel e in casu datiuo: "Dem Manne kann geholfen werden!" qualem uirum putemus, qui nullam e litteram datiuo sui casu possidet? eunuchum! et qualem, cuius facta th litteris carent? mendicum! nedum de uerbis, quae "inusitata" declarabant magistratus. post bellum enim mundi secundum senatus consultum factum, quo "Duden" lexicon maximam auctoritatem adeptum est, cum melius fuisset is locus ab eo thesauro teneri, quem omnes nouimus sub titulo Germanico "Das Deutsche Wörterbuch" scilicet quem Jacob et Wilhelm Grimm conscripsere. ita quasi magistratus nutu linguam Theodiscam pauperiorem factam, copia et specie uerborum deminutis. fui! tyrannos semper linguam metuere. nam lingua intacta reuolutio quoque fieri possit. ;) hanc ob causam etiam opinor nos philologiae artem non satis magni aestimare posse, quoniam linguas seruat sine quibus homines nec cogitare nec communicare queunt.

utcumque sit, nonne confiteris "Raubwelp" non minus confectum et fictile quam μυρμηκολέων esse?


fac, ut optime te habeas! :)
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron