Marcus Favonius Ursinus wrote:Ut facerem finem, inspexi etiam Buber-Rosenzweig (Die Schrift, ed. VI. Heidelbergae 1986, vol. 4., p. 284):
Gebrüll des Löwen, Fauchen des Raubwelps,
schon sind die Leuenzähne zerschlagen.
Das Pardeltier schwindet aus Mangel an Beute,
die Jungen der Löwin verstreun sich.
Ecce quinque verba inter se differentia in Theodisca quoque lingua!
Bubo Zephyro suo salutem dat plurimum
Buber et Rosenzweig in translatione bibliae sacrae sibi non minus libertatis poposcisse uidentur. num tute, cum Krefeldiae bestiarium uisitas - exempli gratia hoc dico. nam credo te id facere nolle, quia animalia amas eaque non in bestiario sed naturae esse mauis-, quaereres
"wo hier das Pardeltier zu sehen ist"? uerum enim dubito discipuolos hodiernis in scholis umquam de illo
"Pardeltier" audiuisse. sed sentio te! quanta fuit olim copia lingua Theodisca! speluncam meam circumspicienti mihi qui primi in manus ueniunt libri?
"Lateinische Stilistik für Deutsche" a
Nägelsbach,
"Ausführliches Deutsch-Lateinisches Handwörterbuch" a
Georges (ha! apud eum nunc inueni:
Pardel, Parder, f. Panther! ). si talium librorum paginas strictim modo peruolem, continuo apparet quam feruent robore et uigore uerborum. discrepat Theodiscum, quod centum et quinquaginta ante annis dicere solebant Germani ab hodierno Germanicae linguae usu, ut malum ex arbore antiquo discrepat uel gustu uel uisu ab eo fruge, quam hodie ubiuis nomine mali uendum dare audent. uide exempli gratia litteras th in uerbis
Thier uel
Rath uel
That! quanta satietas atque plenitudo! uel e in casu datiuo:
"Dem Manne kann geholfen werden!" qualem uirum putemus, qui nullam e litteram datiuo sui casu possidet? eunuchum! et qualem, cuius facta th litteris carent? mendicum! nedum de uerbis, quae "inusitata" declarabant magistratus. post bellum enim mundi secundum senatus consultum factum, quo
"Duden" lexicon maximam auctoritatem adeptum est, cum melius fuisset is locus ab eo thesauro teneri, quem omnes nouimus sub titulo Germanico
"Das Deutsche Wörterbuch" scilicet quem Jacob et Wilhelm Grimm conscripsere. ita quasi magistratus nutu linguam Theodiscam pauperiorem factam, copia et specie uerborum deminutis. fui! tyrannos semper linguam metuere. nam lingua intacta reuolutio quoque fieri possit.
hanc ob causam etiam opinor nos philologiae artem non satis magni aestimare posse, quoniam linguas seruat sine quibus homines nec cogitare nec communicare queunt.
utcumque sit, nonne confiteris
"Raubwelp" non minus confectum et fictile quam μυρμηκολέων esse?
fac, ut optime te habeas!
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)