Iulia Mucio Andreae ceterisque sodalibus sal.
Nuper de hominibus, qui linguam Esperantam colunt, aliquae cognovi: Esse multo plures quam Latinistae, etiam conventus et periodica exstare caecis tantum Esperantistis destinata. Mihi igitur potius quaerendum esse videtur, cur tot homines illi linguae studeant, et plures quidem quam Latinae, cum mihi (ignoro Esperante) videatur linguam Esperantam nil habere, quin etiam Latina praebeat, immo vero in lingua Latina aliter ac in Esperanta maximum exstare corpus litterarum cum antiquarum tum etiam recentiorum hodiernarumque, qua de causa multo maior humanitas in Latinitatis studio sit. Ideo magis insanire mihi videntur, qui Esperante volunt loqui, quam qui Latinitatem vivam colunt.
Ceterum nonnumquam etiam ipsa me insanam puto ob nimium meum amorem Latinitatis.
Sed quid esset mundus sine insanis? Nonne omnes, qui umquam magna perfecerunt in historia humanitates, de aliquibus rebus insaniunt? Si ergo alii nos insanos ducunt, Andrea, id nihilo habendum esse censeo, et inter nos colamus insaniam nostram. Sunt, qui magis insaniant quam nos. Pro dolor autem perdifficile videtur invenire homines, qui aeque de Latinitate et de mathesi insaniant...
Multis etiam, cum in schola discerent linguam Latinam, terribilis iis videbatur ob copiam coniugationum declinationumque, quae scilicet maior est quam in multis linguis hodiernis, tamen puto malos magistros potius quam grammatica Latina eos terruisse. In Germania multi eorum, qui linguam Latinam discunt, ideo id faciunt, ut obtineant certificationem, qua dicitur eos eam linguam didicisse et qua opus est ad varia studia in universitate. Illi discunt grammaticam et verba, macimo labore conantur Caesarem legere, dein desinunt, ita ut in fine amara omnia experti sint, ad dulcia autem, id est ad litteras philosophicas historicasque, carmina, epistulas admodum faciliter legendas, ut pulchritudine docentiaque earum frui possint, numquam pervenerint. Egomet non miror eos mirari me tam ardenter illam linguam colere, quae ipsis tantam attulerit operam.
Causarum, quibus magistri conantur discipulis persuadere, ut linguam Latinam discant, plerasque pravas duco. Dicunt discipulos, qui didicerint linguam Latinam, melius intellegere linguam, suam vernaculam et facilius discere alias linguas. Quod non falsum est, sed operae pretium non est linguam Latinam ob hanc solam causam discere, ut melius scias linguam vernaculam: Minus laboriosum est solum grammaticam linguae vernaculae diligentissime discere. Item operae pretium non est, ut aliam quandam discam linguam: Nam minus laboris est discere unam linguam ab ovo quam discere unam ab ovo et unam, cuius structuram grammaticalem semanticamque iam aliquatenus intellego. Certe gaudeo me verbum Anglicum 'rural" a Latino 'rus' deducere posse, sed semel verbum mihi discendum est, et nil interest, utrum primum 'rus' Latinum an 'rural' Anglicum discam. Item gaudeo accusativum com infinitivo Graecum nullas iam mihi praebere difficultates, quod eandem rem iam Latine scio, sed semel oportet discam. (Miror, quot linguas oporteat discere, ut operae pretium sit primam omnium Latinam discere.) Certe aliquid prodest linguam Latinam discere, sed vera praemia non tam conspicua sunt quam in aliis linguis. Non fieri potest, quin linguam Latinam despiciant, qui eam non nisi sui ipsius causa discunt. Sed haec multi videntur confundere.
Quid efficere possimus nos, isti ut sententiam suam mutent, prorsus nescio. Fortasse oportet meliores fiamus magistri.
Mente fingere possum condiscipulos tuos obstupefactos, Muci! Mihi persuasum est eos vix ullum verbum intellegere!
Etiam mihi, quae primum eandem fere didici pronuntiationem Nuntiorum Latinorum, postea assuefacta sum pronuntiationi plus minusve restitutae, primum difficile fuit pronuntiationem Italicam intellegere; post autem duas vel tres sententias omnia fere intellexi. Nunc aliquando iocose mecum loquens vel textus legens in mente aliis pronuntiationibus utor, id est pronuntiatu mediaevali Germanico, pronuntiatu Italico, pronuntiatu Americano non bono illo, sed terribili illo more - putaverim eos Americanos, qui non omnium pessimam habent pronuntiationem, omnium optimam habere.
Curate, ut quam Latinissime valeatis!