Aenigmata varia

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Re: Aenigmata varia

Emitteby Gundisalvus on Lun 21 Iul, 2008 13.48

In meam mentem venit subito imaginem talem. Hortus deliciarum quæ vocatur pincta fuit ab Hieronymô illô Bosch. Valde delectabar in contemplatione eius formæ quum adstabam in Musæo matritense quod Hispanice Del Prado appellatur.
Vide: http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/8/80/GardenED.jpg

Vale quam beatissime, mi amice
Quin age, si quid habes (P. Vergilii Maronis Ecloga III:52)
Verus enim amor semper tempore tristi elucescit magis. (Philipp Melanchthon: Decl. de studiis Linguæ Græcæ)
User avatar
Gundisalvus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Sol 22 Iun, 2008 11.49
Location: Urbs Escurialensis, Hispania citerior

Re: Aenigmata varia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 21 Iul, 2008 15.42

Have, amice mi artium peritissime.
Iterum aenigma sollerter solvisti, quod gaudeo. Nonne omnes placent tabulae a Bosco ingeniosissime pictae? In itinerario Hispanico legi Philippum II, cum aetate iam provectus in Escoriali versaretur, imprimis iis delectatum esse tabulis, quas Hieronymus Boscus et Petrus Brueghel pinxerant. Equidem doleo, quod nondum in mediam iter feci Hispaniam. Novi quidem Malacam, Rondam, Hispalem, Cordubam, Granadam, Alhambram, neque vero – pro dolor - Madritum...Sit tibi bene.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Aenigmata varia

Emitteby Gundisalvus on Lun 21 Iul, 2008 16.13

Gundisalvus Marco salutem dicit:

Certe, mi amice, tibi confiteor præclaros inter reges nostros esse illos Philippum II ac Alphonsum X regem totius Hispaniæ. Rex sapiens, ut decet, Philippus fuit qui tam sedule artes foveret struendo Monasterium Escurialensem ubi multa manuscripta antiqua reperiuntur. Gaudeo te tabulas illas amare namque homo qui doctum esse voluerit, numquam enim universas artes ignorare decet. Pro certo, illi qui mihi maxime placent sunt multi pictores Germani (ut Cranach aut ille Albertus Durerus in cuius suas imagines xilographicas chalcographicasque semper sedule inspiciendo valde delector) aut alii ut Δομήνικος Θεοτοκόπουλος sive Græcus ille.

Vale
Quin age, si quid habes (P. Vergilii Maronis Ecloga III:52)
Verus enim amor semper tempore tristi elucescit magis. (Philipp Melanchthon: Decl. de studiis Linguæ Græcæ)
User avatar
Gundisalvus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Sol 22 Iun, 2008 11.49
Location: Urbs Escurialensis, Hispania citerior

Re: Aenigmata varia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 22 Iul, 2008 11.34

Marcus Gundisalvo s.d.p.
Avatarem tuum, mi amice, non mediocriter admiratus quaerere ausim, quem virum nobilem pictor expresserit. Quod vero ad Dureri opera attinet, imprimis me commoveri fateor imagine chalcographica, quae inscribitur Eques Mors Diabolusque (Theodisce Ritter, Tod und Teufel); mirum enim in modum demonstratur fieri posse, ut homo, dummodo virtutis se lorica texerit, mortis terrore insidiisque diaboli contemptis vitae cursum sine pavore conficiat. Optime vale. XI Kal. Aug. Ex Quirini Campo.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Aenigmata varia

Emitteby Gundisalvus on Mart 22 Iul, 2008 21.23

Gundisalvus Marco salutem plurimam dicit:

Si ex me quæris de meo avatare, ut credo te dixisse, est ille Abraham Ortelius, qui sæculo Philippi II Regis Hispaniæ geographus regius atque egregius catrographus fuit quum in novam lucem dedit opus cui nomen est Theatrum Orbis Terrarum. Anno subsequente discipulus futurus sum in Scholâ Topographiæ, Geodesiæ Catrographiæque Matritense atque opera Orteli semper mihi valde infundunt valetudinem animi. Propterea ille in meo avatare est.

Hoc in nexu id reperire potes: http://memory.loc.gov/cgi-bin/ampage?collId=gnrlmap&fileName=gmd3m/g3200m/g3200m/gct00003/ct_page.db&recNum=0&itemLink=r?ammem/gmd:@field(NUMBER+@band(g3200m+gct00003))

sive in meliore qualitate

http://www.memoriachilena.cl/archivos2/pdfs/MC0018370.pdf

Anno præcedente parata magna expositio de Durero Matriti fuit in Musæo cui nomen est Thyssen-Bornemisza. Ibi egomet mirabar propter varietatem multitudinemque imaginum a Durero fabricatam. Quantum acumen illi viro fuit! Quanta sapientia! Quanta potestas ad animum hominum illustrandum! Quendam librum emi in quo continentur opera omnia sua chalcographica. Semper in illum librum inspiciendo novas res invenio. Imagines quibus maxime delector sunt Melencolia I, Eques Mors Diabolusque, Erasmi atque Philippi Melanchthton effigies in quibus Durerus ingenium utriusque viri nobis retinuit tempore perpetuo.

Vale quam optime
Quin age, si quid habes (P. Vergilii Maronis Ecloga III:52)
Verus enim amor semper tempore tristi elucescit magis. (Philipp Melanchthon: Decl. de studiis Linguæ Græcæ)
User avatar
Gundisalvus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Sol 22 Iun, 2008 11.49
Location: Urbs Escurialensis, Hispania citerior

Re: Aenigmata varia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 22 Iul, 2008 22.11

Marcus Gundisalvo amico Hispano sal. pl. d.
Gratias tibi ago pro avatare tam diligenter explicato. Et Theatro Ortelii inspecto studiose legi, quid de patria mea, id est de Germania Inferiore et Gelria, scripsisset. - Propediem una cum collegis iter faciam Brugas, in oppidum in Flandria situm. Cuius regionis imperium olim Hispani obtinuerunt, quod quidem te nosse pro certo habeo.
Cura, ut optime valeas. XI K. Sext. Ex Quirini Campo (Theodisce Krefeld).
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Aenigmata varia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 22 Iul, 2008 22.25

Ecce novum aenigma, idque quam paucissimis verbis compositum:

Frons cuiusdam aedificii ornata est capitis ossibus, quibus rana insidet.

1) Quod aedificium? 2) Qua in urbe? 3) Quid rana sibi vult?
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Aenigmata varia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 26 Aug, 2008 19.18

Equidem plane nescio, amici, cur taceatis. Agitur de celeberrimo aedificio in celeberrima urbe Hispanica sito... :idea:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Aenigmata varia

Emitteby Phlebas on Sol 31 Aug, 2008 21.04

Phlebas Marco sodalibusque salutem

Forsitan feriae aestivaes silentium nostrum explicare possunt, et vere causa sunt silenti mei.

Sed, feriis conclusis, aenigma solvere audeo.

Aedificium est Universitas Studii Salamanticensis (antiquissima universitatum Hispaniae et Europae), et rana peccatum significat.

Sed plura addere nescio, praesertim me interrogo cur rana peccatum ostendat.

Fac ut optime valeas
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Re: Aenigmata varia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 01 Sep, 2008 11.42

Marcus Phlebae s.d.p.
Gratulor tibi de aenigmate feliciter soluto. Quod vero ad ranam attinet, ut exemplum proferam, oro te legas Apc 16, 13s.: et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae / spiritus tres immundos in modum ranarum. // sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa...
Cura ut valeas. K. Sept. Ex Quirini Campo.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Aenigmata varia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 01 Sep, 2008 13.53

Addendum:
http://www.spanish-fiestas.com/salamanca/images/salamanca-frog.jpg
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Aenigmata varia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 02 Sep, 2008 15.51

Marcus Phlebae s. p. d.
Quod ad ranam attinet, hoc addere velim: In Italia Bauzani rana exhibetur cruci affixa*. Quo signo, quod Martinus Kippenberg, artifex Germanus, fecit, religioni Christianae convicium ingestum esse Benedictus XVI p.p. putat. Artifex ille nonne finem transiit? Tu quid sentis?

--------------------------------
* http://altoadige.repubblica.it/dettaglio/Museion-la-rana-crocifissa-resta-al-suo-posto/1495267
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Aenigmata varia

Emitteby Phlebas on Iov 04 Sep, 2008 7.17

Phlebas Marco sodalibusque omnibus salutem.

Gratias plurimas ago ob exemplum, ex Apocalypsi tractum, quod clare ostendit quomodo ranae significent spiritus immundos; deinde gratias ob addendum.

----------------------------------------

Quantum ad ranam cruci affixam, sine haesitatione, naturaliter, tecum consentio: artifex finem transit.

Sed quaestionem adtente investigare conor :)

Quaeritur de rana cruci affixa. Et circa hoc quaeruntur duo:

Primo: Utrum artifex opus artis fecit
Secundo: Utrum pontifex opportune opus reprehendit


Articulus 1 - Utrum artifex opus artis fecit

Ad primum sic proceditur. Videtur quod artifex opus artis fecit.

1 Ratio enim artis constitit in communicatione, ergo artifex noster metam suam perfectissime attigit: plurimi de opere suo loquuntur et celebritatem consequitur.

2 Praeterea, ars est efficientia communicationis et, quasi sine impendio artificis, multissimi de opere edocti sunt, ergo efficientissime communicavit, id est maxima cum arte.

Sed contra, quod dicitur Quint. Instit. II, 19: Nihil ars sine materia, materiae enim sine arte pretium est; ars summa materia optima melior.

Respondeo dicendum quod communicatio constat, ut ita dicam, ex significante et significato (aut ex materia et ars), rana cruci affixa nihil significat ergo communicatio non est. Sed ars communicatio est, ergo rana ars non est.

Ad primum dicendum quod communicatio sine materia non extat.

Similiter dicendum ad secundum.


Articulus 2 - Utrum pontifex opportune opus reprehendit

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pontifex opportune opus reprehendit.

1 Pontifex defensor est christiane fidei. Opus artificis christianitatem offendit, ergo rectissime pontifex opus reprehendit.

2 Oportet omnes edocti sint de offensa christianitate, ergo aptissime pontifex reheprensionem suam vulgavit.

Sed contra Dante, Divina Commedia, Inferno, III, 49-51: Fama di loro il mondo esser non lassa; / misericordia e giustizia li sdegna: / non ragioniam di lor, ma guarda e passa

Respondeo dicendum quod opus nil significat, sed pontifex significatum operi dedit, ergo potestatem communicationis operi dedit. Praeterea, significatu adtributo, verba pontificis communicationem celerrime amplificaverunt: "tam gravem offensam christianitatis facta est, ut summus pontifex indignatur". Ergo pontifex inopportune opus reprehendit.

Ad primum ergo dicendum quod pontifex vim dedit operi in quo nullus significatus erat.

Ad secundum dicendum quod vulgata verba pontificis sicut celerrima amplissimaquae via communicationis agunt et immediate opus celebre est.

----------------------------------------

Vale, Marce mi optime, et ignosce stili iocique.

Aestate finiente, media nocte, Mediolani
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Re: Aenigmata varia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 04 Sep, 2008 14.21

Marcus Phlebae s.p.d.
Non minima est causa, cur tibi ignoscam; quaestiones enim abs te elegantissime disputatae sunt. Summo gaudio affectus gratulor. Vale.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Aenigmata varia

Emitteby Matthias Foenricius on Lun 12 Apr, 2010 12.55

Nescio solutionem aenigmae huius: Ego sum principium mundi, unus sum et trinus, etsi omnes per me continentur, tamen non sum deus. Quis sum???

:/ ????
Matthias Foenricius
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Mart 09 Feb, 2010 14.21

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron