Phlebas Marco sodalibusque omnibus salutem.
Gratias plurimas ago ob exemplum, ex Apocalypsi tractum, quod clare ostendit quomodo ranae significent spiritus immundos; deinde gratias ob addendum.
----------------------------------------
Quantum ad ranam cruci affixam, sine haesitatione, naturaliter, tecum consentio: artifex finem transit.
Sed quaestionem adtente investigare conor
Quaeritur de rana cruci affixa. Et circa hoc quaeruntur duo:
Primo: Utrum artifex opus artis fecit
Secundo: Utrum pontifex opportune opus reprehendit
Articulus 1 - Utrum artifex opus artis fecit
Ad primum sic proceditur. Videtur quod artifex opus artis fecit.
1 Ratio enim artis constitit in communicatione, ergo artifex noster metam suam perfectissime attigit: plurimi de opere suo loquuntur et celebritatem consequitur.
2 Praeterea, ars est efficientia communicationis et, quasi sine impendio artificis, multissimi de opere edocti sunt, ergo efficientissime communicavit, id est maxima cum arte.
Sed contra, quod dicitur Quint. Instit. II, 19: Nihil ars sine materia, materiae enim sine arte pretium est; ars summa materia optima melior.
Respondeo dicendum quod communicatio constat, ut ita dicam, ex
significante et
significato (aut ex materia et ars), rana cruci affixa nihil significat ergo communicatio non est. Sed ars communicatio est, ergo rana ars non est.
Ad primum dicendum quod communicatio sine materia non extat.
Similiter dicendum ad secundum.
Articulus 2 - Utrum pontifex opportune opus reprehendit
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pontifex opportune opus reprehendit.
1 Pontifex defensor est christiane fidei. Opus artificis christianitatem offendit, ergo rectissime pontifex opus reprehendit.
2 Oportet omnes edocti sint de offensa christianitate, ergo aptissime pontifex reheprensionem suam vulgavit.
Sed contra Dante, Divina Commedia, Inferno, III, 49-51: Fama di loro il mondo esser non lassa; / misericordia e giustizia li sdegna: / non ragioniam di lor, ma guarda e passa
Respondeo dicendum quod opus nil significat, sed pontifex significatum operi dedit, ergo potestatem communicationis operi dedit. Praeterea, significatu adtributo, verba pontificis communicationem celerrime amplificaverunt: "tam gravem offensam christianitatis facta est, ut summus pontifex indignatur". Ergo pontifex inopportune opus reprehendit.
Ad primum ergo dicendum quod pontifex vim dedit operi in quo nullus significatus erat.
Ad secundum dicendum quod vulgata verba pontificis sicut celerrima amplissimaquae via communicationis agunt et immediate opus celebre est.
----------------------------------------
Vale, Marce mi optime, et ignosce stili iocique.
Aestate finiente, media nocte, Mediolani
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.