M. Favonius Scipioni sal.
Quod ad hominum civiumque officia attinet, operae pretium est legere M. Tulli Ciceronis libros de Officiis tres, imprimis librum primum, in quo agitur de sapientia (18-19), de iustitia (20-41), de beneficientia (42-60), de fortitudine (61-92), de temperantia et decoro (93-151). Equidem maximi momenti esse censeo hunc libri primi locum: 11-14, ubi generaliter agitur de honesti natura: „Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam corpusque tueatur, declinet ea, quae nocitura videantur...“.
Vale. XIII Kal. Mai.
