De arte epistolandi -quem ad modum epistulae scribi debeant

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De arte epistolandi -quem ad modum epistulae scribi debeant

Emitteby Tulliana on Mart 14 Nov, 2006 15.53

Hoc modo Carissimi Sodales novum thema incipere velim

Meministisne haec verba Ciceronis nostri clarissimi?:

,,Epistularum multa genera esse non ignoras, sed unum illud certissimum, cuius inventa res ipsa est, ut certiores facere absentes, si quid esset quod eos scire aut nostra, aut ipsorum interesset? /Ad fam. II 4,1/

Quae genera epistularum ante Ciceronem et post eius mortem erant? Scitisne libros, qui ad epistulas componendas pertinere possint?

Quis est vester dilectus auctor epistularum ?
Date responsum, an temporibus hodiernis quaedam ars aut quidam modus epistolandi sit?

Epistula non erubescit :oops:, itaque audaciter sententias Vestras rogo!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 14 Nov, 2006 18.45

Marcus Tullianam amicam eruditissimam amantissime salutat.

DE CONSCRIBENDIS EPISTVLIS: Ecce thema sollertissime excogitatum!

Notum mihi est Erasmi Roterodami opusculum, quod inscribitur „De conscribendis epistolis“ (1528); nescio an e rete extrahi possit. Libellus lepidus sane et elegans.

Maximi vero mihi videtur esse momenti, quid Cicero ad Atticum scripserit (1, 12, 4):

„Tu velim saepe ad nos scribas. Si rem nullam habebis, quod in buccam venerit, scribito.“

Transeo ad carmina ex Polonico abs te in Latinum conversa:

... an ita scripsisti, ut mihi voluptatem parares?


O di immortales! :shock: Quid hoc sibi vult, optima? Et cognoscere carmina Polonica velim et voluptatem tibi parare. Versibus enim elaboratis semper me delectari scito.

Cura, ut valeas. :D

XVIII K. Nov. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Tulliana on Mart 14 Nov, 2006 19.52

Ut semper (credo!!!) Tulliana Marco Favonio s.p.d.

Opusculum Erasmi iam pridem mihi notum erat, sed nescio an idem, quod eius titulus est: ,, Brevissima conficiendarum epistularum formula
<Lutetiae Parisiorum 1521> conf.
http://www.grexlat.com/biblio/brevissima/index.html

Epistulae Ciceronis ad Atticum semper hominibus gratae erant:
,, Scribito ex tempore, scribito quidquid in buccam venerit, sed ita ut ad Atticum fecit Cicero" Sic fortasse Erasmus in suo ,, De conscribendis epistulis" libro hortabatur.

P.S. Mox carmen Tibi dabitur
Cura ut optime valeas :lol:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Tulliana on Merc 15 Nov, 2006 13.54

Sermonis Sodales Salvete!

Responsa rursus rogo!
Ars epistolandi mihi diligenter ac nec minus cito cognoscenda est. :roll:


Scitote, me semper beneficii gratam esse!! :)

Valde Valete Verecundi!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 15 Nov, 2006 15.06

Marcus Tullianae amicae eruditissmiae s.p.d.

Quamquam carminis tui exspectatione diruptum me ad tempus tacere oportet, tamen, quod ad epistulas arte quadam et doctrina conscribendas pertinet, quaedam addere velim.
Nonnullis enim ante annis apud veterum librorum venditorem hunc investigavi librum:
„Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis illustrata a Josepho Kleutgen Soc. Jesu. Editio altera..., in usum scholarum, Sylvae-Ducis 1855“ [Sylva-Ducis: Nomen oppidi Batavi: s’Hertogenbosch = Germanice „Des Herzogs Busch = Wald“]: mirum sane opus et, ut mea quidem fert opinio, utile. In Artis Dicendi parte altera hoc de epistola scriptum legimus (p. 145ss.):

Si primum de argumento quaeritur, in universum ea, quae colloquio tractamus, epistolae quoque conveniunt, paullo tamen diligentius excussa.
[...]
Itaque si ab omni sermone, multo magis ab epistola removenda sunt turpia, inutilia, et ejusmodi, de quibus sine tuo vel alieno periculo scribere non potes.
[...]
His, quae dixi, servatis, non est, cur familiarem epistolam scripturus de rerum selectu et ordine multum labores. Sed iis, quae scribenda sunt, ne quid memoria excidat, brevissime notatis, ad scribendum te conferas, ut sub calamo nascatur epistola.
[...]
Elocutio sit cultiorum hominum sermoni similis, paullo tamen castigatior.
[...]
Virtutes epistolae praeter simplicitatem illam, de qua paullo ante Seneca, quatuor recensentur, convenientia, perspicuitas, brevitas et venustas.
[...]
Perspicuitas in epistola, quippe quae nihil laboris afferre legentibus debeat, quam maxime est necessaria. Neque tamen necesse est, ut omnis, in cujus forte manus litterae nostrae incidant, intelligere eas possit, sed ut is, ad quem datae sunt. Hac de causa Cicero, alias omnium planissimus scriptor, in epistolis ad Atticum nobis persaepe obscurus est.


Haec hactenus.

Equidem non tam opera illiusmodi legenda esse censeo quam ipsas epistulas Ciceronis, Plinii, Senecae, Symmachi, Petrarcae, Erasmi ceterorumque scriptorum Latinorum.

Optime vale.

:D

XVII K. Nov. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Oenipontanus on Merc 15 Nov, 2006 19.40

Nuper praesidems Iranis epistulam ad Georgus Bush scripsit, in qua multe de relatione utrorumque civitatum descripsit.

In Arabia vel Persia (ad quam Iran attinet) traditio epistalarum politicarum antiquissima est. In unversitate nunc seminarum de illa re legitur.

Et epistulae, quae in veritate non personam certam attinent, sed quasi libres sunt, non sole in Europa saepe utantur.

Maxime epistulas morales ab Seneca amo! Ille vir vero tempus suum praeisse videtur...
Dum spiro spero
Oenipontanus
 
Nuntii: 54
Nomen dedit: Merc 28 Iun, 2006 23.53
Location: Tyrolis / Veldidena

Emitteby Tulliana on Iov 16 Nov, 2006 1.50

Tulliana M. Favonio et Oenipontano
<qui preces meas non spreverunt> s. d. p.

Gratias Tibi Marce pro verbis novissime additis ago. Liber Josephi Klautgen utilis, ut opinor, studiis meis erit, sed verum dicens mihi cordi praecipue est ars epistolandi Temporibus Ciceronis formata. Volo etiam cognoscere eos scriptores, qui ,,imitatores" Ciceronis appellabantur <praeter Petrarcam et Erasmum>.
Tu quoque ,,lepidis verbis" certare potes <agon Tecum difficile videatur>

P.S. Inveni locum mihi aptum! :P Id est pagina ,,Tua" -,, Carmina ex linguis peregrinis in Latinum conversa"

Nunc Oenipontano gratias agere velim!
Verba Tua indicant, artem epistolandi etiam temporibus nostris non ignotam esse. Quae epistulae a Seneca scriptae placent Tibi maxime? Cita mihi ullam, si vis!

,,Valde vale" dicit Tulliana.. dupliciter! :wink:

P.S. Cur Soter doctissimus non scribit? :(
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 16 Nov, 2006 11.40

Marcus Tullianae amicae artis epistularis studiosissimae s.p.d.

mihi cordi praecipue est ars epistolandi Temporibus Ciceronis formata. Volo etiam cognoscere eos scriptores, qui ,,imitatores" Ciceronis appellabantur <praeter Petrarcam et Erasmum>.


O di immortales! Quod ad artem epistularum conscribendarum attinet, insatiabili affecta videris esse cupiditate. Cuius magna me admiratione scito teneri.

Quamquam superioribus litteris maioris momenti esse scripsi lectionem epistularum quam doctrinae studium, tamen huic epistulae inserere liceat locum quendam ex C. Iulii Victoris Arte Rhetorica excerptum (c. 27). Forsitan haec tibi nota sint verba:

Epistolis conveniunt multa eorum, quae de sermone praecepta sunt. Epistolarum species duplex est; sunt enim aut negotiales aut familiares. Negotiales sunt argumento negotioso et gravi. In hoc genere et sententiarum pondera et verborum lumina et figurarum insignia conpendii opera requiruntur atque omnia denique oratoria praecepta, una modo exceptione, ut aliquid de summis copiis detrahamus et orationem proprius sermo explicet. Si quid historicum epistola conprehenderis, declinari oportet a plena formula historiae, ne recedat ab epistolae gratia. Si quid etiam eruditius scribas, sic disputa, ut ne modum epistolae corrumpas. In familiaribus litteris primo brevitas observanda: ipsarum quoque sententiarum ne diu circumferatur, quod Cato ait, ambitio, sed ita recidantur, ut numquam verbi aliquid deesse videatur: unum 'te' scilicet, quod intellegentia suppleatur, in epistolis Tullianis ad Atticum et Axium frequentissimum est. Lucem vero epistolis praefulgere oportet, nisi cum consulto clandestinae litterae fiant, quae tamen ita ceteris occultae esse debent, ut his, ad quos mittuntur, clarae perspicuaeque sint. Solent etiam notas inter se secretiores pacisci, quod et Caesar et Augustus et Cicero et alii plerique fecerunt. Ceterum cum abscondito nihil opus est, cavenda obscuritas magis quam in oratione aut in sermocinando: potes enim parum plane loquentem rogare, ut id planius dicat, quod in absentium epistolis non datur. Et ideo nec historia occultior addenda nec proverbium ignotius aut verbum cariosius aut figura putidior: neque dum amputatae brevitati studes, dimidiatae sententiae sit intellgentia requirenda, nec †dilatione verborum et anxio struendi labore lux obruenda. Epistola, si superiori scribas, ne iocularis sit; si pari, ne inhumana; si inferiori, ne superba; neque docto incuriose neque indocto indiligenter, nec coniunctissimo translatitie, nec minus familiari non amice. Rem secundam prolixius gratulare, ut illius gaudium extollas: cum offendas dolentem, pauculis consolare, quod ulcus etiam, cum plena manu tangitur, cruentatur. Ita in litteris cum familiaribus ludes, ut tamen cogites posse evenire, ut eas litteras legant tempore tristiore. Iurgari numquam oportet, sed epistolae minime. Praefationes ac subscriptiones litterarum computandae sunt pro discrimine amicitiae aut dignitatis, habita ratione consuetudinis. Rescribere sic oportet, ut litterae, quibus respondes, prae manu sint, ne quid, cui responsio opus sit, de memoria effluat. Observabant veteres karissimis sua manu scribere vel plurimum subscribere. Commendatitias fideliter dato aut ne dato. Id fiet, si amicissime dabis ad amicissimum, et si probabile petes et si impetrabile. Graece aliquid addere litteris suave est, si id neque intempestive neque crebro facias: et proverbio uti non ignoto percommodum est, et versiculo aut parte versus. Lepidum est nonnunquam quasi praesentem alloqui, uti 'heus tu' et 'quid ais' et 'video te deridere': quod genus apud M. Tullium multa sunt. Sed haec, ut dixi, in familiaribus litteris; nam illarum aliarum severitas maior est. In summa id memento et ad epistolas et ad omnem scriptionem bene loqui.


Tantum satis videtur esse. :shock:

Quod ad epistularum scriptores pertinet, praeter Ciceronem, Senecam Pliniumque commendare velim imprimis Frontonem, Symmachum, Sidoniumque Apollinarem, quorum epistulas – nonnulla scilicet ex parte –ipse legi.

Obiter dictum: Nonnuliis ante mensibus casu incidi in librum, quo continentur epistulae, quas scripsit Bohuslaus quidam Hassensteinius a Lobkowicz clarissimus vir Bohemus (ed. Jan Martínek et Dana Martínková, Lipsiae 1980): epistulae plenae rerum ad alliciendos animos aptarum.

Colamus epistularum commercium!

Optime vale! :D

XVI K. Nov. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Tulliana on Iov 16 Nov, 2006 17.36

Tulliana Marco Favonio s.d.p.

Nescio, quo modo hoc scribam, sed responsum Tuum nondum me satisfecit. :( Etiam ,,Ars Rhetorica" C. Iulii Victoris mihi nota est. :?
Modo illas epistulas Bohemas non legi. Scito tamen, quod beneficii erga Te plena sum! Velim plura scribere, sed munera vocant...

P.S. Meministine hae ,,leges" commercii?
,,Mercatura etiam, si tenuis est, sordida putanda est" etc... :wink:
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

expergiscere, evigila de somno

Emitteby Phlebas on Sat 18 Nov, 2006 1.29

Phlebas sodalibus salutem

Media nocte lego epistulas vestras et mihi venit in mentem epistula Hieronymi (Hieronymus ad Niceam, Hypodiaconum Aquilejae):

Expergiscere, expergiscere, evigila de somno, presta unam chartae schedulam caritati. Inter delicias patriae, & communes, quas habuimus, peregrinationes, aliquando suspira. Si amas, scribe obsecranti: si irasceris, iratus licet scribe. Magnum & hoc desiderii solamen habebo, si amici litteras vel indignantis accipiam.


Valete

a.d. xv kal. Nov. mmvi, Mediolano
Last edited by Phlebas on Lun 11 Dec, 2006 1.28, edited 1 time in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 18 Nov, 2006 4.12

Mercurius Marco et Tullianae s. d.

Nonne Hieronymus scribere debuisset "si amici litteras vel indignantis accepero"? Valete! :D Varadini, quod et Várda dicitur, a. d. XIV. Kal. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 18 Nov, 2006 12.19

Marcus Mercurio amico suo doctissimo s.d.p.

Rem hoc modo explicare ausim:

Hieronymus consolatione se confirmari dicit uno et eodem tempore, cum litterae a tabellario traduntur, idque iis nondum resignatis. Nescio an errem.

Optime vale. :D

XIV K. Dec. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sat 18 Nov, 2006 15.06

Rhumak Tullianae, Phlebae, Marco Mercurioque spd

... forsan multo simplicius Hieronymus, cum vir mediae aetatis esset, constructa verborum pure latina (classica, ut ita dicam) solum ob doctrinam sciret sed in colloquio naturali nonnumquam illorum oblitus esse posset... :?:

Valete mi simul et cuncti
:D
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Tulliana on Sat 18 Nov, 2006 15.14

Tulliana Mercurio Hungarico et Marco Favonio s.d.p.

De epistula Hieronymi Vobiscum disputare non audeo, sed lectio ,,accepero" melior rectiorque quam ,,accipiam" mihi videtur.
Verba Hieronymi hoc modo interpretor: Ille laetari potest de epistulis nondum resignatis <ut scripsit M. Favonius> sed IAM PRIUS a tabellario acceptis. <ex quo fortasse M. Hungarici ,,accepero">

Curate, ut fortuna Vobis faveat!


P.S. Rhumak ad persuadendum accommodatus videtur.
Vale et salve ,,Rumaku"!
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 18 Nov, 2006 15.27

Marcus amicis suis carissimis sal.

Quod ad „antecedens iterativum“ attinet, hoc addere velim.

Legite quaeso haec Ciceronis verba:

Si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos invitabis? (Phil. 14, 18 );

Ad senatum reiciam, quaecumque postulabit Antonius (Phil. 12, 28 ).

Res ergo a consuetudine sermonis Latini minime videtur abhorrere. 8)

Valete.

XIV K. Dec. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Next

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron