Marcus omnibus sodalibus flores legendi studiosis, imprimis Herimanno sal.
Rebus minoris momenti omissis revertamus ergo ad florilegium!
Constat Lucretium tanto ingenii acumine valere, ut opus eius cum exhauriri non possit, iterum atque iterum legi oporteat. Sed hoc loco de Lucretio satis.
Quid igitur? Principium variationis sive ποικιλίας (poikilÃas) secutus
Senecam hodie vobis propositurus sum. Qui a.u.c. DCCCXV (a.s. LXII) scripsit
ad Lucilium Naturalium Quaestionum libros VII. Equidem hanc praefationis libri IIIi partem maximi esse momenti censeo; demonstratur enim, quid in vita humana praecipuum sit. Legamus ergo:
„(10) ... Quid praecipuum in rebus humanis est? non classibus maria complesse nec in Rubri maris litore signa fixisse nec, deficiente ad iniurias terra, errasse in oceano ignota quaerentem, sed animo omne vidisse et, qua maior nulla victoria est, vitia domuisse. Innumerabiles sunt, qui populos, qui urbes habuerunt in potestate, paucissimi, qui se.
(11) Quid est praecipuum? erigere animum supra minas et promissa fortunae, nihil dignum illam habere putare, quod speres: quid enim habet dignum, quod concupiscas? qui a divinorum conversatione quotiens ad humana recideris, non aliter caligabis quam quorum oculi in densam umbram ex claro sole redierunt.
(12) Quid est praecipuum? posse laeto animo adversa tolerare. quicquid acciderit, sic ferre, quasi tibi volueris accidere. debuisses enim velle, si scisses omnia ex decreto dei fieri: flere, queri et gemere desciscere est.
(13) Quid est praecipuum? animus contra calamitates fortis et contumax, luxuriae non adversus tantum, sed infestus nec avidus periculi nec fugax, qui sciat fortunam non expectare, sed facere, et adversus utramque intrepidus inconfususque prodire, nec illius tumultu nec huius fulgore percussus.
(14) Quid est praecipuum? non admittere in animo mala consilia, puras ad caelum manus extollere, nullum bonum petere, quod ut ad te transeat, aliquis dare debet, aliquis amittere, optare, quod sine adversario optatur, bonam mentem; cetera magno aestimata mortalibus, etiamsi quis domum casus adtulerit, sic intueri, quasi exitura, qua venerint.
(15) Quid est praecipuum? altos supra fortuita spiritus tollere, hominis meminisse, ut, sive felix eris, scias hoc non futurum diu, sive infelix, scias hoc te non esse, si non putes.
(16) Quid est praecipuum? in primis labris animam habere. Haec res efficit non e iure Quiritium liberum, sed e iure naturae. liber autem est, qui servitutem suam effugit. haec est assidua et ineluctabilis et per diem et per noctem aequaliter premens, sine intervallo, sine commeatu.
(17) Sibi servire gravissima est servitus: quam discutere facile est, si desieris multa te poscere, si desieris tibi referre mercedem, si ante oculos et naturam tuam et aetatem posueris, licet prima sit, ac tibi ipse dixeris: quid insanio? quid anhelo? quid sudo? quid terram, quid forum verso? nec multo opus est nec diu.
(18 ) Ad hoc nobis proderit inspicere rerum naturam...“
(ed. F. Haase, Lipsiae MDCCCLXXXVII).
Ut epistula concludatur: Haec Senecae verba anno MCMLXXX discipulis, qui scholam egressuri erant, id est „abiturientibus“, in Germanicum convertenda erant. Conversa sunt – simul cum discipulis eademque scilicet condicione - etiam a ministro cultus eruditionisque, qui discipulis clam se interposuerat, idque excellentissime
! Qui minister postea factus est Germaniae Foederatae praeses: Romanus Herzog, iuris et doctor et professor.
Valete.
Kal. Aug.