Bubo moderatori Andreae salutem pie dat
grates tibi, Andreas, tam cito in hac causa respondenti agam plurimas. omnia per interrete fora machinis aggredi solent. quid noui? si tu bis cotidie huc recurrere soles nuntios ab machinis generatos deletum, forsitan bis cotidie nequitie tempus tuum conteres. machinas solum machinae auxilio uices. primum ad capturam: si cum administratore conuenis, quaeso dic ei aliam capturam utendam esse, exempli gratia hanc istam: http://en.wikipedia.org/wiki/ReCAPTCHA. non modo difficilior ob maiorem imaginum complexitatem est, sed philologorum etiam adiuuat labores. omnes enim hic mecum consentire censeo praedicente editiones librorum digitales ualde optandas esse. nunc ad gradum auctoritatis tuae: cum administratorem noua captura uti coegeris, continuo eum roges, cuiusmodi moderator existat alibi per interretis immensa spatia, cui nuntios delere non licet; te esse moderatorem sine postate; itaque nimis aerumnosum esse officium moderandi; te per ambages solum modo fora administrari posse. tunc, si postatem dat, scripto aliquo utaris te oro, qua tibi nomina automatorum colligi licet. sin dat, te oro eum quaeras anne epistulis nomina ad se referantur. tum enim cum scripto nomina colligis et ad eum automatice per litteras electronicas mittis. certe hic illic manu colligenda erunt nomina, sed alios quoque sodales ea delaturos esse credo. utcumque res se habet: captura noua pernecessaria est. agedum! administratorem persuade, amice! si scriptum nullum interrete inuenis, iam aliquid hac in causa conficiamus. nam solum, ut opinor, necesse est recentissime registratorum nuntios perscrutari anne plus decem Anglica perusitata uerba contineant. sed captura mutata, si Di nos iuuant immortales, forte ne scripto quidem egebis...si quid auxilii egis, te oro ne haesites me priuatim aggredi!
uale, quam optime
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)