Non modo tuum me gaudium gaudere scito, probatissime mi amice, sed etiam, quod in his colloquiis pari et mutua devincti benevolentia ipsi nos alii aliis inter nos prodesse possumus. Cives enim omnes nos esse puto rei publicae illius maioris, quam Seneca his amplissimis adumbravit verbis: Duas res publicas animo complectamur, alteram magnam et vere publicam, qua di atque homines continentur, in qua non ad hunc angulum respicimus aut ad illum, sed terminos civitatis nostrae cum sole metimur: alteram, cui nos adscripsit condicio nascendi. Haec aut Atheniensium erit aut Carthaginiensium aut alterius alicuius urbis, quae non ad omnis pertineat homines, sed ad certos. Quidam eodem tempore utrique rei publicae dant operam, maiori minorique, quidam tantum minori, quidam tantum maiori (de otio 4, 1).
Assentior quidem Senecae, sed hoc addere velim: „terminos civitatis nostrae cum sole et cum lingua Latina metimur“.
Quod vero ad lectionem „revisunt“ (Stat. Silv. 5, 4, 8 ) attinet, Henrico Fratre locuto causam finitam esse censeo.
Optime iubeo te valere, mi amice singularis.
![Very Happy :D](images/smilies/icon_biggrin.gif)
XIV K. Aug. Crefeldiæ.