Quibus Romani vescebantur?

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Quibus Romani vescebantur?

Emitteby Area Latina on Mart 02 Mart, 2004 16.02

Quibus Romani vescebantur?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcos Antonio | 12.10.2003 - 20:18 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salvete sodales!

Certe, Romani et lacte et pane et vinoque carne animalium silvestrium rurumve utebantur. Cupio igitur scire si aliter vesci soliti sunt, et cuimodi illi coquinabant.

Cuiquam ars coquinarae placet aut illis quibus aliis rebus optimum cibum anteponent, existimo nunc ocasionem idoneam de re coquinaria Romanorum loquenda esse. Quippe sumus tales quales quoquo vescimur, atque edendo non solum meliores gustatores fiemus sed etiam de moribus hostium discimus.

Rogo coquos toti mundi aut amantes bonam mensam vel docti scientes morum Romanorum ut profiscicantur loquanturque. Gratias omnibus responsuris nunc ago. Valete!




RE: Quibus Romani vescebantur?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Anonymum | 12.10.2003 - 20:30 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Herimannus Marcos Antonio (cuius declinationis?) sal.

Haec de Petronii Satirico (quod his hebdomadis lego) tibi indico. Serius alia (mulier mea nunc increpat ut exeamus!).

"Nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis esset allata, turdi siligine<i> uvis passis nucibusque farsi. Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos efficerent. Et haec quidem tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius effecisset ut vel fame perire mallemus. Nam cum positus esset, ut nos putabamus, anser altilis circaque pisces et omnium genera avium: "<Amici> , inquit Trimalchio, quicquid videtis hic positum, de uno corpore est factum." Ego scilicet homo prudentissimus, statim intellexi quid esset, et respiciens Agamemnon: "Mirabor, inquam, nisi omnia ista de <fimo> facta sunt aut certe de luto. Vidi Romae Saturnalibus eiusmodi cenarum imaginem fieri".

[LXX] Necdum finieram sermonem, cum Trimalchio ait: "Ita crescam patrimonio, non corpore, ut ista cocus meus de porco fecit. Non potest esse pretiosior homo. Volueris, de vulva faciet piscem, de lardo palumbam, de perna turturem, de colaepio gallinam. Et ideo ingenio meo impositum est illi nomen bellissimum; nam Daedalus vocatur."

Vale.



RE: Quibus Romani vescebantur?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 12.10.2003 - 23:57 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
M. Favonius M. Antonio ceterisque hominibus gulae deditis sal.

Accipite quaeso, ganeones vos edacitate affecti :-)), quid a Macrobio descripserim. Utinam ne vestra cibi appetendi aviditas his verbis in fastidium evanescat nauseamque! Ecce MACROBIUS (sat. 3, 13, 10-12):

>>„Refero ... pontificis vetustissimam cenam, quae scripta est in indice quarto Metelli illius pontificis maximi in haec verba:
Ante diem nonum Kalendas Septembres, quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, domus ornata fuit:
triclinia lectis eburneis strata fuerunt:
duobus tricliniis pontifices cubuerunt, Q. Catulus, M. Aemilius Lepidus, D. Silanus, C. Caesar, rex sacrorum, P. Scaevola Sextus, Q. Cornelius, P. Volumnius, P. Albinovanus, et L. Iulius Caesar augur, qui eum inauguravit:
in tertio triclinio Popilia, Perpennia, Licinia, Arruntia virgines Vestales et ipsius uxor Publicia flaminica et Sempronia socrus eius.
Cena haec fuit:
Ante cenam echinos, ostreas crudas quantum vellent, peloridas sphondylos, turdum asparagos subtus, gallinam altilem, patinam ostrearum peloridum, balanos nigros, balanos albos: iterum sphondylos glycomaridas urticas ficedulas, lumbos capraginos aprugnos, altilia ex farina involuta, ficedulas murices et purpuras.
In cena sumina, sinciput aprugnum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querquedulas elixas, lepores, altilia assa, amulum, panes Picentes.“<<

Quibus verbis perlectis cibi fastidio paene superatus scriblitam simpliciter coctam „moretum“que illud herbosum, de quo incerti auctoris est carmen, exquisitissimis illis cibis anteponenda esse censeo. Valere vos iubeo. IV Idus Octobres. Asciburgi.



RE: Quibus Romani vescebantur?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Herimannus | 13.10.2003 - 01:34 | 3 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Herimannus Marcos Antonio sal.

In primis me confiteor prioris nuntii auctorem, quem festinatio mulierque fefellerunt.
Haec de sententiis quae supra retuli de Satirico dixerim: pretiosa cibaria nominantur (turdi, echini, anser, pisces, omnium genera avium) sed vilia comeduntur (siligo, uvae, nuces, mala, porcus). Hoc genus epularum sub Neronis imperio incultis divitibus (quorum unus Trimalchio) usitatum erat. Maxima fuit cura ciborum aspectus ("nouvelle cuisine"?) atque epulae quasi aenigma fiunt (etenim coquus
"Daedalus" vocatur).
De cibis parandis, dulcem tenuemque saporem maluerunt Romani quam salsum et acrem: hoc in exemplo eius rei indicia invenies, cum non modo fructus sed etiam siliginem suillamque carnem dulces iure voces.
Etiam in Horatii Satyris coenarum descriptiones invenias: semper carni venationibusque permixti fructus suaves describuntur. Exempli gratia, quod Gallice "foie" et Italice "fegato" vocatur nomen a fico accipit, quod iecur (id est eius verbi conversio) ficis coqui saepe farcire soliti essent.
Hoc etiam memento: id quod Romani "vinum" appellabant longe a "vino" nostri temporis differebat, cum illud multo acrius et alcohole (subveniat lexicon!!!) abundans atque amarius nostro esset; aqua et melle id miscere opus erat, si quis vinum bibere vellet.
Qui celeriter inebriari conabantur, "merum" - id est sine ulla additione - vinum potabant.
Haec de divitum mensis. De populi miseris alimentis difficile - puto - apud poetas atque historicis quidquam invenire; sed in saeculi vicesimi Romae Latinaeque regionis ferculis notiones nonnullas reperies.

Si quis plura cognoverit, dicat. Valete omnes, praesertim Marcos Antonio (cuius nomem declinare exopto).



RE: Quibus Romani vescebantur?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 13.10.2003 - 12:12 | 4 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Herimanno s.p.d.
Quod ad pauperum cibum attinet, lege modo, mi amice, e.g. carmen illud Pseudovergilianum, quod vocatur "Moretum", cuius mentionem feci in epistula heri ad Marcum Antonium ceterosque ganeones data. Vale.


RE: Quibus Romani vescebantur?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Herimannus | 15.10.2003 - 01:12 | 5 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Herimannus Marco Favonio et Marcos Antonio omnibusque legentibus sal.

In mente mea subrepebat memoria alicuius Horatii Flacci sermonis, ubi cena describebatur et nonnulla de Romanorum cibis legi poterant. Hodie potui non modo unum vero duos sermones huiusmodi invenire, IV videlicet et VIII de Sermonum Horatii libro secundo.
Quos, longissimo Satirico perfecto, libenter (fateor: libentius) perlegam, simulque colloquentes omnesque huius colloquii lectores hortor ut idem faciant. Valete.


RE: Quibus Romani vescebantur?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcos Antonio | 15.10.2003 - 04:34 | 6 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcos Antonio Herimanno et Favone et omnibus hanc epistolam legentibus SPD.

Vere, Herimanne, mihi nomen est Lusitane "Marcos Antonio". Conatus sum non numquam "Marcus Antonius" pseudonymo uti, sed frustra, nam hoc pseudonymum iam in tabulas relatum est. Sin scies quomodo fieri potest, dic breviter, amabo te.

Nunc loquamur de nostro themate: cena prima a te descripta haud bona est! Mehercule, fame transfigurat cibum malum in epula gustabili, ut aiunt, existimo tamen cibos tales hodierne difficile esu. Nunc appetitus meus erga coquinam Romanam parumper labefactus est. Utinam numquam nobis edere necesse sit, cibos quos illi Romani edebant. Ignosce mihi, amice, joci causa!

Secunda epistola tua et littera ex Marco Favone, utralibet, appetentiam meam magis exstimulavit! Serio, gratias vobis ago, Herimanno et Marco Favono, quibus libenter multa de re Latina mihi semper datis. Paginae a vobis missi cum cura legendi sunt.

Amici, si non in errore versor, sentio videoque Romani et Graeci malebant carnem bouum suumve piscibus, nonne verum est? Miror, cum piscosos mares tenerent, tamen eidem piscari non solitus sunt. Odyssea ab Homero legendo, percipimus nautae famelici fructum prohibitum comedere - id est, boves ad Helium pertinentes - quo factum est, omnes castigati sunt sed Ulixes solus - qui hoc scelus non commisit - vix superfuit.

Cur nautae Ulixis piscatum non abiti sunt? Ars piscatoriae diu bene sciebatur, atque illo tempore mare multum piscosum fuisset. Sunt qui haec res intellegant?

Nunc perficiens, etiam atque etiam vobis, amicis praeclaris, gratias ago. Valete.


RE: Quibus Romani vescebantur?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Herimannus | 16.10.2003 - 02:37 | 7 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Herimannus Marcos Antonio sal.

Non dubito, amice, quemquam pseudonymo "Marco Antonio" usum esse, sed permulta pseudonyma creare potes, e.g. urbis vel patriae tuae nomen addendo; quod ego iam fecissem, nisi nomen meum insolitum esset.
De terrestribus et marinis cibis, hoc dicam: ii quos Romanos appellamus partim ex Apennino partim e longinquis Asiae terris (sic Vergilius suadet) provenerunt. Eiusdem Vergilii atque Homeri poëmata populos illos ut terricolas describunt (aliter atque alios populos maritimos velut Phoenices), prognatos videlicet ab humanis gregibus Neolithicae aetatis, qui, quamvis venari soliti essent, primi bestias hominum commoditatis gratia aluerunt. Propterea censeo apud Romanos res pecuaria et venatio necnon agricultura, multo crebriores quam piscatus fuisse.
Antequam tibi iterum salutem dicam, me confiteor paululum erubuisse immeritis tuis laudibus. Vale.


RE: Quibus Romani vescebantur?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Herimannus | 16.10.2003 - 02:42 | 8 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Herimanne tibi asini aures crescere video!
Rectius:
"Propterea censeo apud Romanos rem pecuariam et venationem necnon agriculturam, multo crebriores quam piscatum fuisse."


RE: Quibus Romani vescebantur?
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Spartacus ® | 17.10.2003 - 05:37 | 9 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Spartacus – olim Marcos Antonio – omnibus hanc tabellam legentibus praecipue Herimanno, Marco Favono Gastonique:

Dixisne, Herimanne, tu quoque errores Latine commitere, atque rapide in tua epistola praeterita eosdem emendavis? Felix es, nam unum solum aut duos quam maxime invenis. Egomet, cum semper conor errores Latine vitarem, tamen etiam atque etiam mendose scripsi. Paenitudo mea magna est, quoniam soleo paginas meas vituperare , sed puto sero esse – propter abundantiam errorum – verba corrigenda. Hoc modo maneo donec uxor mea, videns acerbitatem meam, inquit, “ignosce tibi ipsi, nam – incredibile dictu – dummodo disceas cum erroribus tuis et auxilium amicorum habeas, certe difficultatem evincesâ€
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron