Amicissimis Latinam foventibus inprimis Iuliae s.p.d. B. Bernardus:
Iulia, caelis gratias quod amici tui incolumes manent! Oro autem pro illis quos forsitan noverunt qui aut laesi aut periti aut amisi sunt.
Euge! Caedis istius momentum magis magisque miserius videtur!

Quamquam progressio humana in rebus technicis semper auget, naturae viribus nosmetipsos obtemperare debemus. Liceat mihi, obsecro, vobis praebere verba ex libris Hebraeis excerpta quae hodie mane legebam quaeque, mea sententia, aliquantulum spei in factum infelicissimum adfert, eo quod de potentia Dei coram naturae formidolosis loquuntur:
"Deus est nobis refugium et virtus,
adiutorium in tribulationibus inventus est nimis.
Propterea non timebimus, dum turbabitur terra,
et transferentur montes in cor maris.
Fremant et intumescant aquae eius,
Conturbentur montes in elatione eius." (Ps. 45)
Videtur nempe auctorem harum cogitationum conspexisse terrorem similem illi quam gentes Asiaticae Indicaeque nuper passae sunt. Idem Deus illis adiutorium sit!
Bene valeatis!
BB