by Iulia on Sol 09 Mart, 2008 13.48
Iulia Ioanni ceterisque sodalibus omnibus s.p.d.
In libro Petri Burke de linguis in Europa primae aetatis modernae* legi, Ioanne, in Polonia (sicut etiam in Hungaria) notitiam linguae Latina amplissimam fuisse. Citatur in libro illo Daniel Defoe, qui dixit:
"Qui Latine loquitur, ab una parte Polonia usque ad alteram ire potest et in itinere tam sicut domi se credere potest, tamquam in terra illa natus esset. Quae Fortuna! Quidnam ageret homo nobilis, qui Angliam permigrare deberet nulliua alius linguae peritus quam Latinae?"
Similiter de Hungaris: Scribit Burke monachum quendam flamicum anno MDCXXXIII affirmavisse colonos pastoresque in Hungaria fluentius loqui Latine quam alii locis multi sacerdotes; Anglum vero Eduardum Browne anno MDCLXVIII scripsisse raedarios, portitores et homines status inferioris omnes Latine intellegere.
Valete!
Gottingae, VII. Id. Mart.
________
* Peter Burke: W
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!
- mathesis localiter trivialis -