Lupus et Agnus, scilicet de secundae declinatione novella Fabula, quam narraveris Pueris et Discipulis.
Quomodo didicerimus suaviter linguam latinam, auserim proponere. Auditus, memoria, sensus, usus cotidianus artificem facit. Discipuli amantissimi, percipite meum sermonem: maximum lucrum est magistrum audire. Sermo, conversatio, usus cottidianus debet dari omnibus discipulis, quoniam necessaria sunt.
Lupus dixit agno: “Ego sum lupus, sed pravus non sum. Bibe aquam rivi".
Tum agnus: “ Tibi gratias ago, Lupe, ego credo Lupo et una cum Lupo saepe commŏr, dum fides Lupi verax sit. Possumne Lupum carum habere?”.
“Mehercule!, – ait Lupus- omnes Lupi fient fideles. Cupiditas Luporum exstincta est iam diu, cum vulgus dat Lupis habitationem et mensam in silvis, ubi una cum Lupis vivunt numerosa et diversa animalia. Agni amabunt Lupos”.
Malus, quae audivit verba inter lupum et agnum, dicit Populo quae proxima erat: “Vide, o Popule, quo loco mutentur tempora!”. “Ego commoveor –inquit malus- et dono omnia mea Mala. Malis crustula potes efficere”.
Populus querit: “ Tibi estne unum Malum vel corbis Malorum ?”.
At Malus: “Si cotidie fructus Mali vel sucus ex Malo cotidie sumitur, tu abĭgis medicum circa te!”.
“Etiamsi adest Virus! – probat Populus”.
“Attende! – clamat malus-; Virus est nomen neutrum et caret plurali numero”.
Dum haec geruntur, Lupus et Agnus conspiciunt Pelagus et cogitant: “ Vulgus nonne intelliget novum sensum?”.
In litore maris Puer ludit arena, ut Pueri solent in oris maritimis; ille, aute, delineat animalia in arenis. Hic est Aper ! Puer miratur Aprum et ponit dentes Apro ; mavult tamen Apri carnem, quae subassatur in Italicis mensis.
Apri vacant libere et venatores numquam necant Apros . Venatio Aprorum desinit, cum desunt fortes viri, qui incurrebant apris per silvas. Temporibus nostris, id nihili curae fit huic Puero, sed etiam omnibus Pueris.