M. Favonius sodalibus rerum gestarum studiosissmis sal.
Anno a. u. c. DCCCXVII, id est anno p. Chr. n. LXIV, urbs Roma inflammata et incensa est. Qua de calamitate Tacitus in libro Ab excessu divi Augusti quinto decimo haec scripsit: „Sequitur clades, forte an dolo principis incertum (nam utrumque auctores prodidere)...“ (c. XXXVIII).
In controversia ergo relinqui videtis, quae causa sit incendii. Quod „forte“ ortum esse Horst Herrmann explanavit in novissimo suo libro, qui inscribitur „Nero. Eine Biographie“ (Aufbau Taschenbuch Verlag 2005).
Aliter sentit Gerhardus Baudy, qui Constantiæ in studiorum universitate philologiam profitetur. Baudy haec fere dixit (*):
In culpa esse Christianos; quos illo tempore minime fuisse homines pacis amantes generiqe humano amicos, immo vero comparandos esse cum foeda illa consociatione, cui nostris temporibus nomen esset „al-Qaida“. Christianos enim magna fuisse in spe mundum adventu Christi in iudicium ultimum adductum iri. Quae spes quo plus in dies minueretur, eo maiorem impatientiam factam esse Christianorum. Itaque eos censuisse „damnationem meretricis magnae“ (Apc 17, 1) sibi ipsis accelerandam esse. Firmissimo autem pro argumento a se poni incendii diem, „XIIII Kal. Sextiles“ (Tac. an. 15, 41). Quo enim ipso die non solum plus quadringentis quinquaginta ante annis „Senones captam urbem“ inflammasse, sed etiam Sirium sive Caniculam in Aegypto exoriri solitam esse. Cuius ortu Romanos putavisse significari Romam renatam mundique diem natalem, Christianos autem ‚appropinquavisse regnum Dei’ (Mc 1, 15). Finem mundi deflagrationem esse ex Pauli apostoli verbis apparere (1 Cor 3, 13): „dies enim declarabit / quia in igne revelabitur / et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.“ Maximi autem momenti esse Regnum Dei Christianis illis non tam regnum caeleste visum esse quam terrenum. Eos enim sibi persuasisse Dei civitatem constituendam esse in terris. His sententiis probatis consequens sibi videri culpam Romae incendio deletae esse in Christianis.
Vos quid censetis, amici?
Valete. Nonis Februariis. Crefeldiae.
_________________
(*) Relata refero. Cf. R. Herzinger in diario septimanali Germanico, quod vocatur “Welt am Sonntag“ (id est „Mundus dominicalis“, Jan 15, 2006, p. 58sq.) Baudy sententiam suam, nisi fallor, aperuit in statione televisifica Britannica, cui nomen est Channel Four.