by Ericus Palmén on Mart 22 Mai, 2007 23.15
Ericus Iuliae s.d.p.
Usitatissima sine dubio exempla u vocalis pro semivocali fungentis sunt verba, in quibus ea consonantem q sequitur. Revera exceptiones sunt versus Lucretiani a Marco commemorati, in quibus u consonantem q sequens non semivocalis, sed vocalis habenda est.
Peculiaritates quoque interdum reperiuntur. Tale est adiectivum 'tenuis,-e', quod nonnullis locis Lucretianis bisyllabum occurrit, e.g. 3,232 "Tenuis enim quaedam moribundos deserit aura", pauloque post (3,243) comparativus eiusdem adiectivi, ut metrum quadret, trisyllabus recitandus est: "qua neque mobilius quicquam neque tenuius exstat". Nam dactylus versus hexametri ita mutari non potest, ut prima eius syllaba tonica duabus brevibus syllabis compensetur.
Vocabulum autem 'silva' plerumque bisyllabum est; pro exceptione iudicandi sunt loci Horatiani Od.1,23,4 "...aurarum et silvae metu" et Epod.13,2 "...nunc mare, nunc silvae", ubi recitari debet: 'silua' et 'siluae', id est v functionem vocalis gerit efficitque, ut vocabulum trisyllabum fiat.
Quod ad vocalem i attinet, ea quoque in poesi nonnumquam ita contrahitur, ut semivocalis naturam sortiatur. Recordor haec tria exempla in Aeneide Vergilii occurrentia: 1,2-3 "Italiam fato profugus Laviniaque venit / litora...", 2,16 "...aedificant sectaque intexunt abiete costas", 6,33-34 "bis patriae cecidere manus. Quin protinus omnia / perlegerent oculis..." His locis de synizesi agitur; in vocibus enim 'Laviniaque' et 'abiete' et 'omnia' binae syllabae velut in singulis sedibus consistunt. Pariter explicari potest 'omnium' in hoc fragmento Catulliano (11, 19-20): "nullum amans vere, sed identidem omnium / ilia rumpens": metrum quadrat, si [omnjum] recitamus. Tamen alia quoque explicatio hoc loco praesto est: legi oportere [...omni(um) / ilia rumpens], id est de synaphia sive elisione inter duos versus facta agi, sicut in stropha sequenti (11,22-23) "...velut prati(i) / ultimi flos..."
Diversa res est 'muta cum liquida' Mutae sive clusiles sunt c, p, t, g, b, d, liquidae l et r. Vocalis / semivocalis u numquam est liquida. Sicut in superiore nuntio meo ad hoc argumentum pertinente exposui, muta cum liquida brevem vocalem sequens plerumque syllabam non reddit positione longam, sed in poesi interdum id facit. Combinatio 'qu' autem vocalem brevem sequens syllabam numquam producit. Vale!
Ericus Palmén