Facete dicta aut facta

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Facete dicta aut facta

Emitteby Marcus Favonius on Lun 21 Iun, 2004 23.56

M. Favonius amicis sal.

In vita communi tot tantaeque res seriae oneri nobis sunt, ut periculum sit, ne dediscamus ridere. Quae res sanitati nostrae nocet. Quid igitur? Meminerimus esse etiam res iocosas! Quam saepissime ergo rideamus!

A Tiberio principium:
„<Tiberius> scurram, qui praetereunte funere clare mortuo mandarat, ut nuntiaret Augusto ‚nondum reddi legata, quae plebei reliquisset’, adtractum ad se recipere debitum ducique ad supplicium imperavit et patri suo verum referre“ (Suet. Tib. 57, 2).

Eadem narratio aliis verbis (ut facilius a discipulis intelligatur):
„Cum Romae medio in foro quidam mortuus efferretur, accessit ad eum scurra et in aurem quiddam insusurravit. Interrogatus ab iis, qui aderant, quidnam dixisset, mandasse se respondit, ut Augusto nuntiaret nihil eorum, quae moriens plebi promisisset, solutum esse a Tiberio. Re audita Tiberius scurram duci ad supplicium iussit, ut ipse Augusto nuntium ferret“ (Atrium Linguae Latinae, ed. O. Wecker, libellus primus, Gottingae 1978, p. 49).
Mordaciter dictum factumque: Tiberii sales amari sane nigrique. :lol:

Quae res iocosae vobis in mentem venient?

Valete.

Solstitiali nocte.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 22 Iun, 2004 9.44

Mercurius Marco suo s. d.

Instituto tuo, mi Marce, summis votis applaudo: quis enim tam morosus esset, ut se abstineret a fabulis iocosis legendis? Quae tanto maiorem voluptatem nobis afferre possunt, quanto magis iuvat iocum in fabula Latine scripta invenire.
Ecce anecdota de Solone mihi adhuc ignota:

"Solon cum aliis loquentibus taceret, interrogatus a Periandro, utrum propter inopiam verborum, aut quod stultus esset taceret, respondit: Nemo stultus tacere potest." (Caec. Balb. Nug. Phil. Lib. III.)

:D Valete. d. V. Kal. Iul.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

corvus loquax

Emitteby Pippinus Aspaasius on Mart 22 Iun, 2004 14.36

Pippinus Marco Mercurio ceterisque scurris :wink: s.d.p.!

fortasse iuvat hoc excerptum, amici, e Plinii Maioris Historia Naturali legere, de corvo quodam loquaci :

"Tiberio principe ex fetu supra Castorum aedem genito pullus in adpositam sutrinam [i.e. domum, in qua tegumenta pedum efficiantur vel reficiantur] devolavit, etiam religione commendatus officinae domino. is [corvus] mature sermoni adsuefactus, omnibus matutinis evolans in rostra in forum versus, Tiberium, dein Germanicum et Drusum Caesares nominatim, mox transeuntem populum Romanum salutabat, postea ad tabernam remeans, plurium annorum adsiduo officio mirus. hunc sive aemulatione vicinitatis manceps proximae sutrinae sive iracundià subità, ut voluit videri [scil. manceps ille quasi reus], excrementis eius posità calceis maculà, exanimavit; tanta plebei consternatione, ut primo pulsus ex ea regione, mox et interemptus sit [idem manceps quasi supplicium dans] funusque aliti innumeris celebratum exsequiis; constratum lectum super Aethiopum duorum umeros, praecedente tibicine et coronis omnium generum ad rogum usque, qui constructus dextra viae Appiae ad secundum lapidem in campo Rediculi appellato fuit". (Plin.Mai. Hist.Nat. lib. X, cap. LX, paragr. 121-122)

dabam Tromsoeae d. XXII. Jun. a. MMIV.
Pippinus Aspaasius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Merc 28 Apr, 2004 11.46
Location: Norvegia septentrionalis

De Philogelote

Emitteby Marcus Favonius on Mart 22 Iun, 2004 20.47

M. Favonius sodalibus facetiarum studiosis s.

Quanto dicendi sale excellit Solon, Mercuri! Quam iucundam fabulam nobis excerpsisti, Pippine! Non potui, quin risum ederem. Pergite porro.

Ecce quattuor nunc dicta, quae e Graeco in Latinum converti. Reperiuntur in libro, cuius titulus „Philogelos. Hieroclis et Philagrii facetiae“ (ed. A. Thierfelder, Monaci, 1968).

§ 98. Scholastico amicus quidam occurrens: „Gratulor tibi“, inquit, „de filio nato.“ Respondit ille: „Id per vos, amici, assecutus sum.“

§ 123. Abderites quidam patre mortuo rite concremato domum ad matrem aegrotam festinanter reversus: „Pauca relicta sunt ligna, mater. Si quidem vis et potes, eisdem ipsis sine te comburi!“

§ 183. Medicum morosum quidam consulturus: „O vir sapiens“, inquit, „nec iacere nec stare possum, quin etiam sedere nequeo.“ Respondit medicus: „Nihil ergo tibi relinquitur, nisi te ut suspendas.“

§ 248. Mulierum quidam osor mortifere aegrotans, cum uxor exclamasset: „Te mortuo me suspendam“, oculos aperiens: „Vivo mihi“, inquit, „hoc affer gaudium!“

Ridete :lol: et valete.

x Kal. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De artifice superbo

Emitteby Regiomontanus on Lun 28 Iun, 2004 22.26

Regiomontanus omnibus sodalibus s.p.d.

Quamvis insequens fabella eruditione careat, tamen visum est mihi eam huc transcribere, quia facetiis arbitratu meo non caret. En hic illam est:

Quidam malus poeta valde infatuatus suam ipsius imaginem sculpsit. Imago perfecta ab omnibus aestimabatur. Tunc sculptor laetus ad aures amici cuiusdam insusurravit: "Huic imagini nihil deest nisi loquela!" Cui ille candide respondit: "Hoc defectu pretium operis multum augetur!"

[Haec fabella deprompta est de libro studiorum inscripto "Programa de Latim" (Lusitane sermone), auctore P. Iulio Comba, SDB, quo lingua Latina studeo]

Quam optime valete.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

De Socrate

Emitteby Marcus Favonius on Iov 01 Iul, 2004 19.51

Ex Claudi Aeliani libro, qui inscribitur Varia Historia (Пοικίλη ιστορία):

Socrates gravis iam aetate cum morbo laboraret, de valetudine interrogatus „Bene“, inquit, „valeo, utcumque se habet res: recreato enim me numerus augebitur eorum, qui me sequentur, mortuo, qui laudabunt“ (2.36).

O admirabilem animum sedatum!
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Poggii Bracciolini Facetiis

Emitteby Marcus Favonius on Ven 23 Iul, 2004 20.43

M. Favonius facetiarum amatoribus amatricibusque sal.

Animi causa nuper Conradi Ferdinandi Meyer poetae Helvetii denuo legi fabellam, quae inscribitur „Plautus im Nonnenkloster“, id est „De Plauto in coenobio monacharum asservato“. Qua in fabella Cosmus Mediceus Poggium Bracciolinum, clarissimum illum humanistam Florentinum, de „Facetiis“ appellat: se libellum Poggii ad verbum quidem edidicisse, sed etiamnunc expleri animum suum non posse „eloquentiae tenuitate“, qua fabellae sint narratae. Quarum cum nihil adhuc mihi notum esset nisi titulus, „Facetias“ in interreti investigabam. Et investigavi: http://www.thelatinlibrary.com/poggio.html. Gratias ergo interreti, quo Latinitatem tam efficaciter ali videmus! Ut vero ipsi intellegatis, quam eleganter, facete, iucunde, lepide, interdum etiam lascive scripserit Poggius, en legite fabellam decimam:
>>De muliere, quae virum defraudavit.
Petrus contribulis meus olim mihi narravit fabulam ridiculosam et versutia dignam muliebri. Is rem habebat cum femina nupta agricolae haud multum prudenti, et is foris in agro saepius ob pecuniam debitam pernoctabat. Cum aliquando amicus intrasset ad mulierem, vir insperatus rediit in crepusculo: tum illa, subito collocato subtus lectum adultero, in maritum versa, graviter illum increpavit, quod redisset, asserens velle eum degere in carceribus: 'Modo,' inquit, 'Praetoris satellites ad te capiendum universam domum perscrutati sunt, ut te abriperent ad carcerem: cum dicerem te foris dormire solitum, abierunt, comminantes se paulo post reversuros.' Quaerebat homo perterritus abeundi modum: sed iam portae oppidi clausae erant. Tum mulier: 'Quid agis, infelix? Si caperis, actum est.' Cum ille uxoris consilium tremens quaereret, illa ad dolum prompta: 'Ascende,' inquit, 'ad hoc columbarium: eris ibi hac nocte, ego ostium extra occludam et removebo scalas, ne quis te ibi esse suspicari queat.' Ille uxoris paruit consilio. Ea, obserato ostio, ut viro facultas egrediendi non esset, amotis scalis, hominem ex ergastulo eduxit, qui simulans lictores Praetoris iterum advenisse, magna excitata turba, muliere quoque pro viro loquente, ingentem latenti timorem incussit. Sedato tandem tumultu, ambo in lectum profecti ea nocte Veneri operam dederunt; vir delituit inter stercora et columbos.<<

Hactenus Poggius. Plus ducentis septuaginta fabellis simili modo compositis magnopere vos delectatum iri pro certo habeo. Fingite modo Florentiae vos in urbanissimo hominum sedere coetu... :lol:

Valete.

X Kal. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 26 Iul, 2004 11.42

Mercurius omnibus s. d.

Ecce, sodales, anecdota Hungarica a me Latine reddita, quam legendo maxime chachinnabam.

Constat Fridericum II. Borussiae cognomine magnum
singulis suis tormentis hanc sententiam insculpi
iussisse: "VLTIMA RATIO REGVM". Accidit autem, ut non
multo post quam bellum, quod "septem annorum"
appellatur, inter Austriam et Borussiam coortum esset,
Hussari Hungarici in exercitu Austriaco merentes arce Schweidnitz occupata magnum numerum tormentorum Borussicorum caperent. Quibus
tormentis insculptam praefatam sententiam capitaneus Hussarorum
cum perlegisset, hoc distichon Friderico misisse
fertur:

Ultima si regum ratio sint arma, profecto
Rex Frederice, minus iam rationis habes.

:D
O tempora felicia! O saeculum beatum, cum etiam
milites duri epigramma componere potuerunt! :D
Valete. d. VII. Kal. Aug.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 26 Iul, 2004 14.57

Marcus Mercurio ceterisque sodalibus facetiarum amatoribus sal.

Et me cachinasse confiteor, mi Mercuri, ob admirabilem fabellae leporem :lol: .

Quod vero ad Fridericum Magnum attinet, regem quoque, ut qui vir esset ingeniosus, hoc epigrammate delectatum esse pro certo habeo. Meminerimus porro Borussos gravissimis acceptis cladibus tamen ad extremum tormentis non frustra usos esse... 8)

Obiter dictum: Nescio quo loco legi vocem Hungaricam „huszár“ ductam esse a vocabulo cursoris; cursores equites fuisse velocissimos leviterque armatos, ut quam celerrime hostium consilia explorare inter aciesque perequitare possent; comparandos esse cum Numidis antiquis. Tu quid censes?

Ut te remunerer, Mercuri, hanc in Latinum converti fabellam Germanicam (scr. a. MDCLXIII):
---------------
De praestigiatore, qui equum suum Latine scire docuerat

Praestigiator quidam equum suum audita voce „Flectamus genua!“ in genua procumbere docuerat. Aliquando accidit, ut equus furto abigeretur. Fur cum praestigiatorem sibi insistere animadvertisset, equo fluvium transibat, ne caperetur. Praestigiator autem cum furem medio in fluvio haerere vidisset, magna voce clamavit: „Flectamus genua! Flectamus genua!“. Et flexit equus genua pro sua consuetudine, effudit furem tam vehementer, ut ilico voraginibus submergeretur, enavitque ipse incolumis ad ripam. – Equidem puto furem miserum, si linguam Latinam et pia cantica paschalia didicisset, sine mora, ut ipse conservaretur, exclamaturum fuisse: „Levate!“
---------------
Bene vos iubeo valere.

VII Kal. Aug. h. IX.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 28 Iul, 2004 0.58

Mercurius Marco suo s. p.

Fabula tua maxime me delectatum esse scito. Cuius ultimam sententiam - sale mehercle plenam - a te esse additam suspicor. :wink: Num fallar? Cras et ego fabulam tibi missurus sum. Plurimas enim habeo, cum nuper in librum in mea bibliotheca incidi, qui "thesaurus anecdotarum Hungaricarum" (Magyar anekdotakincs) inscribitur. :)) Vale. Transaquinci, d. V. Kal. Aug.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Pergamus...

Emitteby Marcus Favonius on Merc 28 Iul, 2004 13.02

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Festinante calamo, amice: Fabellae illius conclusionem – pro dolor :cry: - non a memet ipso excogitatam esse scito. Tamen gratias tibi ago, quod tam honorificis me verbis prosecutus es. Pergamus confabulari!
Vale.
V Kal. Aug.

Paene oblitus sum: "Transaquincum": Hungarice?
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 28 Iul, 2004 20.43

Mercurius Marco s.

Equidem Transaquincum erat castrum a Romanis exstructum, adversum Aquincum municipium in altera ripa locatum, a quo situ etiam nomen eius emanavit. Transaquincum ergo in eo loco erat, ubi nunc Pest exsistit. Pest hodie pars Budapestini in ripa laeva planaque Danubii situm, sed olim nomine Pest oppidum independens exstitit, in 1873 autem cum Buda coniunctum, qua coniunctione Budapestinum hodiernum Hugariae caput factum est.

Ignosce mihi, quod hodie fabulas iocosas enarrare noluerim; sed nuncium - Jesu iuva! - horribilem hodie accepi. Tamen foro haud deero, cum enim hanc epistolam scriberem, equidem intellegi, quam maximam consolationem ac recreationem haec occupatio - sc. Latine scribere -afferre posset. Occupationem scripsi, et recte - his enim mensibus semper opus erit mihi aliqua re, quae animum meum a cogitationibus tristissimis deflectere poterit. Vale. d. VI. Kal. Aug.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De Friderico II et Mose Mendelssohn

Emitteby Iulia on Merc 28 Iul, 2004 21.42

Iulia Marco Mercurio ceterisque sal.

Territa eram, mi Mercuri, cum legi nuntium tuum :shock: et tota mente spero tibi omnia quam optime evenire...

Vide ergo fabulam, quae, ut puto, paululum te exhilaret:

Ad tabulam Friderici II Borussiae, Magnus qui dicitur, saepe adfuit Moses Mendelssohn philosophus, quem dilexit rex lacessere, ut videret, quomodo se liberaret. Ita olim in mappam scripsit: "Moses Mendelssohn primus est asinus saecli." Mappa ad tabulam circumdata denique in manus philosophi cecidit. Ille ridens ante regem inclinatus est dixitque: "Libenter regia ea verba in bibliotheca mea servabo, unam solo habeo precem, ut rex augustissimus documentum signo suo afficiat." Fridericus signat et mappam philosopho reddit. Qui surgit rogans, an documentum liceat recitare: "Nobilissimi praesentes! Rex augustissimus mihi scriptum dedicavit privatum: 'Moses Mendelssohn primus est asinus saecli. Fridericus secundus.'"

Valete quam optime.

Gottingae, a. d. V Kal. Aug.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Ecce alia fabella...

Emitteby Marcus Favonius on Merc 28 Iul, 2004 23.19

Marcus Mercurio, Iuliae ceterisque sodalibus pariter omnibus s. d. p.

Epistula tua, mi Mercuri, magna me quoque affecit sollicitudine. Neque tamen lamentari oportet: „Cor inopis ne adflixeris / et non protrahas datum angustianti / rogationem contribulati ne abicias / et non avertas faciem tuam ab egeno“: Quibus verbis plenis sane humanitatis (Ies. Sir. IV 3sq.) adductus bona omnia tibi precor, salutem, incolumitatem, hilaritatem... Vergili quoque perpende verba animum vere corroborantia (Aen. VI 95 et 261).

Nunc vero (auctore Iulia) aliam ad te mitto fabellam, quae ad hilaritatem te traducat (scr. anno MDXXII in Germania):
-----------------------
De uxore honesta
Fuit quidam vir, cuius uxor adulteria exercere dicebatur. Qui cum eam rem a fide abhorrere putaret, tamen sua ipsius observatione explorare statuit. Simulavit ergo se cras navem conscensurum et triduo rediturum esse. Vix profectus erat maritus, cum uxor amatorem invitavit, ut amoris secum gaudiis frueretur. Et prima nocte alterum ad se venire iussit. Concubia autem nocte maritus revertit foresque summa vi pulsabat. Quaesivit uxor, quisnam adesset. Respondit vir: „En ego, maritus tuus! Nonne audisti revertisse me?“ Tum magna voce uxor: „Audi, procax! Maritus hodie me reliquit, ut trium dierum navigationi se committeret. Quid ergo aliud in animo habes nisi vim mihi afferre mulieri honestae? Abi, impudice, in pestem! Nemo vir – per ego Iovem iuro - domum meam intrabit, priusquam maritus reverterit.“ Quid porro? Intra domum uxor amatorque insatiabili amore flagrantes, extra maritus per totam noctem gaudens coniugii fdem ab uxore violatam non esse.
-----------------------
Nuper cum nonnullas eiusdem generis fabellas narrarem, animadverti esse homines, qui eas mulierum odio perfusas esse putarent. Vos quid censetis?

Vale, valete.

V Kal. Aug.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Iov 29 Iul, 2004 22.54

Iulia Marco ceterisque sodalibus sal.

Minime puto fabulas de genere hoc perfusas esse odio mulierum! Dixisti te animadvertisse esse homines, qui talia putarent? Suspicor eos homines omnes esse sexu femineo, scilicet illae feministae, qui in quavis re inveniant odium mulierum, iam scis de quibus loquar, quae pro voce Germanica "man" verbum "frau" introducere volunt.

Primum, ut iam alias dixi, semper oportet condiciones auctoris videre. Non omnis orbis Graecus ac Romanus plenus est odio mulierum, solum quia non fuerunt cives nec potuerunt in re publica vitam agere activam. Simile hic non est in fabula hac odium mulierum, si talis opinio de mulieribus saeculo XVI usitata erat.

Deinde, si vides e.g. in Boccaccionis Decamerone, animadvertas illic aeque unum diem dolis mulierum in viros dedicatum esse unumque virorum dolis in mulieres. Si ergo de fabulis huius generis loquitur, videndum est esse etiam fabulas alterius generis, qui eadem partibus mutatis narrant.
Videtur autem plures esse fabulas huius generis quam alterius, fortasse ob eam causam, quod usitatius fuit viros habere hetaeras quam vice versa, vel quod sine dubio fidelitas mulieris in maritum maioris habitum est ponderis quam viri in uxorem.

Tertium nescio, in qua versione plus inveniri potest odii mulierum. Certe, malum est infidelis esse erga maritum, sed nonne malum est a marito falli? In his fabulis monstratur quanta sint mulieres calliditate, dum in tota traditione Christana medievale ratio omnis abiudicata est mulieribus. Si ergo eandem fabulam partibus narras mutatis, eaedem feministae in ea invenierunt odium dicentes mulieres esse nimia stultitia.

Valeto.
Gottingae, a. d. IV Kal. Aug.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Next

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron