M. Favonius facetiarum amatoribus amatricibusque sal.
Animi causa nuper Conradi Ferdinandi Meyer poetae Helvetii denuo legi fabellam, quae inscribitur „Plautus im Nonnenkloster“, id est „De Plauto in coenobio monacharum asservato“. Qua in fabella Cosmus Mediceus
Poggium Bracciolinum, clarissimum illum humanistam Florentinum, de „Facetiis“ appellat: se libellum Poggii ad verbum quidem edidicisse, sed etiamnunc expleri animum suum non posse „eloquentiae tenuitate“, qua fabellae sint narratae. Quarum cum nihil adhuc mihi notum esset nisi titulus, „Facetias“ in interreti investigabam. Et investigavi:
http://www.thelatinlibrary.com/poggio.html. Gratias ergo interreti, quo Latinitatem tam efficaciter ali videmus! Ut vero ipsi intellegatis, quam eleganter, facete, iucunde, lepide, interdum etiam lascive scripserit Poggius, en legite fabellam decimam:
>>De muliere, quae virum defraudavit.
Petrus contribulis meus olim mihi narravit fabulam ridiculosam et versutia dignam muliebri. Is rem habebat cum femina nupta agricolae haud multum prudenti, et is foris in agro saepius ob pecuniam debitam pernoctabat. Cum aliquando amicus intrasset ad mulierem, vir insperatus rediit in crepusculo: tum illa, subito collocato subtus lectum adultero, in maritum versa, graviter illum increpavit, quod redisset, asserens velle eum degere in carceribus: 'Modo,' inquit, 'Praetoris satellites ad te capiendum universam domum perscrutati sunt, ut te abriperent ad carcerem: cum dicerem te foris dormire solitum, abierunt, comminantes se paulo post reversuros.' Quaerebat homo perterritus abeundi modum: sed iam portae oppidi clausae erant. Tum mulier: 'Quid agis, infelix? Si caperis, actum est.' Cum ille uxoris consilium tremens quaereret, illa ad dolum prompta: 'Ascende,' inquit, 'ad hoc columbarium: eris ibi hac nocte, ego ostium extra occludam et removebo scalas, ne quis te ibi esse suspicari queat.' Ille uxoris paruit consilio. Ea, obserato ostio, ut viro facultas egrediendi non esset, amotis scalis, hominem ex ergastulo eduxit, qui simulans lictores Praetoris iterum advenisse, magna excitata turba, muliere quoque pro viro loquente, ingentem latenti timorem incussit. Sedato tandem tumultu, ambo in lectum profecti ea nocte Veneri operam dederunt; vir delituit inter stercora et columbos.<<
Hactenus Poggius. Plus ducentis septuaginta fabellis simili modo compositis magnopere vos delectatum iri pro certo habeo. Fingite modo Florentiae vos in urbanissimo hominum sedere coetu...
Valete.
X Kal. Aug.