Moderators: Moderator, Redactio Interretialis
... an ita scripsisti, ut mihi voluptatem parares?
Si primum de argumento quaeritur, in universum ea, quae colloquio tractamus, epistolae quoque conveniunt, paullo tamen diligentius excussa.
[...]
Itaque si ab omni sermone, multo magis ab epistola removenda sunt turpia, inutilia, et ejusmodi, de quibus sine tuo vel alieno periculo scribere non potes.
[...]
His, quae dixi, servatis, non est, cur familiarem epistolam scripturus de rerum selectu et ordine multum labores. Sed iis, quae scribenda sunt, ne quid memoria excidat, brevissime notatis, ad scribendum te conferas, ut sub calamo nascatur epistola.
[...]
Elocutio sit cultiorum hominum sermoni similis, paullo tamen castigatior.
[...]
Virtutes epistolae praeter simplicitatem illam, de qua paullo ante Seneca, quatuor recensentur, convenientia, perspicuitas, brevitas et venustas.
[...]
Perspicuitas in epistola, quippe quae nihil laboris afferre legentibus debeat, quam maxime est necessaria. Neque tamen necesse est, ut omnis, in cujus forte manus litterae nostrae incidant, intelligere eas possit, sed ut is, ad quem datae sunt. Hac de causa Cicero, alias omnium planissimus scriptor, in epistolis ad Atticum nobis persaepe obscurus est.
mihi cordi praecipue est ars epistolandi Temporibus Ciceronis formata. Volo etiam cognoscere eos scriptores, qui ,,imitatores" Ciceronis appellabantur <praeter Petrarcam et Erasmum>.
Epistolis conveniunt multa eorum, quae de sermone praecepta sunt. Epistolarum species duplex est; sunt enim aut negotiales aut familiares. Negotiales sunt argumento negotioso et gravi. In hoc genere et sententiarum pondera et verborum lumina et figurarum insignia conpendii opera requiruntur atque omnia denique oratoria praecepta, una modo exceptione, ut aliquid de summis copiis detrahamus et orationem proprius sermo explicet. Si quid historicum epistola conprehenderis, declinari oportet a plena formula historiae, ne recedat ab epistolae gratia. Si quid etiam eruditius scribas, sic disputa, ut ne modum epistolae corrumpas. In familiaribus litteris primo brevitas observanda: ipsarum quoque sententiarum ne diu circumferatur, quod Cato ait, ambitio, sed ita recidantur, ut numquam verbi aliquid deesse videatur: unum 'te' scilicet, quod intellegentia suppleatur, in epistolis Tullianis ad Atticum et Axium frequentissimum est. Lucem vero epistolis praefulgere oportet, nisi cum consulto clandestinae litterae fiant, quae tamen ita ceteris occultae esse debent, ut his, ad quos mittuntur, clarae perspicuaeque sint. Solent etiam notas inter se secretiores pacisci, quod et Caesar et Augustus et Cicero et alii plerique fecerunt. Ceterum cum abscondito nihil opus est, cavenda obscuritas magis quam in oratione aut in sermocinando: potes enim parum plane loquentem rogare, ut id planius dicat, quod in absentium epistolis non datur. Et ideo nec historia occultior addenda nec proverbium ignotius aut verbum cariosius aut figura putidior: neque dum amputatae brevitati studes, dimidiatae sententiae sit intellgentia requirenda, nec †dilatione verborum et anxio struendi labore lux obruenda. Epistola, si superiori scribas, ne iocularis sit; si pari, ne inhumana; si inferiori, ne superba; neque docto incuriose neque indocto indiligenter, nec coniunctissimo translatitie, nec minus familiari non amice. Rem secundam prolixius gratulare, ut illius gaudium extollas: cum offendas dolentem, pauculis consolare, quod ulcus etiam, cum plena manu tangitur, cruentatur. Ita in litteris cum familiaribus ludes, ut tamen cogites posse evenire, ut eas litteras legant tempore tristiore. Iurgari numquam oportet, sed epistolae minime. Praefationes ac subscriptiones litterarum computandae sunt pro discrimine amicitiae aut dignitatis, habita ratione consuetudinis. Rescribere sic oportet, ut litterae, quibus respondes, prae manu sint, ne quid, cui responsio opus sit, de memoria effluat. Observabant veteres karissimis sua manu scribere vel plurimum subscribere. Commendatitias fideliter dato aut ne dato. Id fiet, si amicissime dabis ad amicissimum, et si probabile petes et si impetrabile. Graece aliquid addere litteris suave est, si id neque intempestive neque crebro facias: et proverbio uti non ignoto percommodum est, et versiculo aut parte versus. Lepidum est nonnunquam quasi praesentem alloqui, uti 'heus tu' et 'quid ais' et 'video te deridere': quod genus apud M. Tullium multa sunt. Sed haec, ut dixi, in familiaribus litteris; nam illarum aliarum severitas maior est. In summa id memento et ad epistolas et ad omnem scriptionem bene loqui.
Expergiscere, expergiscere, evigila de somno, presta unam chartae schedulam caritati. Inter delicias patriae, & communes, quas habuimus, peregrinationes, aliquando suspira. Si amas, scribe obsecranti: si irasceris, iratus licet scribe. Magnum & hoc desiderii solamen habebo, si amici litteras vel indignantis accipiam.
Users browsing this forum: No registered users and 1 guest