T. D. V. S. ETSI VERBIS NUNC DEMUM, TAMEN MENTE IAM ANTEA S. DIXIT P.
Vanitate plenus situs noster hoc in mundo videtur, si ab iliis electronicis instrumentis vilissimis praeter tempus plerumque iniquum consuetudo inter nos spirat.
Gratias Tibi Vettii pro resuscitatione eius nuntiis Tuis recentissimis ambobus. Conor respondere quodam modo quam celerrime possum.
Nemo me torret, nemo ad imum pectus, in altitudinemque mentis me movere sciat. Forsan nimis exigens sum, nihilo minus licet mihi exspectare. Si manum alicui benigne cum ope donare audeo, nil mirum quod lapide durissimo ut gratia fastidio. Nonne recte sentio?
Nihilo minus noli putare me tenebrosam mente iterum fieri. Unum est tristitia, alterum conscientia versicoloris situs.
Carpe etiam diem apud Te tam insolite Nobeliferentem. Hic iam fere quotidie pluit. Talis tempestas etsi non decet vagari ex mea mente, tamen solet Poloniae disturbare ab Octobre incipiens.
Nescio qui vir Americanus sapientia sua nos illustrare his diebus deberet, ut in sex mensibus mollitia caeli saltem speciosa fieret.
DESIDERATA NON HABITA MAGNI FIUNT, HABITA VILESCUNT.
(Pseudo-Varro, Sententiae 146).
Mihi autem vilescunt magis maqisque quoque die pseudo-virtutes aliorum.
Quem et quid mutemus ut qualitatem vitae ditamus?
Valeas etiamsi non sua sponte, non mea mehercle, tamen valeas quam serenissime.
E. Valitura sum. Promitto.