Iulia sodalibus facete dicta amantibus sal.
Confitear oportet, mi Marce, me tuo dicto longe praeferre facete dicta de mathematicis, cum tam bene extollant quae iis sint peculiaria. Videte ergo:
Stat vas plenum aquae in parte dextra foci. Physico et mathematico idem est munus aquam calefacere. Physicus vas in focum ponit. Mathematicus idem facit.
Die sequente vas in parte laeva, munus idem. Physicus vas in focum ponit. Mathematicus autem deponit vas in parte foci dextra, quo reducat munus ad problema iam solutum.
Vel aliud in physicos:
Tres mathematici et tres physici sunt in tramine. Physicorum unusquisque habet tesseram, mathematici omnes habent unam. Cum venit inspector, mathematici omnes in unum eunt secessum et inspectori pulsanti tesseram dant sub porta.
Die sequente idem physici idemque mathematici iterum eunt tramine. Nunc physici unam hanent tesseram, mathematici vero nullam. Venit inspector, physici recedunt in secessum, mathematici pulsant...
Novissimum mihi est carissimum
Valete!
Gottingae, a. d. V. Kal. Dec.